Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
102 ore cientes etc Fortasse horum
serpentium ora atque dentes ita a Vulcano conflati erant, ut qiiocumque motu
impellerentur, interque sese collisi resonarent. Sequitur ipsa corporum
descriptio, quae quia diversis coloribus efficta exprimitur, non male quis
fortasse hinc coniecturam faciet, non sculptas tantum fuisse huius clypei
figuras, verum etiam coloratas: itaque pingendi arti
-- PA231 --
Ingentem crepitum, quoties Tirynthius heros
Pugnabat. colubrum fuscis lita corpora guttis
105 Terga videbantur, malarumque ater hiatus.
Non procul agrestumque suum atque armenta leonum
Addidit Ignipotens. properant longo ordine turmae
In se oculis conversae indignantesque; nec istae,
Nec metuunt illae: cervix horrescit utrisque.
110 Iamque leo cecidit magnus; duo corpora iuxta
Strata iacent apri fortes: cruor omnibus ater
Volvitur e membris, iucunda leonibus esca.
Hinc magis ardescunt ad pugnam, unaque feruntur
Setigerique sues contra fulvique leones.
115 Parte quoque in clypei Lapithum pugna aspera surgit
Pirithoum circa, Caeneumque, Dryantaque regem,
Opleaque, Exadiumque, Phalerumque, Prolochumque,
Et Marte Ampycidem Mopsum genitore creatum,
Atque parem superis Aegidem Thesea divis:
120 Stant ex argento reges, arma aurea regum.
At Lapithas contra Centauri in tela ruebant
Magnanimum circa Petraeum, Arctumque, Huriumque,
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
|