Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
AD LECTOREM DE HOC ALTERO HESIODI POEMATE QVOD SCVTVM HERCVLIS INSCRIBITVR. Constat quidem, ait Clericus, hoc poema esse dutefotXay, quomodocumque primam voculam legamus; sed quaenam desint et quam multa minime constat. Docet nos Hesiodus ipse duobus ultimis Theogoniae versibus, se scripsisse de altero illo Heroum genere, qui a diis ex mulieribus geniti credebantur, eiusque operis non raro meminerunt veteres, ut vel ex fragmentis liquet. Horum autem heroum quum longe praestantissimus esset Hercules, non absurde forte quis coniecerit hoc poema, cuius maxima parte describitur Clypeus Herculis, esse maioris illius Omqg 7toc(j/jloltiov ; quod tamen fragmentum, quasi opusculum distinctum ab eo quod dixi, ad nos pervenit. Certe tria potissimum poemata Hesiodi solent memorari,
inter quae Heroogonia recensetur, non
Scutum. Maximus Tyrius Dissert. xvl
haec habet: Hesiodus quidem seorsim Heroum, a
mulieribus initio facto, recensuit genera, et ex quanam quisque natus
fuerit. Seorsim vero poemate descripta
ab illo est Theologia una cum Theogonia. Seorsim denique vitam iuvant opera quae facienda, et
dies quibus facienda . Hactenus Clericus, amice Lector, cuius verba
exscribenda putavi: eadem fere reliqui omnes interpretes habent, ex (,) quibus etiam nonnulli dubitarunt, utrum esset
Hesiodi, an alterius antiqui scriptoris hoc poema. Sed ego omissa huiusmodi
controversia, quae certo dirimi dissolvique nequit, ad meam venio
interpretationem. Haud primum nunc latinis versibus a me redditum hoc poema in
lucem prodit: aliquot iam elapsi sunt anni, ex quo Senis in Etruria vulgatum est,
ut antequam Odysseam in manus hominum
emitterem, haberetur aliquod meae rationis interpretandi exprimendique Graeca
latinis carminibus specimen, ac veluti tentamen. Integrum tunc imprimendum, prout
exstat nimirum in Hesiodi
(i) Vide eorum nomina diversasque sententias in Bibl. Graec. lib. il cap. viil apud
Fabr. editionibus, curavi, inscripsique Alfonso Marsilio doctissimo viro
mihique amicissimo. Post autem mutato consilio, priores versus quinquaginta
septem, qui ad Alcmenam Iovisque et Amphitryonis cum eadem congressu pertinent,
relinquendos duxi; multoque satius incipiendum esse arbitratus sum ab iis
versibus, quibus narrat poeta Herculem, quum ab eodem Cycnus esset visus in luco
Apollinis, sese ad pugnam parasse. Sic enim duo consequutus esse videor, ut
relictis prioribus illis versibus et integrum legentibus appareret poema, et
commodius haberet initium. Ego quidem iamdiu in ea sum opinione, eodem modo
nimirum fuisse hanc Heroo goniae
(,) partem dictam Scutum Herculis, quemadmodum Iliadis
pars illa, quae graecarum navium enumerationem habet, est appellata Boeo tia. Partem hanc esse novimus IUadis, quod maximo musarum bono tota
superest legiturque Ilias ; Heroogonia
Hesiodi seu aliud huiusmodi
(i) Heroogonia in plures erat
distributa catalogos: Aspis seu Scutum
ad quartum fortasse pertinebat, ut est in Scholiis, quae in Aldina
editione Aspidi subiiciuntur. An vero Heroogonia diversum opus a mulierum catalogo? Hoc etiam dubio non
carere videtur. Vide Fabr. in lib. il c. vnl Bibl. Graec. Quid quod et Eustathius et
Pseudo-Didymus postremam partem Iliad. 2' vocant AWiWcwav? carmen, cuius erat pars pugna Herculis cum Cycno, quum iniuria temporum perierit, fragmentum quod superfuit, Scutum Herculis inscriptum fuit. Ceterum ne et priores versus, quos resecandos putavi, desideres, heic subiiciam, quales in Senensi exstant editione.
Tu ipse profecto his perlectis versibus consilium laudabis, opinor, meum, industriamque probabis. Quod si et placebit, ut hoc poema imposterum non Scutum Herculis, sed Pugna Herculis cum Cycno inscribatur, minime pugnabo, immo potius libenter assentiar. Meo tamen arbitrio id facere non ausim: vereor enim antiquitatis auctoritatem. Itaque idem nomen servetur, forma tantum mutetur. Haec habui, de quibus te admonerem, amice Lector; tu me ama valeque.
Vers. 2 In nemore etc. Hoc
Apollinis nemus erat in agro Pagasaeo ad septentrionem sinus Pelasgici. --- Cycnum etc. Heroem nempe ex muliere
et deo Marte genitum, qui rapinis et caedibus in eos saeviebat, qui Apollini
dona ferre per ea loca consueverant. f f
17 Iolaus et acer etc. Iphicli filius,
et Herculis auriga hac in pugna. 23 Peccavit pater etc. Amphitryon
occiso Electryone exsul venit Thebas cum Alcmena: a qua urbe profectus cum
exercitu vicit Taphios et Teleboos. Quo tempore Iupiter concubuit cum Alcmena,
Herculemque generavit. Idcirco Iphiclo fratre melior Hercules; ille
Amphitryonis, hic Iovis filius. De hac re tota lege Mythologiam Bannierii pag.
267 et Deninam lib. I cap. VI Hist. Graec.
34 Consilium etc. Iis apud poetas mens
a Iove eripi dicitur, qui male aliquid aggrediuntur, ruuntque in exitium. 35 Praetulit Eurysthei etc. Iphiclus
patria relicta domo ad Eurystheum sese contulerat. Eurystheus erat Peloponnesi
rex, Herculemque continuis certaminibus periculisque exponebat: illi enim heros
invictissimus decepto Iove a Iunonis fraudibus servire ac parere coactus
erat. 38 At me caelicolae etc. Iuno, an
potius Apollo, cui Cycnus invisus magnopere?
62 nec Ariona nigrum etc. Arion hic
equus: porro usitatum equis nomina imponere, ut et canibus. 70 volucresque sagittas etc.
Animadverte elegantissimam sagittarum descriptionem, quae, qua parte vulnus
infigunt, lacrymas ac mortem continere dicuntur; mediae laevissimae sunt, qua
nervo aptantur, pennis armatae sunt, ut directius tendant.
79 Deinde capit clypei etc. Iure sane
Ioannes Diaconus iam adnotavit, hoc Herculis
Scutum exhibere nobis totum terrarum orbem et quae in eodem fiunt,
pugnas nimirum, sollemnes hominum coetus, ludos, certamina, bella, urbiumque
direptiones, morientiumque gemitus. Tum arantes ac metentes frugesque in aream
congregantes, t um racemos secantes ac ferentes ad torcularia. Sunt et
venatores, et leporem canes insequentes, et equi cursores, et adolescentes
saltantes et canentes ad tibiam, et cetera huiusmodi quamplurima; quae omnia
circum coronae in modum ambit oceanus. Non absimilis est illa apud Homerum in
Iliade scuti Achillaei descriptio,
multique versus iidem omnino sunt. Cur id acciderit, grammaticorum est
diligentius inquirere, et an pseudo-Hesiodi sit hoc poema? Ceterum si quis
erit, qui putet multo plura in hoc scuto congesta esse, quam quae ipsum scutum
capere potuerit, is Popii Animadversiones ad Scutum Achillis in Iliade
adeat, videbitque solutam penitus, exhibita ibidem figurarum mensura,
hanc omnem diflicultatem.
94 Adsunt Incursusque etc Haec omnia
quasi quaedam viva corpora videbantur: sua cuique facies constabat. 102 ore cientes etc Fortasse horum
serpentium ora atque dentes ita a Vulcano conflati erant, ut qiiocumque motu
impellerentur, interque sese collisi resonarent. Sequitur ipsa corporum
descriptio, quae quia diversis coloribus efficta exprimitur, non male quis
fortasse hinc coniecturam faciet, non sculptas tantum fuisse huius clypei
figuras, verum etiam coloratas: itaque pingendi arti
nobilissimae accedet antiquitas, quam illi videntur quidam denegasse parem
Homeri temporibus. 115 Parte quoque in clypei etc. Cui non
nota Lapitharum Centaurorumque pugna? Vtrique Thessaliae populi ferocissimi ac
pugnacissimi; Centauri etiam equitandi peritissimi, unde partim equi partim
homines ficti a fabulis.
7T£(>i okfioq kms.i^iroq quid
heic significet, satis constat. An o'x\oq
pro ohfioq legendum? Sed
Clericus huic lectioni mmime codices favere observat. Ego suspicor, eam posse
intelligi vocem de praemiis a diis Apollini et Musis pro cantu propositis. 143 At subter portus etc. Ingens quidem
saltus, at pictoribus non inusitatus: qui pictores habent sane multa, quae in
hoc poemate admirentur et imitentur. 152 Praeterea Danaes etc. Si quo in
loco oportebat meminisse hoc Scutum fuisse opus Vulcani, certe id iu hac Persei
descriptione faciendum erat: nihil enim illo, eiusque statu magis admiratione
dignum, ne dicam incredibile. g g
166 Gorgones efusae etc. Stheno et
Euryale post Perseum fugientem sororis Medusae mortem ulturae ruebant. Certe
haec pictura, non poesis est; ita oculis omnia, ut Horatius ait, fidelibus
subiecta sunt. 172 Magnus at horrifico etc. Supra
Gorgones acerrima pugna insculpta erat: ante urbem milites praeliabantur pro
coniugibus natisque; matres e moenibus exitum praelii sollicitae despectabant,
senesque diis preces ac vota offerebant pro incolumitate natorum.
185 Insequiturque furor Parcarum etc.
Parcae sanguinis effusi avidissimae semper inter caedes versantur. Earum
praesides, nam multae sunt, Clotho, Lachesis et Atropos. Quae heic diversa
fieri describuntur, non ab iisdem sed a diversis fieri intelligenda.
202 Tristitia infelix etc. Bene post
cruentam pugnam describitur tristitia; multi enim necesse est tristentur ac
doleant. Porro quid tristius hac tristitia scribi aut etiam excogitari
potuit? 210 ... non hinc procul urbis imago
etc. Cuius urbis? quae septem habebat portas. ergo Thebarum mentio
fit. 214 Sponsa rotis etc. Sollemnis heic
describitur pompa, qua sponsa ad sponsum apud Graecos deducebatur. Iuvenes
ac puellae in duos choros dividebantur, sponsorumque laudes alterno cantu
celebra
bant, saltabantque ad tibiam. Vide Theocritum in Helenae ac Menelai
Epithalamio. Qui vero Echo in sculptura resonabat, sane nequeo intelligere.
Sed non unum hoc parum verisimile in hac descriptione, quamvis summa est in
versibus venustas, quod satis erat poetae placendi in primis studioso. 230 Laeta seges etc. Animadverte
quatuor anni partes heic eleganter descriptas per arationem, per messem, per
vindemiam ac venationem.
239 Argento e niveo etc. Quid hac
vite formosius, quid magis affabre fictum? plena sane evidentiae descriptio
ita, ut oculis ipsis, tantum perlectis versibus, omnia mihi videre
videar. 255 ... ex auro tripodes etc.
Praemia certaminum ludorumque apud Graecos tripodes plerumque; quamvis et
alia proponeren
tur victoribus. Vide Homerum ad Patrocli funus ab Achille celebratum, et
Virgilium ad Anchisae exsequias ab Aenea insrauratas. 257 Haec circum etc. Has omnes hactenus
descriptas tam multiplices variantesque figuras Oceanus coronae in modum per
summas clypei oras discurrens claudebat; et ne ipse etiam inornatus esset,
cycnos cum piscibus in eodem ludentes effinxerat Vulcanus. 262, Spectaclum Iove dignum etc. Quid
mirum, hunc fuisse clypeum tam affabre a Vulcano elaboratum, quum ab ipso Iove
sic iussus erat? 265 ... nec mole gravatur etc. Recte
quidem haec a poeta animadversa, ut ingens illa vis Herculis magis
appareret.
272 Salvete, o Lyncei etc. Abantis
pater fuit Lynceus, Abas Acrisii, Acrisius Danaes, Danae mater Persei, Perseus
pater Alcaei, Alcaeus Amphitryonis, Amphitryon vero Herculis et Iphicli, cuius
filius Iolaus. 278 ... tu qua se parte videndum etc.
Mars et Pallas ambo pugnarum praesides, sed plerumque adversi a poetis
finguntur: ille enim furore, haec sapientia regitur. Porro sic eadem Dea et
Diomedem in Iliade in Martem
incitat. 283 ... victoria divae etc. Nam cui
Pallas auxiliatur, victor evadat necesse est.
296 Cycne, quid etc. Initio
allocutionis conatur Hercules Cycnum a pugna deterrere, admonens se et Iolaum
esse pugnis periculisque iamdiu adsuetos. Ex quo constat non venisse illuc
Herculem data opera, ut eum occideret, sed potius ut cum Ceyce de iniuriis a
Cycno Apollini illatis conquereretur. 299 Trachinem tendimus etc. Vrbs
Thessaliae est Trachina non procul a sinu Maliaco. Itaque Hercules, ut iam
animadvertit Clericus, ex regionibus Pelio Thessaliae monti subiectis ad Oetam
iter habebat. 300 Ad magnum Ceyca etc. Ceyx rex
Trachines erat, pater Themistonoes, et Cycni socer. h h
313 ... spoliisque relictis etc. Cur
igitur supra Pallas dixit, nefas esse Martem spoliare? In Pylo fortasse licuit,
hac in pugna non licet. Vide quid Plato dicat in lib. II De Rep. de non recte mentientibus, ubi
invehitur in Homerum et Hesiodum.
328 ... late omnis Iolcus etc. Vrbes
Thessaliae inter se vicinae, quarum Phthia Achillis patria ad troianum bellum
Myrmidonum ducis celeberrima. Absurdum videtur Clerico voce duorum virorum tot
tractus terrarum personuisse. Atqui si id absurdum, pleraque et in Homero et in
Virgilio absurdissima; immo tota poesis absurda. Quid de Alecto illa Virgiliana
tam longe personante? 332 Iupiter intonuit etc. In honorem
Sarpedonis filii occisi a Patroclo fingit Homerus in Iliade sanguineas a Iove guttas demissas e
caelo. Ergo prave Hesiodus fecit, qui ab eodem Iove, non a Marte Cycni patre,
heic delapsas memorat. Darem quidem id Clerico, nisi optimo iure Hesiodo aliter
facere licuisset. Homerus ob Sarpedonis occisi commiserationem sanguinis guttas
demittere facit Iovem, Hesiodus in signum victoriae, quam eius filius Hercules
erat de Cycno relaturus. An utrumque nequeunt illae sanguineae guttae
significare?
364 ... sed non perrumpere etc. Iam
superius admonuerat Hesiodus, hunc Herculis clypeum nulla vi ferrove potuisse
frangi: qualia sunt arma omnia, quae a Vulcano fiunt.
374 Opperiens Martem etc. Sic enim
praeceperat Pallas, ne occupatum in Cycno spoliando Mars aggrederetur. 376 Forte leo etc. Haec omnis
similitudinum comparationumque coacervatio plane Homerica est. Vbi enim vatum
ille maximus incalescit, frequentissimas adhibere solet similitudines, ac
veluti coacervare.
396 O cohibe etc. Sic et apud Homerum
saepe Martem verbis castigat Pallas; nec ille tamen sapientiori acquiescit,
atque idcirco non semel mulctatus abiit.
412 Continuo currumque agilem etc.
Aurigae Martis Terror et Pavor, quod hostibus iniecti eosdem facile in fugam
convertunt. De his vide Theog.
418 ... dumque alta petunt Trachinia
etc. Herculem et Iolaum Trachinem quidem divertisse dicit Hesiodus, non
vero dicit Ceycem petiisse; quare desinat mirari Clericus, quomodo Hercules
occiso genero ad socerum ivisse ab Hesiodo fingatur. Quod si etiam ad Ceycem
ivisse diceretur, honestam caedis excusationem Hercules habuisset; quod et
illatam vim propulsasset, et iniurias a Cycno Apollini illatas suadente Pallade
vindicasset. 421 Cycnum autem etc. Sepulcrum
exsequiaeque Cycno hominum concursu maximo a Ceyce adornantur. 424 Myrmidonumque etc. Nomina urbium
paullo immutata ab iis, quarum superius poeta meminit.
426 ... cari gaudens Ceycis honore etc.
Ideo credo haec apposita, ut appareret, tantam hominum frequentiam non
convenisse Cycni gratia, qui omnibus fortasse invisus erat, sed Ceycis optimi,
regis, ac propterea dilecti superis. 427 Sed molem illius etc. Anaurus
Thessaliae fluvius ita volente Apolline, ne crudelissimi iniquissimique
praedonis honor aut memoria exstaret, tumulum Cycni evertit. Ceterum credit
Clericus, ut initio multa desunt, ita nec finem poematis heic fuisse, quod
verisimile est. |
Previous section
|
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.