Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
— fraude Prometheus etc.
Promethei seu fabula seu allegoria notissima. Samuel autem Bochartus ait, nomen
verum Promethei fuisse Magog; quia i° ut Iapheti filius Magog, ita Iapeti
Prometheus; 20 Caucaso Prometheus affixus fuisse
fingitur, quod vel ipse, vel gens Scytharum ab ipso oriunda Caucasum incoluit;
30 dicitur ignem e caelo detulisse, quia,
metallis circa illum montem effossis, artem metalla igne excoquendi illic aut
invenit aut restituit. Confirmat haec ex Aeschylo et ex ipsa nominis magog hebraica significatione nimirum
moug vel magag, quod est liquefieri, contabescere
etc. Itaque si haec vera sunt, Epimetheus erit Gog, ut recte animadvertit
Clericus; vel si mavis allegorice, erit pars inferior cupiditatum, id est, vis
animi humani inconsulta et praeceps, quae non obsequitur aliquando parti
superiori meliorique mentis et rationis sub Promethei nomine designatae.
-- PA147 --
60 Tristia terrigenis pro crimine damna paravit,
Absconditque ignem: nostros quem rursus ad usus
Audax Iapeti proles subduxit ab arce
Aetheria in ferula servans, fallensque Tonantem
Fulmine gaudentem saevaque ita voce loquutum.
65 Iapetionide, longe magis omnibus astu
Heu vafer! audaci nequidquam fraude superbis,
Ac vetitum gaudes ignem furatus. id ipsi
Quippe erit exitioque tibi sobolique nepotum,
Pro rapto queis igne dabo mala, scilicet omnes
70 Vt laeti exultent animo sua damna sequentes.
Sic fatus risit divum pater atque hominum rex,
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
|