Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Sorkočević, Miho; Malinius Sandecensis, Gasparus; Asirelli, Pierfilippo; Fortis, Alberto; Marullo, Michelle (1739-1796) [1790], De illustribus familiis quae hodie Rhacusae exstant, versio electronica (), 121 versus, verborum 3295, Ed. Miho Sorkočević 1739-1796 [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - tractatus; prosa - notae] [word count] [sorkocevicmfam].
Previous paragraph

Next paragraph

[ERROR: no link :](h) Epirum in tertio Europae sinu ponit Plinius et addit: omnis Graeciae fabulositas, sicut literarum claritas ex hoc primum sinu effulsit. Incipit autem Epirus a Celidno flumine, et definit in Acheloo, qui ab Achaja eam separat: Jonium mare ad meridiem; Macedoniae partem, et Pindum montem ad septemtriones habet. Populi jam in eo clari fuere Molossi Jovis Dodonaei oraculo nobilitati; Dryopes; Chaones; Thesprotii, quorum Buthrotum, Pyrrhi Regia; Cassiopaei; Acarnanes, quorum oppidum Ambracia, Aeacidarum Regia; unde Ambracius sinus, quo nihil in Epiro nobilius. Hinc Sorgorum gentem Rhacusam esse advectam, plurima et certa habentur indicia, quae inficiari absurdum est: sed Didacus Pyrrhus, dum eos duris temporibus adventasse dicit, causam etiam innuere videtur, ob quam adsciti in Patriciorum ordinem a prima et veteri origine esse dicuntur. Fama est enim, quum Rhacusa quondam incredibili ac repentina fame premeretur, humanitatis atque amicitiae stimulis permotos in urbem magnam frumenti copiam ex illa specie etiam, quae Holcus Sorgum dicitur onerariis navibus intulisse, idque viritim dispensasse nulla alia mercede sibi proposita, quam quae in virtute sita est; huic deinde accessit altera: nam Rhacusani nullos civitate nobilitateque donandos potius censuerunt, quam eos, qui cives nullo sibi emolumento proposito suis opibus insperato servaverant. Utinam quibus artibus civitatem nobilitatemque assecuti sunt, iisdem etiam perpetuo colant!
Previous paragraph

Next paragraph


Sorkočević, Miho; Malinius Sandecensis, Gasparus; Asirelli, Pierfilippo; Fortis, Alberto; Marullo, Michelle (1739-1796) [1790], De illustribus familiis quae hodie Rhacusae exstant, versio electronica (), 121 versus, verborum 3295, Ed. Miho Sorkočević 1739-1796 [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - tractatus; prosa - notae] [word count] [sorkocevicmfam].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.