Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous paragraph

Next paragraph

» Ante tibi eoae Atlantides abscondantur, » Gnossiaque ardentis decedat stella coronae, » Debita quam sulcis committas semina etc. Ex qua cl. Petavii doctrina et ex iis quae idem contra Salmasium disputat lib. vil infert Clericus: in verbis Hesiodi fieri mentionem unius ortus heliaci Pleiadum, et duplicis earum occasus. Ortus tempus referendum esse ad 11 Maii. Priorem occasum, qui arationis tempus indicabat, fuisse cosmicum, cum oriente Sole una cum Scorpio, in quo est, Pleiades in Tauro sitae horizontem ex adverso subeunt. Quod circa initium Novembris factum tempore Hesiodi. Posteriorem vero occasum obscurius indicari, esseque heliacum occasum, qui fiebat 3 Aprilis, et post quem in radiis solaribus per quadraginta dies latebant Pleiades. Ita vero, dicit, loquutum esse Hesiodum,

-- PA172 --


Noctibus occultant sese totidemque diebus;
470 Mox iterum apparent circumvolventibus annum
Previous paragraph

Next paragraph


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.