Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous paragraph

Next paragraph

79 Deinde capit clypei etc. Iure sane Ioannes Diaconus iam adnotavit, hoc Herculis Scutum exhibere nobis totum terrarum orbem et quae in eodem fiunt, pugnas nimirum, sollemnes hominum coetus, ludos, certamina, bella, urbiumque direptiones, morientiumque gemitus. Tum arantes ac metentes frugesque in aream congregantes, t um racemos secantes ac ferentes ad torcularia. Sunt et venatores, et leporem canes insequentes, et equi cursores, et adolescentes saltantes et canentes ad tibiam, et cetera huiusmodi quamplurima; quae omnia circum coronae in modum ambit oceanus. Non absimilis est illa apud Homerum in Iliade scuti Achillaei descriptio, multique versus iidem omnino sunt. Cur id acciderit, grammaticorum est diligentius inquirere, et an pseudo-Hesiodi sit hoc poema? Ceterum si quis erit, qui putet multo plura in hoc scuto congesta esse, quam quae ipsum scutum capere potuerit, is Popii Animadversiones ad Scutum Achillis in Iliade adeat, videbitque solutam penitus, exhibita ibidem figurarum mensura, hanc omnem diflicultatem.

-- PA230 --


In medio stat terror atrox mortalibus anguis
85 Torva tuens, oculisque vomens ardentibus ignem
Flammeus, ac dentes maculosis faucibus albos
Exertans. olli nigro suffusa veneno
Saeva fronte super volitat discordia, pugnas
Illa ciens hominum, cunctisque avertere mentem
90 Sueta, ausi Alcidem quicumque lacessere bello.
Horum animae nigri subierunt ostia Ditis
Tartareosque lacus iampridem, at corpora terram
Foeda super calidi putrescunt sideris aestu.
Adsunt Incursusque Fugaeque Necesque Tumultusque
95 Horribiles visu formae, Rabiesque Furorque
Impatiens animi. tum vulnere Parca recentem
Hunc tenet, huic instans vulnus crudele minatur,
Hunc letho domitum pedibus trahit: effera visu,
Sanguineaque humeros palla circumdata foedos
100 Infrendet stridore gravi, saevumque tuetur.
Adsunt bissenique altis cervicibus hydri,
Hostibus Alcidae metus ingens, ore cientes
Previous paragraph

Next paragraph


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.