Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous paragraph

Next paragraph

482 Vidi te venisse etc. Patet ex hoc versu Persen auxilio fratris saepe indiguisse, quamvis et patris haereditatem acceperit, et maiorem tulerit bonorum partem vel rapina vel iudicum etiam sententia, quos sibi malis artibus conciliare studebat. Quid Hesiodus? Dabatne petenti? dabat enim vero; sed amplius negat se daturum non avaritiae caussa, sed ne fratris pigritiam confirmet.

-- PA174 --


Si te digna manet natorum cura parentem;
Ne male vicinos tristis sic usque petendo
Sollicites, ipsi neglectum denique spernant.
490 Fors etenim bis terque dabunt: at poscere perges
Si gravis, heu vacuus nequidquam multa querere,
Verborumque sonus cadet irritus. ergo age segnes
Rumpe moras: quamprimum alienum aes solvere certa,
Solarique famem, propriasque adquirere sedes,
495 Ipse ubi tu degas, taurusque assuetus aratro,
Quaeque boves ducat campis, innupta puella.
Omnia dein iubeo in domibus sint arma parata
Ante tibi, abs alio quaerens patiare repulsam
Ne tristem, careasque illis, dum praeterit aestus
500 Interea, incultoque minus labor utilis agro est.
Crastina lux fallit multos: nil differ in horas
Previous paragraph

Next paragraph


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.