Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica (), Verborum 10693, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendisc].
Verum dicet hic aliquis posse hac re mediam aliquam rationem ita [ERROR: no reftable :]prekrižena riječ, odnosno dio riječi koja počinje s
i a završava s iniri
iniri, ut nobilis vir unam portam habens quinque e suis nominet colonos
qui in album insurectionalis militis inserantur; hi armis et amictu instruantur
quidem, ceterum in suis relicti aedibus ultroneam colendo agro impendere operam
ita permittantur, ut statuto tantum tempore instituendi militaris exercitii
causa ad destinanda sibi loca convenire sint obligati. Levius nonnihil priori
onus, seu conservandum hac via diutius amictum, seu stipendii compendium
spectes, sed quod subeundum a nobilitate per indirectum tributi iugum ex aequo
post se habeat. Ut enim rusticus ille gravem hanc militandi obligationem
gratuito sustineat nec iustum, nec practicabile est; aut ergo domus talis, ex
qua eiusmodi praestetur miles, a debitis domino suo praestationibus absolvenda,
aut militi aliquod pro modulo suo stipendium decernendum foret, utrumque et
perenne, nec profecto exiguum pendendi indirecta hac via nobilitatem tributi
onus post se trahit; quodsi semel imponatur, facile postea in immensum provehi
posse luculento nobis vicinae provinciae sunt exemplo; ut alia, quae haec
intertenendi militis ratio secum ferret incommoda praetereamus, sane, cum nuper
tyrones statuerentur, plurimos profugisse, alios, qui fuga se subducere non
poterant, ut hoc onera se expedirent ultro se mutilasse palam constat. Quidni
itaque in hoc quoque designandi perpetui militis huius ratione expectandum foret
quam continua designatorum illorum profugia, desolationes villarum, effectum
denique ambiguum, certum autem non modo domini terrestris, sed et ipsius
Principis detrimentum; deinde nec haec ad disciplinam militarem institui militia
sine officialibus potest.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica (), Verborum 10693, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendisc].
|