Anonymus (1790) [1790], Declaratio ex parte nunciorum Regni Croatiae, quoad inducendam Hungaricam linguam, versio electronica. (), 1839 verborum, Ed. Franjo Fancev [genre: prosa - acta] [word count] [nndeclaratio1790].
Nimirum qui Hungarorum, dum Panonias occuparunt, Numerum altissime provehunt, eum in Tercentis Millibus defigunt; qui numerum hunc cum
tam vasto, quod occuparunt, Regno contenderit, facile profecto comperiet,
genuinam adoptatae Linguae Latinae causam in hoc ipso cubare. Multiplicationem enim gentis Hungarae sub Ducibus continuae ferme, quas in
Germaniae, Galliae et Italiae Provincias suscepere expeditiones; sub
primis vero Regibus, frequentissima cum Civilia, tum externa bella,
-- 34 --
impediverunt, ita ut si omnes in unum se contrahere voluissent Hungari, vix
aliquot Comitatibus impopulandis suffecissent. Et hoc fuit, quod Hungaris primo
statim occupati Regni tempore neccessitatem injecit, ut nullos, nisi quos in
Pugna caeperunt Slavos in servitutem redegerint, verum adscitos in armorum
societatem, jure Civitatis donarint. Hoc deinde etiam Geysam ultimum
Ducem, et S. Stephanum primum Regem coegit, ut exteros, qui deserti adhuc
soli felicitate allecti, in Hungariam copiosi immigrabant, sub nomine hospitum peculiari prosecuti sint protectione, huc S. Stephanus respexit, dum Libr.
I. Cap. 6. Regnum unius labii infirmum esse pronunciavit, et curam hospitum Emerico filio tantopere commendavit, hoc apud posteriores Reges
effecit, ut integras exterorum Colonias, varus privilegiis excultas in diversis
Regni partibus, et quidem potissimum in confiniis illocarint, veluti Bissenos in partibus Austriae vicinioribus, Saxones in Conterminis Poloniae Scepusiacis oris, et Ruthenos in adjacentibus partim Poloniae partim Moldaviae
Regionibus, Flandrenses vero seu Belgas in Superioribus Tibisci oris: solis
Jazigibus, et Cumanis velut ejusdem cum Hungaris originis in meditulium Regni receptis. Hoc denique, desolato subinde post cladem Mohachianam
Regno, nostra jam tempestate non tantum Regibus, sed ipsis etiam potentioribus
Dynastis, illud Consilium expressit, ut deserta sua Svevis, Italis, Gallis,
Hispanis impopularent, ita ut nullus ferme sit in Europa Christianus Populus, qui non copiosas gentis suae Colonias in Hungaria numeret; nullum ferme
Idioma, quod in Regno non vigeat: denique ut numerus verorum Hungarorum,
in ipsa Hungaria, vix quartam populi partem efficiat. Accessere complures, quas
postea Hungari Imperio suo adjecerunt Provinciae, omnes a diversis ab Hungarico labio populis habitatae, quas Hungari, Romanorum more, in formam
Provinciae non redigebant, sed suis Legibus, suis institutis, suo Idiomate
uti permissas, Societatis tantum vinculo adstringere solebant.
Anonymus (1790) [1790], Declaratio ex parte nunciorum Regni Croatiae, quoad inducendam Hungaricam linguam, versio electronica. (), 1839 verborum, Ed. Franjo Fancev [genre: prosa - acta] [word count] [nndeclaratio1790].
|