Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica (), Verborum 10693, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendisc].

Next paragraph

Status praestandi portalis militis obligationem iam desiisse ultro etiam contendunt quippe admisso etiam personalis, realis et naturalis insurgendi obligationis titulo, cum personalis personam afficiat, realis certe rem ipsam afficere, seu bonis ipsis inhaerere debet. Proinde cum Principi contributio iam stabilis a bonis obveniat, apparet ea ipsa re realem insurgendi obligationem exolvi, atque ita cessare illam quoque in proportionali possessionatos inter et impossessionatos nobiles oneris rationem; vim rationis huius ea labefactare consideratio non potest, quod ipsa quoque realis obligatio ipsis nobilibus inhaereat, contributio vero a re, quae non nobili, sed rustico propria est, persolvatur. Nisi enim ipsam illam realem obligationem in personalem itidem transformemus, sustineri nequit quod haec quoque ipsis nobilium personis inhaereat: ut vim termini receptum sensum verbi retineamus, ut primum realis est obligationis illius titulus, debet rei, seu bonis ut sic inhaerere; sufficit atque ut hoc eodem titulo, seu a bonis nobilium ut sic Principi obveniat id, quo eadem nobilium bona ut sic defendi possint; atque adeo ad vim realis huius obligationis exolvendam nihil interest, unde unde tributum illud dependatur; libet vim argumenti huius dilucidius explicare. Antequam fundi Regni Hungariae tributo subderentur, quia Principi hoc speciali defendendorum particularium fundorum titulo nihil erat assignatum, debebat onus hoc defendendi et possessoribus harum terrarum et ipsis incolentibus easdem colonis, illis quidem realis, his vero naturalis obligationis titulo incumbere. Regnicolae, ut hac se exolverant obligatione, tributum stabile a colonis suis dependendum constituerunt: quo quod non modo naturalis colonorum, sed et realis dominorum terrestrium obligatio sublata sit vel inde apparet, quod vi realis illius obligationis domini portalem militem alioquin non aliunde, quam e medio colonorum statuebant; iam cum ad rationem persolvendae contributionis essentialiter pertineat numerum contribuentium non diminui, ut primum coloni tributo subiecti sunt, sublaxa est eo facto dominis terrestribus per diminutionem contribuentium fundum hunc alio equipollenti onere iam affectum quopiam prioris obligationis titulo gravandi potestas, atque adeo realem illam dominorum terrestrium et naturalem colonorum insurgendi obligationem adeo identificatam fuisse apparet, ut non potuerit naturalis cessare colonorum obligatio, quin imo et una realis dominorum terrestrium cesset; utcunque itaque res haec spectatur, affecto iam semel contributione fundo obligationem praestandi portalis militis desiisse ipsa rei natura demonstrat.

Next paragraph


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica (), Verborum 10693, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendisc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.