Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica (), Verborum 10693, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendisc].
Previous paragraph

Next paragraph

Quid plura, cum tum luculenta banderiorum mentio articulo illi otiose inserta fuisse dici nequeat, nisi banderiorum nomine portalis miles intelligatur. Id demum statui oportet quod per articulum illum vetus praestandorum per ecclesiasticos a decimis iuxta 19. 1439. et 15. 1494, per magnates vero iuxta 14. 1559. a nonis formalium banderiorum obligatio reducta habeatur articulo 63. 1741, per quem id explanatum praetenditur, quod tenore articuli 8. 1715. regnicolae ultra personalem insurectionem ad nihil obligentur; si in genuino sensu accipiatur ad summum id conficietur, quod non iam equites, sed pedites statui debeant a portis; ut primum enim generalis insurectio in praeambulo illius articuli determinatur, mox in primo recognoscitur, titulo generalis huius modi insurectionis 21622. pedites erga portas Regni repartiendos esse. Ac tum primum in 4o subiungitur quod ultra praemissam personalem insurectionem ex praescripto praecitati articuli 8i debitam a singulis portis [ERROR: no reftable :]prekriženo praeter* personalem insurectionem* singuli equites offerantur. Ita stabilito eo, quod nobiles praeter personalem insurectionem praestandi etiam portalis militis obligatio ultra maneat, cur de determinando pro ratione maioris minorisve, quod impendere potest, periculi certo insurgendi modo agi non possit, rationem non superesse; credo [ERROR: no reftable :]prekriženo *n *abinde* inferri* enim modum insurgendi rationi periculi debere admensurari. Verum ideo exinde inferri nequit quasi propterea de determinanda insurectione non nisi urgente iam periculo agi possit; quis enim abnuat ex tanta, quas Hungaria superioribus temporibus sustinuit, vicissitudinum experientia ipsos etiam ingruere[ERROR: no reftable :]prekriženo t na kraju riječi ingrueret nobis denuo queuntium periculorum gradus facile posse praevideri, atque adeo praevisorum etiam huiusmodi periculorum gradibus certum insurgendi modum addici.

Previous paragraph

Next paragraph


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica (), Verborum 10693, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendisc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.