Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica (), Verborum 10693, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendisc].
Previous paragraph

Quod articulo 9. 1609. inutilis recognita personalis insurrectio, id magno sententiae huius patronis praesidio esse non potest; cum enim non verba, sed ratio legis spectari debeat; si lex ista cum articulo 22. 1599. combinetur, prona illico evadit nodi huius explicatio, etiamsi personaliter insurgere vellent dicit articulus ille tamen quia flos militiae et omnes bello habiles stipendia merebuntur, neque Domi, nisi bello minus idonei remanebunt, hi, etiamsi insurgerent, parum vel nihil utilitatis inde pro bello emergeret, quid quod in articulo 3. 1601. appareat, Peste, Turcarumque et Tartarorum grassationibus incolas Regni ad eas deductos fuisse angustias, tantamque redactos paucitatem ut vix amplius pristina Regni facies apparuerit. Quid itaque mirum adeo comminutae nobilitatis personalem insurectionem lege publica inutilem eotum recognitum fuisse. Cum utilitatem eius denuo agnitam fuisse, ut primum pristinas Regni vires resummere caeperat, sequentium annorum leges satis testentur, quibus ad veteranum hoc defendendi Regni praesidium continuo recursum fuit.

Previous paragraph


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica (), Verborum 10693, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendisc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.