Anonymus (1790) [1790], Declaratio ex parte nunciorum Regni Croatiae, quoad inducendam Hungaricam linguam, versio electronica. (), 1839 verborum, Ed. Franjo Fancev [genre: prosa - acta] [word count] [nndeclaratio1790].
Si quid Constitutionale dici potest, tunc illud profecto est, quod inde
ab incunabulis Regni, octo saeculorum spatio, non per periodicas vices, sed
quotidiano, neque unquam hactenus interrupto usu observatum fuit. Jam vero
nemo inficiari potest, talem in Hungaria fuisse, usum illum, ut omnes non modo Juridicae, sed et Politicae cujuscumque demum speciei Expeditionis Lingua
Latina fiant. Falluntur ii, qui Hungaris Institutum hoc eam necessitatem expressisse arbitrantur, quod nullo adhuc apud Saeculares Litterarum usu, Expeditiones
Publicae, Ecclesiasticis, aut Religiosis, quibus vi sui Status, Lingua
Latina familiarior fuit, concredi debuerit, aut quod Lingua Hungarica principio
constituti Regni necdum satis fuerit exposita. Erecta enim per Ludovicum
I. Quinqueecclesiensi Accademia, jam sub Sigismundo, Litterae etiam apud
Saeculares, ita propagatae fuere, ut omnes de publicis negotiis expeditiones non
tantum e Comitatibus, sed ex ipsis etiam Civitatibus Latino Idiomate expeditas fuisse, omnia ejus temporis, quae exstant, monumenta abunde testentur,
quod si unica adoptatae per Hungaros, in Publicis, Linguae Latinae causa,
defectus Litterarum, et Linguae Hungaricae Imperfectio fuissent, certe intra
400 ferme qui inde a Sigismundo effluxerunt annos, cessante causa,
cessasset etiam effectus, et Lingua Hungarica jam dudum in Expeditionibus
Publicis introducta fuisset. Debuit itaque alia, jam cum primordio Regni
inhaerens, et nostris etiam temporibus subsistens causa fuisse, quae usum Latini
Idiomatis, et nascente Regno statim invexit, et ad nostra usque tempora conservavit; hanc vero et Annales Regni, et Libri S. Stephani luculenter ostendunt.
Anonymus (1790) [1790], Declaratio ex parte nunciorum Regni Croatiae, quoad inducendam Hungaricam linguam, versio electronica. (), 1839 verborum, Ed. Franjo Fancev [genre: prosa - acta] [word count] [nndeclaratio1790].
|