Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica (), Verborum 10693, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendisc].
Previous paragraph

Next paragraph

Substitutus ille miles ut ad eam, quae in praesens in usu est, militaris disciplinae rationem instituatur, debet primum in centurias, tum in legiones conscribi, solitisque provideri praefectis seu officialibus, ac ut debitam exercendae rei militari operam navare possit, ab omni alia abstrahi occupatione: sed ut praestari possit, congruo illum etiam tempore pacis stipendio uniformique providere opus est. Stipendia haec, uti et vestitus, necessario per eum, a quo talis miles statuitur, nobilem praestari deberent, efferrentque perpetuum et adeo grave onus quod cuique etiam rigidae contributioni facile aequivaleret. Quid iam de stipendiis praefectorum dicam? Si haec quoque a nobilibus praestari oporteat, clare res haec in tantam exurget summam ut proximam toti nobilitati ruinam adferre debeat. Et adhuc de armis et reliqua bellica supellectile nihil diximus, quae si pariter in calculum summi debeat, prodibit insupportabile Regnicolis exiguam alioquin, imo in potioribus Regni partibus nullam procreatorum in bonis suis naturalium distractionem habentibus onus; assummatur in calculum, vel minus militis annuum stipendium, equus vestitus, et arma, et prodibit, unum equitem minoribus quam sexaginta florenorum impensis statui non posse; grave sane vel exinde, quia annuum et perenne onus; in hoc tamen necdum subsistit eorum, qui substitutam illam insurectionem sustinent, intentio, quippe eo spectant ut praeter personalem illum militem quatuor adminus portales praestentur, ita nobilem unam possidentem portam annuum tributi 300 florenorum onus maneat; atque usu ipso constat exigua in Regno reperiri loca ubi bona unam efficientia portam 300 florenos in parato aere inferant. Quid si praefectorum stipendii exolutionem, tentorii, lebetum, caeteraeque bellicae supellectilis comparationem a proportione concurrere deberet? Onus certe evaderet non illegale modo, sed et prorsus insupportabile. Sed cedo persolvenda a Principe praefectis stipendia. Quid quaeso inde naturalius, quam prorogandam ipso facto istam consilii bellici authoritatem, cum id ipsum in confiniario milite factum iam videamus; quorum aeque praefectis tantum stipendia Princeps exsolvit, gravius vero militat pure ab inhabitato terreno, quod ad privatas potissimum familias et non ad Principem spectat; educitur per consilium bellicum confiniarius miles pro arbitrio etiam quam remotissime a Regno, sic ut vacua fere prorsus maneant confinia, educetur profecto et illa insurectionalis militia; obiicitur maximo semper discrimini confiniarius miles, obiicietur et insurectionalis; quantum e confiniario milite seu bello, morbis periit, debet ex confiniario populo illico redintegrari, deberet certo et per nobiles quidquid ex insurectionali illa militia interiret. Praeficiuntur confiniario militi exteri ex omnibus nationibus [ERROR: no reftable :]prekriženo officialibus officiales, praeficerentur certo et insurectionali.

Previous paragraph

Next paragraph


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica (), Verborum 10693, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendisc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.