Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica (), Verborum 10693, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendisc].
Verum longe aliter haec res a parte Principis assumitur. Nimirum triplicem esse
insurgendi obligationem, personalem, realem, et
naturalem. Ex primo capite quisque nobilis velut commembrum coronae
in defensionem eius libertatumque suarum insurgere tenetur; atque inde fit ut
omnes etiam inpossessionati nobiles insurgere teneatur, Sigismundi Decreti 6i
articulo 3; 1666. ar. 5; 1687. ar. 46; verum cum nobilium possessionatorum
praeter defensionem coronae bona quoque sua conservari intersit, et nec secus
naturalis admittere aequitas videatur ut nobilis, cuius annuus in plura exurgit
census, nullam maiorem habeat obligationem atque ille cui praeter vitam et
libertatem, quod tueatur, nihil superest. Inde exurgit realis illa obligatio ut
nobiles possessionati a proportione bonorum suorum pro ratione maioris minorisve
discriminis plures aut pauciores praestare aequites obligentur. Ceterum aras
poenates coniuges liberosque proprios tutari ipso naturae ductu obligentur,
factum est ut ex naturali hac obligatione ipsi quoque rustici, antequam fixo
praemerentur tributo, a certo portarum numero pro ratione periculi determinatos
sibi pedites producere debuerint; postquam perennis rusticis imposita est
contributio in intertentionem regulati militis convertenda, eos pristina
praestandi peditis obligatione exolutos esse connaturale est ex eo principio,
quod quis per alium facit, per se fecisse censetur. Sed vero
quod per stabilitam contributionem ipsi nobiles possessionati obligatione
praestandi a proportione colonorum militis relevati sint, sustineri nullatenus
potest. Primum, quia in praesens subsistit etiam illa, ob quam primitus nobiles
possessionatos hanc mansisse obligationem superius stabilivimus, ratio, stante
autem ratione stare etiam debet legis dispositio. Ita Quid plura, cum tum luculenta banderiorum mentio articulo illi otiose inserta fuisse dici nequeat, nisi banderiorum nomine portalis miles intelligatur. Id demum statui oportet quod per articulum illum vetus praestandorum per ecclesiasticos a decimis iuxta 19. 1439. et 15. 1494, per magnates vero iuxta 14. 1559. a nonis formalium banderiorum obligatio reducta habeatur articulo 63. 1741, per quem id explanatum praetenditur, quod tenore articuli 8. 1715. regnicolae ultra personalem insurectionem ad nihil obligentur; si in genuino sensu accipiatur ad summum id conficietur, quod non iam equites, sed pedites statui debeant a portis; ut primum enim generalis insurectio in praeambulo illius articuli determinatur, mox in primo recognoscitur, titulo generalis huius modi insurectionis 21622. pedites erga portas Regni repartiendos esse. Ac tum primum in 4o subiungitur quod ultra praemissam personalem insurectionem ex praescripto praecitati articuli 8i debitam a singulis portis [ERROR: no reftable :]prekriženo praeter* personalem insurectionem* singuli equites offerantur. Ita stabilito eo, quod nobiles praeter personalem insurectionem praestandi etiam portalis militis obligatio ultra maneat, cur de determinando pro ratione maioris minorisve, quod impendere potest, periculi certo insurgendi modo agi non possit, rationem non superesse; credo [ERROR: no reftable :]prekriženo *n *abinde* inferri* enim modum insurgendi rationi periculi debere admensurari. Verum ideo exinde inferri nequit quasi propterea de determinanda insurectione non nisi urgente iam periculo agi possit; quis enim abnuat ex tanta, quas Hungaria superioribus temporibus sustinuit, vicissitudinum experientia ipsos etiam ingruere[ERROR: no reftable :]prekriženo t na kraju riječi ingrueret nobis denuo queuntium periculorum gradus facile posse praevideri, atque adeo praevisorum etiam huiusmodi periculorum gradibus certum insurgendi modum addici. Quae de intertento ex contributione Hungarica regulato alioque confiniario milite dicuntur, quanquam suo non careant pondere, necessitatem tamen regulandae in tempore insurectionis non evertunt. Quid enim si Regnum plures hostes ex diversis partibus valida manu invadant, Turca ex una, Polonus ex alia, ac ipsa nefors emensa, quae sola interiacet, Moravia Borussus ex tertia partibus? Sane eotum nec quidem nonaginta tria millia sustinendo in tot partibus impetui sufficient, adeoque dignum providentia tam illustris Regni consilium foret eo suos dirigere conatus, ut intrinseca saecuritati in eum quoque eventum prospiciatur. Porro ubi status eo spectare videntur, ut illa, quae ex contributione Hungarica alitur regulata militia, ut et confiniarius miles adversus, alios Hungariae non conterminos hostes non educatur, verum pro intrinseca tantum Hungariae securitate intra fines Regni semper contineatur, meminisse eos oportet, id ipsam systematis gubernii plures complectentis provincias unitatem non admittere; cuius modi systematis unitati iam tum se Hungari quoque ultro subiecere, cum ex Augusta Domo Austriaca, quam plurimis aliis Regnis etiam in provinciis imperare bene noverant, Reges sibi postmodum haereditarios effectos delegere. Quemadmodum enim omnes simul provinciae unum monarchiae corpus constituunt, ita singula per se, et omnes simul provinciae communes habere debent et amicos, et inimicos illos, quos Princeps pro talibus declaravit, adeoque communibus etiam totius monarchiae viribus et amici defendendi, et propulsandi sunt hostes; systema hoc si cui unquam, provinciae Hungaricae certe extitit semper salutare. Quis enim nescit Hungariam fere omnem non propriis eiusmodi, sed potissimum aliarum haereditariarum Augustae Domus Austriacae provinciarum copiis, imo validis etiam Sacri Romani Imperii subsidiis per Principes Austriacos recuperatam fuisse et postea semper contra Turcam defensam statuerunt; Illustre eius argumentum regnicolae ipsi per articulum 68. 1609. dederunt, ubi ultro confitentur, Regnum hoc ad extremam iam plene devenisse calamitatem, tum ex continuis bellorum sedibus tum vero ex eo, quod vicinae provinciae solida sua subsidia et manus auxiliares a Regnicolis subtraxerint. Quomodo ergo nihil controverti in praesens rationabiliter posset, ne regulata, quae ex contributione Hungarica alitur, militia uti et confiniarius miles ad defendendas pro ratione temporis reliquas suae maiestatis provincias adhibeatur. Qualem in casum si Regnum per Turcas invadi contingat, interest profecto statuum congrua pro sinistro eiusmodi eventu praesidia nunc constituere, ne serum forsan postea in ea temporis perturbatione auxilium frustra exquiratur. Caeterum, ubi destinatorum in defensionem [ERROR: no reftable :]prekriženo Patriae Regni proventuum regiorum fit mentio, si status eo animum adverterint, quantos per exolutionem confiniariae militiae ipsa defensio Regni sumtus secum ferat, facile eis apparebit tantum praesidii hac in re non posse collocari, ut nisi quoque regnicolae efficacem parte etiam ex sua conatum adhibuerint, Regnum ea sola ratione tutum in omnes eventus queat reputari; ac primum proventum satis fere omnem absolvit dicasteriorum exolutio; reliqui tam camerales quam montanarum civitatum proventus, si immensi, qui ad erigenda praesidia, instruenda armamentaria, constituendam conservandamque rem tormentariam; instituti praeterea cum rei architectonicae, tum pirobolariorum corporis exolutionem necessarii sunt, sumtus in aequam summantur reflexionem, vix tanti eos esse apparebit, ut omnibus his sufficiant. Demum quemadmodum procurandae Regni salutis onus omni principi incumbit, ita necessarios in aulam eiusdem sumtus ipsa etiam Hungaria pro modulo suo debet subministrare; quos si a dignitate numero et conditione modernae Augustae Aulae metiamur, facile eo gravissimos sane esse deprehendemus. Denique si suis status rationibus rite consulere velint, facile necessarium esse
apparet, ut insurectioni manum admoveant. Dum enim articulus 8. 1715. ait, Regia
Maiestas [ERROR: no reftable :]prekriženo (
id (nempe insurectionem), quoties necessum esse iudicaverit, ad
conformitatem hactenus sancitarum superinde legum amodo in posterum quoque
desiderare et exigere poterit, arbitrium cognoscendae necessitatis manifeste
Principi defert. Quodsi omnes ab uno retro saeculo leges excutiantur,
insurectionem etiam extra diaetam indici posse apparebit. Huius vero dicitur
articulo 10. 1601. personalis insurectionis intimatio fiat tempestive per Suas
Serenitates vel supremos huius Regni capitaneos. Hi autem, habet articulus 65.
1609, ad intimationem et requisitionem Suae Maiestatis, vel domini palatini
statim insurgere debeant. In tali (statuitur articulo 21. 1622.) summae
necessitatis casu palatinus, si Sua Maiestas annuerit, singulos comitatus
tempestive requirere et in campum prodire debeat. Denique ne ullus vel dubio
locus esse possit, determinatur articulo 8. 1715. conformiter ad priores leges
delatum Principi cognoscendae necessitatis arbitrium; apparet iam, [ERROR: no reftable :]prekriženo vano*
cum necessitas cognosci nequiat nisi ratio una periculi constet,
consequitur necessario per eum rationem periculi cognoscendam cui necessitatis
cognoscendae arbitrium per leges delatum est. Porro cum lege nostra insurgendi
norma semper rationi periculi attemperetur. videtur in potestate Principis
collocatum eum, quem pro ratione talis
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica (), Verborum 10693, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendisc]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.