Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Sorkočević, Miho; Malinius Sandecensis, Gasparus; Asirelli, Pierfilippo; Fortis, Alberto; Marullo, Michelle (1739-1796) [1790], De illustribus familiis quae hodie Rhacusae exstant, versio electronica (), 121 versus, verborum 3295, Ed. Miho Sorkočević 1739-1796 [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - tractatus; prosa - notae] [word count] [sorkocevicmfam].
Previous paragraph

Next paragraph

[ERROR: no link :](i) Primum Cracoviae edita fuit haec Pyrrhi Elegia per Thomam Natalis anno 1582. deinde Venetiis per Felicem Valgrisium anno 1596. ad calcem ejus Carminum. Est et tertia editio ista prior item Veneta sub signo Leonis anno 1592. ubi haec Pyrrhi Elegia non legitur. Omnes hae editiones modo rarissimae sunt; verum Cracoviensi tantum praefixa fuit sequens Elegia 68 in obitum Mauri Vetrani, qui fuit Poetae amicissimus, et ipse insignis Poeta Illyricus, et mathematicus atque astronomus, prout illa tempora ferebant, non contemnendus. Sed est et alia causa, cur denuo hanc elegiam exhibeamus; argumentum enim non est quale ex ejus prima fronte videri possit, nam in ejus nobili ac vere poetico episodio de origine atque incrementis nostrae urbis potissimum Poeta agit, quod et illius primo, et huic nostro proposito optime congruit. Ne quid desit in hac nostra editione ex his, quae in Cracoviensi inveniuntur, perpauci laboris erit duo epigrammata addere unum Gaspari Malinii Sandecensis de laudibus Didaci Pyrrhi, alterum Phillipi Asirelli, qui fuit a secretis Legati cujusdam Florentinae Reip. ad Turcarum imperatorem, quique in eo itinere amico ac libenti animo commoratus apud nos est. Non possum hic non indulgere genio, permotus etiam argumenti similitudine, ac recordatione potissimum hospitis mei quondam, atque amici suavissimi Alberti Fortis, cujus nomen pro perfecto elogio est: quae enim Europae pars adeo dissita, quae non in ejus laudes consentiat, quaeque illum non inter praeclara seculi ornamenta adnumeret? Italia, ac Patavium ejus patria praecipue hoc viro gloriantur, qui naturali philosophiae atque historiae, in qua eminet, elegantiam atque vim singularem orationis adjunxit; quoties vero ad metros et ad poesin animum applicuit, poeta inter eximios censeri debuit; ita ut de eo, quod in antiquissimo Mercurii hymno est, liceat affirmare. "Tibi datum est scire quodcumque vis". Hujus hic ego Epigramma de laudibus Rhacusae praeferendum censeo, graeca anthologia dignum, quamvis ille, ut ajebat, nullos latinos versus fecisset, ex quo scholis vale dixit. Operae pretium insuper puto adjicere ejusdem epigrammatis Italicam versionem ad metros eximie redactam ab altero veteri hospite, utrorumque amicissimo Julio Bajamontio Salonitano, cujus in incerto est, ingenium ne, an mores ad alliciendos omnium animos, admirationemque ei comparandam sint magis idonei? Praeter plurima, quae ipse scripsit, in queis vera philosophandi methodus in praecipuis medicinae, atque rei agrariae partibus perspicitur, edidit etiam data occasione versus elegantissimos, et nuper Boscovichianum Elogium primum apud nos, deinde Neapoli impressum, quod incredibile est quanta suavitate atque doctrina sit refertum. Sed cur ego istis, ad ejus laudem, alia etiam aeque vera non adjiciam? Musicae artis ipse est peritissimus, modorumque ejus artifex doctissimus; nihilo 72 tamen minus inter tot naturae, atque mentis bona, solus is esse videtur, qui proprii ingenii amplitudinem atque vim aut ignoret, aut certe non magni pendat. AD RHACUSAM
Terrarum decus o quotquot maris alluit unda
Illyrici eximium, dia Rhacusa vale.
Abstrahit invitum vis me hinc fati aspera; at intra
Moenia sacra urbis cor manet atque anima;
Qua sanctae amtiquum referunt Lacedaemona leges,
Qua degunt charites Atticae, et ingenium.
O utinam amplexes reducem me olim; ac mea demum
Ossa tuo condas, libera terra, sinu!
TRADUZIONE.
Onor d' ogni altra terra, a cui s' arresta
Il mare Illirio, alma Ragusa, addio;
Da te mi svelle, oime, malgrado mio
Dell' avverso destin forza funesta.
Ma fra le sacre tue mura sen resta
Ogni mio giusto affetto, ogni desio,
Se per le sante leggi tue vegg' io
Che il cenere di Sparta in te si desta.
In mezzo alle tue Donne onesto regno
Poser le grazie, ed entro al tuo confine
Bel rifugio trovo l' Attico ingegno.
Deh concedano a me fausti gli Dei,
Che rivederti io possa, e ch' abbian fine
Nel tuo libero seno i giorni mei!
Priusquam hujus collectanei operis terminum, cui jam proximus sum, pertingam; nam optimum consilium est paulum jejuno potius, quam nimis expleto stomacho recedere; ferculum adhuc unum apponam, quod delicatiori palato praeditis probari ut spero maxime debet. Quum enim nuper in bibliotheca domi antiquum quemdam codicem, quem Florentiae societas Colubris 73 impressit ann. 1497. ad manus haberem, in eoque, ut usus fuit illorum temporum, plurima in unum volumen coagmentare, praeter C. Val. Flacci Argonautica, M. Antonii ex Plutarcho vitam, et Nicolai Feretti Foroliviensis praecepta rhetorices, Hymnos etiam et Epigrammata Marulli invenissem, delectatione legendi captus in quartum hujus poetae librum incidi, in quo solemnis ejus hymnus habetur de laudibus Rhacusae, qui, ni fallor, vim spirat antiquorum Graeciae poetarum. Calor etiam in eo aperte dignoscitur, ille quidem, qui ex grato et beneficiis obstricto animo originem certe ducit; fuit enim Marullus post captam a Mahomete II Constantinopolim ann. 1453. una cum Joanne Lascari, Demetrio Calcondila, Emmanuele Marullo, Paulo Tarchaniota, et Theodoro Spandugino perhumaniter a Rhacusanis exceptus: hic illustrium virorum chorus antequam quicquam vellet a Senatu, domum, pecunias, et necessaria ad prosequendum iter in Italiam obtinuit: properabant enim ad magnificum illum Laurentium Medices, cujus fortuna et virtus universum pene orbem pervaserant. Sed ut ad propositum revertar, en hic de quo agitur Michaelis Tarchaniotae Marulli Constantinopolitani de laudibus Rhacusae HYMNUS.
Previous paragraph

Next paragraph


Sorkočević, Miho; Malinius Sandecensis, Gasparus; Asirelli, Pierfilippo; Fortis, Alberto; Marullo, Michelle (1739-1796) [1790], De illustribus familiis quae hodie Rhacusae exstant, versio electronica (), 121 versus, verborum 3295, Ed. Miho Sorkočević 1739-1796 [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - tractatus; prosa - notae] [word count] [sorkocevicmfam].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.