Palladius Fuscus (Palladio Fosco); Bartholomaeus Fontius Venetus (c. 1450-1520) [1509], Palladii Fusci De situ orae Illyrici (ante 1509); Ioannis Lucii notae ad Palladium Fuscum 'De situ orae Illyrici', versio electronica (Latina et Graeca, Zagreb), Ed. Bruna Kuntić-Makvić [word count] [0912palladiof].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Palladii Fusci Patavini DE SITU ORAE ILLYRICI
80
Liber primus
Illyricum, authore Plinio, terminos habet a Septentrione alpes, ab ortu
Dirinonem flumen, quod et Drinium [ERROR: no reftable :]1 pagina 452, columna
prima, versus 3,4. et 30, Dirinonem, 90 et
Drinium. Palladius secutus est vulgarem pronunciationem fluminis, qui in
Adriaticum influens sinui proximo nomen dat, vulgo Golfo dello Drino,
vel De Lodrino sed is ab antiquis scriptoribus Drilo dicitur. Drinus
autem est qui ex monte 95 Scardo ortus, ad
septentrionem cursum dirigens in Savum influit, eodemque nomine hodie
quoque dicitur (vulgo Drina). Drilo vero ex eodem monte ortus teste
Ptolemeo libro 2. capite 17, et in diversum meridiem versus, flexus in
Adriaticum se exonerat. Neoterici autem aliqui non solum 100 Drinium, vel Drinum loco Drilonis ponunt, sed
eundem cum fluvio Boliana confundentes, unum et idem esse asserunt; quos
secutus est Palladius pagina 455, columna II, versu 25. Boliana namque
amnis (Livio libro 44. Barbana) ex lacu Labeatide (nunc Scodrensi, vulgo
de Scuttari) effluens 105 diverso a
Drilonis cursu, et occidentem versus unico ostio in Adriaticum influit,
Drilo vero duobus (ut in opere De Regno Dalmatiae et Croatiae libro
primo capite 1. et 4 scripsi) ex quo dignoscitur Palladium etiamsi
asserat se visa non audita scribere tamen usque ad Bolianae, Drilonisve
110 ostia non pervenisse, et in
communem scriptorum errorem incidisse. dicitur, a meridie mare
Adriaticum, et ab occasu Arsiam amnem, quum antea Formionem
haberet: Est autem Formio fluvius permodicus, 85 sed tamen insignis, qui non longe a mari exoriens inter
Tergeste et Iustinopolim urbes in Adriaticum supradictum defluit: ab eo
postea ad Arsiam Imperatores Romani Italiae terminos promoverunt. Abunde
igitur patet, Istriam prius Illyrici 84 partem
fuisse. Sed ne quis hoc in loco authorem desideret, Mellam Pomponium inter
Latinos Geographos vetustissimum, audiamus ad verbum ita scribentem, per
istros ister 115 emittitur. Tergeste intimo in
sinu Adriae situm finit Illyricum. Et Plinius in primo Geographiae sic ait,
Tergestinus sinus, colonia Tergeste XXXIII millia passuum ab Aquileia, ultra
quam sex millia passuum Formio amnis ab Ravenna centum octoginta novem
millia passuum antiquus auctae Italiae terminus, 120 nunc vero Istriae. Strabo quoque libro VII. ita refert, in
ipso sane Italiae ambitu primos Illyrici littoris Istros esse Italiae,
Camisque vicinos, et usque Polam civitatem Istriae huius temporis
Imperatores Italiae terminos extenderunt. Ipsa autem regio a Plinio et
Ptolaemeo in duas partes principales dividitur. 125 Siquidem ab Arsia ad Titium amnem, de quo suo loco dicetur,
Liburnia est, ab eodem vero Titio ad Dirinonem Delmatia, Illi indigenas,
huic oppidum nomen imposuisse constat. Sed locorum alia maritima, et alia
mediterranea, de quibus idem Strabo eodem in libro ita fatur. Universus
igitur 130 orae Illyricae cursus maritimus
optimos habet portus. Ita enim et ex perpetuo ipsius littore, et ex ipsis
propinquis insulis evenit. Contra vero Italicum littus Illyrico obiectum
sese habet: nam importuosum prorsus est. Aprica itaque regio, similiter
frugifera, bonisque feracissima fructibus, olivetis, vinetisque 135 speciosa, nisi sicubi rara, et aspera omnino rupes
iacet. Talis cum plaga esset Illyrica maritima praesertim, spreta prius
erat, virtute locorum ignota. Super hanc sita regio tota montosa, frigida et
nivalis est, et ea amplius quae spectat Aquilonem, adeo, ut raro vitem
ferat. Ipse autem cum plures 140 annos in
Illyrico moratus sim, magnamque eius partem peragraverim, affirmare possum
cuncta vera esse, quae de fertilitate a Strabone scribuntur, pars enim
maritima, quantum colitur eximie fertilis fert abundantissime omnia usui
necessaria. Interior vero reliquarum rerum sterilis, frumenta tantummodo
145 et vina, sed tota adeo pecorosa est, ut
nisi a Turcis diu infestata foret, nusquam profecto maior esset carnium,
lactisque, et casei, mellisque utilitas. Sed ad oram redeo, in qua ea est
aeris temperies, ut per aestatem ventis leniter flantibus, nullus ingens
calor; per hyemem vero nullum frigus, nisi spiret aquilo, 150 sentiatur. Non audita, sed visa scribo: in
pomiferis enim arboribus quibus hiberno tempore decidunt folia, nova
plerunque offendunt vetera, non pallida et victa, sed ita virentia atque
succi plena, ut paulo ante nata iurare queas. Quapropter 86 indigenis id de sua terra dicere licet: quod
eminentissimus 155 Poeta de Italia scribens in
Secundo Georgicorum, ait.
Hic Ver perpetuum, atque alienis mensibus aestas.
Sed urbes locaque maritima commemoraturus, unde prius quam ab Arsia primo et
novissimo Illyrici ipsius termino narrandi initium faciam? Id vero, licet
nostra festinet oratio, nequaquam tamen omittendum 150! est, quosdam authores Iapidiam inter Istros, Liburnosque
collocantes, eam ad mare usque Adriaticum promovisse. Sed hic quoque
Strabonem audire non pigeat ita scribentem, Tota vero Istriae navigationis
longitudo mille ac trecentis producitur stadiis. Hinc cursus Iapidicus
stadiis mille 165 continetur: Iapides enim in
Albio monte, qui alpibus posterior excelsus admodum est, siti sunt, hinc
quidem ad Pannonios, Istrumque pertinentes, hinc autem ad Adriaticum mare
pugnaces quidem, caeterum ab Augusto Caesare tandem ad unum expugnati. Et
Plinius, Istria, ut penninsula excurrit latitudinem 170 eius Quadraginta millium passuum, Circuitum vero Centum XXII
millia passuum prodidere quidam. Item adhaerentis Liburniae, et Phlanatici
sinus. Alii Liburniae Centum octoginta millia passuum. Nonnulli in
Phlanaticum sinum Iapidiam promoverunt a tergo Istriae Centum triginta
millia 175 passuum deinde Liburniam Centum
quinquaginta millium passuum fecerunt. Post Arsiam igitur amnem per oram
oppida sunt Albona et Flanona, quae cum duo sint, ob vicinitatem, distant
enim inter se stadiis non amplius Quadraginta, tertio quoque anno Praetorem,
qui ius dicat a Venetis missum, 180 accipiunt.
Ultra ad stadia Centum et sexaginta occurrit Tarsatica oppidum prius
Germanorum cum amne, quod nunc flumen vocatur, hoc ipso anno, quo haec
condebam, a Venetis expugnatum et eversum, ab eo mille non amplius passibus
arx est in colle, in quam antiquum oppidi ipsius nomen translatum 185 est; habetque Fanum Beatae Virginis miraculis
celebre, a flumine stadiis XL. est Buccarum prope in littore, et introrsus
procul a mari totidem ferme stadiis Greglina castella familiae Francapanum
inter Illyricas nobilissimae. Hinc ad Trecenta stadia est Senia oppidum
Regum Pannoniae, ubi ter quotannis 190 fit
mercatus negotiatoribus undique convenientibus. Sed nulla ex re ipsi Reges
maius vectigal capiunt, quam ex materia, quae omnifaria ab indigenis
importata ibi venditur. A tergo autem Seniae sunt quidam specus unde nullo
non die vehemens ventus perflat, quem loci peculiarem Boream Senensem
195 nuncupant. Ultra fuerunt Lopsica,
Ortopula, Vegium, 88 Argiruntum, et Corinium
oppida, quae omnia intercidere. Nunc vero est Scrisa vicus, cuius meminisse
volui, quoniam est non incelebris. Ab eo stadiis Centum et quinquaginta sunt
fauces nobilis Euripi, quem Carinensem nomine pelagus 200 terras irrumpens efficit, longitudinis Ducentorum stadiorum,
latitudinis vero ubi plurimum stadiorum XII. ubi minimum trecentorum
passuum. In altera eius parte ad Septentrionem est Telauli fluminis ostium,
quo, teste Plinio, finitur Iapidia, et ab eo in mediterraneo stadiis ferme
Quinquaginta arx cum 205 vico egregie munita,
tum situ loci, in colle enim constituta est, tum hominum opera, quam Liburni
Obrovacium vocant locum, ut aiunt, summae amenitatis. Ex adverso pene
Obrovacii ad meridiem est altera arx et ipsa rupi imposita, quae ab
indigenis Novigradus appellatur, huc Veneti, in quorum est ditione,
210 tertio quoque anno Praefectum mittunt
patritii sanguinis ad loci ipsius custodiam. A tergo supradictorum omnium
mons est amplissimus, qui nusquam dehiscens, sed perpetuis iugis
paulo ultra Obrovacium in boream flexus resilit, qua autem meridiem aspicit,
totus saxeus, et sua asperitate pene invius est, 215 qua vero Septentrionem spectat mollior, et arboribus opacus;
Cuius incolae uno omnes vocabulo Morolachi vocantur, qui ferinum potius,
quam humanum aspectum prae se ferentes lacte, caseoque victitant, et prope
vias abditi viatores alienigenas adoriuntur, atque dispoliant: Denique
summam laudem 220 esse putant ex rapto vivere,
Montem autem ipsum mundi catenam nuncupant. Creduntque ab alpibus quasi
ramum quendam ad mare Adriaticum protendi; Sed ab Euripi faucibus stadiis
ferme Sexaginta occurrit Nona urbs, quae temporum, vel potius bellorum
iniuria semidiruta hac tempestate abunde claruit, 225 fide, et fortitudine Prititiorum Nicolai, et Bernardini
fratrum, qui ducis equitum levis armaturae, dum pro imperio Veneto, ut
diverso tempore, ita etiam diversis in locis acerrime dimicant,
gloriosissime occubuerunt: Ille in Thuscis, hic in Illyriis. Ab ea stadiis
circiter Octoginta abest Iadera urbs sane 230
inter Illyricas clarissima, non solum, quia Romana colonia fuit, verum
etiam, quod tam Graecorum, quam Latinorum monumentis celebrata est: Ea autem
in quadam Liburniae cervice in occiduas Solis partes procurrenti sita. Quod
etiam Lucanus testatur illo versu,
Et tepidum in molles Zephiros excurrit
90
235 Iader. [ERROR: no reftable :]2 pagina 453,I,59.
et tepidum in molles Zefiros excurrit Iader. 250 Hic versus Lucani Pharsalium 4. immediate sequitur post
alium Qua maris Adriaci longas ferit unda Salonas quem Palladius ponit
454,I,31, ex quo dignoscitur Lucanum 255
non significasse Promontorium, vel peninsulam, in qua sita est Civitas
Iadra, sed flumen quod Salonarum urbem praeterfluebat: cumque flumina
orae Illyricae, ut pote in regione montuosa, et ad meridiem inclinata
orti, in meridiem quoque cursum dirigentes in Adriaticum influant.
260 Iader solus ab oriente in
occidentem fluens in mare exit: ob id Poeta specialem eius fluxum
denotans in molles Zefiros excurrere dixit, quod Iadrensi Promontorio
Palladius adaptavit: Civitatis autem Iadrae denominationem a Iadro
flumine sumptam Thomas Archidiaconus Spalatensis capite 265 9. scribit, ex quo Palladius facile sumpsit,
utrique tamen perperam.
A tribus lateribus mari cingitur, nec
ulla hodie inter Illyricas urbes existit, quae a nautis, et maritimis
negotiatoribus ultro citroque commeantibus magis frequentetur, vel quod
appellere volentibus in oportunissimo loco posita est, Portumque
pulcherrimum, atque tutissimum habet, vel potius, quia 240 quovis tempore res usui necessariae ibi venales
existunt: Verum eius ager ante Turcarum incursiones tam frequens erat, et
adeo hominibus abundabat, quod ipsa civitas sine ullis externis auxiliis,
vel decem triremes armare poterat, et saepe armavit. Ab ea stadiis centum et
quinquaginta Albae urbis quondam 245 non
exiguae rudera visuntur, quam ab Iadertinis eversam esse accepi. [ERROR: no reftable :]3 ibidem, II,13, ab Iadertinis eversam esse accepi Albam ab
Iadertinis eversam se accepisse asserit, quod, quando acciderit, et qua
de causa libro 3. capite 7 De Regno 270
Dalmatiae et Croatiae relatum est; cumque Venetos Iadertinorum causa id
potissimum fecisse ibidem consideratum sit, ob id per traditionem ab
eisdem Palladium id audivisse facile suaderi potest.
Hinc ad
stadia Quinquaginta in mediterraneo stagno, aut verius lacu quodam
interiacente arx est muro, fossaque, et aggere munitissima cum vico
Trecentarum 92 prope familiarum, qui locus
lingua Illyrica Aurana nominatur. 275 Huc
quoque Veneti Praefectum mittunt, ea lege, ut per omne Praefecturae suae
tempus pedem porta non efferat, nisi alium item patritium substituerit. Hac
autem arce et altera, quam Novigradum appellari dixi, ab ortu, et
Septentrione ager Iadertinus includitur: in utriusque medio situm est in
280 colle Nadinum quondam oppidum, quod
indigenae a Gothis eversum constanter credunt, et dictitant.[ERROR: no reftable :]4 ibidem, versus 25. Nadinum a Gothis eversum, prout
Salonas pagina 454, I, 41. asserit. hanc opinionem ab Archidiacono
suprascripto sumpsit, qui id capite 7 scribit; sed quid sentiendum sit
de destructione Civitatum Dalmaticarum in praedicto opere 305 libro primo capite 9 habetur.
Ibi annos ab hinc XII. nihil praeter rudera videbatur. Sed Veneti postea
Iadertinis suppliciter petentibus arcem construxerunt quasi speculam: Nam
quum in aedito sit, et loca circum plana procul detegit 285 hostes venientes, et signis quibusdam agrestes ad
fugam admonet. Ab Alba autem stadiis Ducentis et quinquaginta mare terram
intrans alterum Euripum facit stadiorum Octoginta longitudine, in quem
Titius amnis Liburniam a Delmatia disterminans ex alto ingenti cum strepitu
cadit. Sed ab Euripi 290 ipsius initio ubi duo
sunt Sacella, unum divo Andreae, et alterum divo Nicolao dicatum ad octo
ferme stadia introrsus consurgunt duae turres, una in dextra, et altera in
sinistra. Inde ad totidem stadia in parte Dalmatiae est Siccum urbs,
[ERROR: no reftable :]5 ibidem, versus 42. Siccum urbs Hic
Palladius urbem Sibenicum, ex eo quia in sicco solo, et aquis carente
sita est Siccum dicit, quam alii scriptores pro antiquo Sico ponunt; de
qua denominatione in memoriis 310 Tragurii
libro 1. capite 3. quid sentiendum sit declaratur.
cuius pars in clivo saxeo posita mare, et vicinas insulas
prospicit. 295 Tota autem, ut a meridie muro et
Euripo supradicto, ita a Septentrione solo muro cingitur, non fossam, non
aggerem, nec aliud denique habens munimentum. Sed parvi refert;
Oppidanorum enim corda (quod citra suspicionem captatae gratiae dictum
velim) pro munimento sunt. Habent Sibenicenzes
300
94
arva, vinetaque, et oliveta feracissima,
neque ulla re ex iis, quas usus postulat, nisi aqua dulci indigent: Cuius
penuria, aestivo presertim tempore, adeo laborant, ut aliunde advecta
315 publice vendatur. Introrsus autem
procul a Titii descensu duobus millibus passuum ad eundem Euripium; Sed in
parte Liburniae est Scardona civitas paucis habitata familiis, non ea tamen
de qua authores tam Graeci, quam Latini mentionem faciunt. Longius enim a
mari distabat.[ERROR: no reftable :]6 ibidem,
versus 58. Scardonam antiquam longius a mari fuisse, et non esse eamdem
cum hodierna asserit, secutus opinionem Plinii libro 3. capite 22.
nihilominus eodem loci cum hodierna 330
fuisse, Pliniumque cum Strabone deceptos libro primo capite 4. De Regno
Dalmatiae et Croatiae probatum est.
A Sicco Centum ferme 320 stadiis incipit Hilis peninsula, quam indigenae patrio
vocabulo Bossilinam vocitant, circuitu quidem Trecentorum stadiorum: a cuius
extremo littore ad Orientem stadiis Quadraginta est Tragurium cum portu olim
Civium Romanorum Oppidum. Quo Plinius scribit Veteranos a divo Claudio
missos. 325 Sed, ut Strabo asserit, ab Istris
est conditum. [ERROR: no reftable :]7 pagina 454, columna prima Tragurium cum portu olim
Civium Romanorum oppidum de quo Plinius scribit Veteranos a Divo Claudio
missos; sed ut Strabo asserit
335ab Istris est conditum. Textus Plinii
non habet Veteranos Tragurium missos, sed Sicum. Plinii enim verba libro
3. capite 22 sunt haec Tragurium Civium Romanorum marmore
notum. Sicum, in quem locum Divus Claudius Veteranos misit, Salona
340Colonia etc. Sicum autem inter
Tragurium, et Salonas fuisse praeter Plinium, Ptolemeus et tabulae
Peutingerianae testantur, eiusque rudera adhuc cernuntur ut libro 1.
capite 3. memoriarum Tragurii probatum est. et quod de Strabone asserit
345 Tragurium ab Istris conditum
fuisse, debet esse error impressoris; nam Strabo ab Issensibus conditum
Tragurium libro 7 refert; quod etiam ex Polybii fragmento nomine
excerpta de Legationibus edito probatum est libro primo capite primo De
Regno Dalmatiae et Croatiae.
Mari autem undique
96
350
cinctum, Ponte lapideo continenti
annectitur, habens a meridie aliam insulam nomine Bubum, cuius obiectu
portus efficitur, duobus ostiis. Ager autem Tragurinus vitibus, oleisque, et
aliis pomiferis arboribus consitus est. Verum maior eius pars, me prodente,
non colebatur, ob frequentissimas Turcarum 355
incursiones. Illustratum est autem aetate nostra Tragurium Coriolano Cepione
Oratore,[ERROR: no reftable :]8
ibidem, versus 16. Coriolano Cepione oratore De quo Marcus Antonius
Sabellicus. De antiquae linguae reparatione 360 Nec Coriolanus Cipicus parum uno est libro notus, quo ille
Petri Mocenici, qui postea Princeps fuit gesta est complexus, vix ex
Dalmatica illa ora eam dicendi facultatem hac quisquam tempestate
expectasset: redundat brevis illa historia multis quidem
virtutibus, et quod me potissimum 365
delectavit nihil est quod in illius elocutione requiras; nec est ut ad
Palladium Nigrum; per quem proximis annis Romanae in ea terra literae in
antiquum sunt statum restitutae, eius studia referas: est enim
Coriolanus iam grandis natu, quippe quem diu ante illius in Dalmatiam
accessum 370 profecisse oporteat. ,
Hanc Coriolani Historiam pluries se legisse testatur
Palladius, cuius etiam elegans elegia in laudem Aloysii Coriolani
filii Episcopi Amathusiorum edita est simul cum opere De situ orae
Illyrici, quae talis est. 375
Hanc nivei signare diem candore lapilli
Quis vetat? et sacras in carmine poscere musas?
Venerit ad nostras felix cum nuncius aures,
Expectata diu virtutis praemia tandem
Cyppicon alterius decus accepisse galeri.
380
Nunc Cytharam pulsare decet, nunc dicere carmen
Et sertis redimire Deos, nunc thuris honores,
Et solitos sacris posuisse altaribus ignes.
Qui pridem decora alta feres spectanda tiarae
Cippice dignus eras, rapidas cum carmine tigres
385
Flectere, et insanos posses mulcire leones,
Ne dum homines: votis obstat, sed mollior aetas:
Nam nec adhuc totos ter denos novimus annos
Dinumeras, quanta est iuvenili in corpore virtus!
Tu quotiens iussis dum vis parere nocentis
395
Audiit orantem melioris curia Romae!
Dixit et admirans hic nostri gloria secli!
Te Calaber, Marsusque novit, te Cyppice Volscus,
Te Ligur, et Venetus, novit te Thuscus, et Umber.
Parva loquor, novere Getae, novere Sicambri
400
Hispanus ferox. Te Gallus totus et orbis.
Dumque reples crebris Romanas versibus arces
Fama Calidonios pervenit ad usque Britanos
Gaudeat Illyrici tellus properata per aras,
serta det et laetos summittat in aethera cantus
405
Tragurium. insolitus vicinas terreat urbes
Clamor, et auditis miretur vocibus Hillis
Cernere debuerat presignem munere natum
Urbs Roma. et titulis dignus gaudere receptis
Coriolanus erat, tanta qui laude triremem
410
Egit ovans, et visa sui qui condidit unus
Gesta ducis. nostrique viget doctissimus aevi.
Cur ego non adsum? cur mihi fata negastis
Invida quod cupio coram veneranda tueri
Praesulis ora mei, sanctos testantia mores?
415
Felix nunc Amathus, felix si quando fuisti
Quid sacrae iubeant leges doctore sub isto
Discere qui valeas. et vera hinc noscere quaeve sit
Relligio. post hac Veneris nec parva nefandae
Mentio. vivendi normam vos inde petatis
420
Cyprus erit populi. quotiens vetus incola nostris
Aurea clamabit, redierunt secula terris?
Hunc ego crediderim sacros regionibus illis
Consulto tribuisse patres tibi Cyppice honorem
Ut fera barbaries nostrorum ignara Deorum,
425
Eloquii victa tui, et dulcedine linguae
Ad verum conversa Iovem quum ceperit ipsa
Ridendos ritus, et numina vana suorum
Spernere. purpureum mittat tibi Roma galerum.
Historicoque eloquentissimo,
98 qui quum sub Petro Mocenico Classis Venetae
Imperatore 390 Trierarchus, non sine ingenti
gloria ob res egregie gestas, militasset: quo tempore Turcae Calcidem
expugnarunt, confecto bello, de Petri ipsius gestis librum luculentissime
scriptum aedidit: quem ipse pluries legi captus Cepionis, tum copia,
100 elegantiaque, tum fide, et gravitate. Ultra
Tragurium ad 430 stadia ferme Sexaginta Salonae
monstrantur vestigia, quibus in mediterraneo imminet Clissia arx Regum
Pannoniae loci natura, et mortalium opera inexpugnabilis. Sed ad Salonam
redeat oratio.
Hanc mare aluisse in Quarto Pharsalidos indicat Lucanus, quum
ait.
Qua maris Adriaci longas ferit unda 435
Salonas.
Et Martialis libro Decimo Epigrammaton.
Ibis littoreas Macer Salonas.
Fluvius ponte lapideo pervius eodem quo urbs nomine ipsam
interfluebat. Ultra ad stadia Quadraginta in littore est Spalatum oppidum
nobilitate, et virtute incolarum admodum celebre, quod opinor fuisse Villam
Diocletiani, 440 de qua Eusebius Caesariensis
ita scribit in suis Cronicis. Diocletianus haud procul Salonis in villae
suae Palatio moritur. Procedente autem tempore quum Salona a Gothis eversa
foret, nobilissimus quisque civitatis huc migravit. Villa itaque in plurimas
aedes primum partita est, deinde crescente in dies 445 multitudine, quum locus tot hominum capax non esset, producto
muro, constructisque aedificiis tantundem pene spacii ab occasu adiectum
est. Sed introrsus procul a Spalato stadiis ferme Octoginta sunt fauces
maxime, amenissimaeque convallis, quae asperrimis imo inviis montibus
circumdata ab indigenis 450 Politia vocatur: Ea
vicatim tantum habitata ad duo millia virorum continet, qui suis iuribus
viventes nulli externo diu paruerunt. Terminatur ab oriente Cetina fluvio,
ad cuius ostium in ulteriore ripa arx est et vicus nomine Almissa non
incelebris. At paulo supra in praealti montis supercilio Castellum
455 est natura loci munitissimum nomine
Glodov, quae vox lingua Illyrica famelicum significat. Ab eo stadiis XX. in
eiusdem montis latere, quod ad Septentrionem vergit, conspicitur Visechium
item Castellum, quod a nobis pendens, sive pendulum dici potest. Inde
incipiunt montes altissimi eius regiunculae, 460 quam indigenae peculiari vocabulo Crainam vocant: quod eorum lingua
littus demonstrat. In ea Ratanei castelli, cuius Ptolaemeus, et Plinius
mentionem faciunt, vestigia monstrantur. Crainae a Septentrione coniungitur,
regio tota in mediterraneo campis aquisque visenda, cui nomen est Radobilia:
465 ab ortu vero est Naronis fluminis
ostium: et interius procul a mari stadiis ferme Centum Narona olim fuit
colonia tertii conventus. Ita enim loca in provinciis appellabantur. Ubi a
magistratibus iudiciorum gratia populi congregabantur. Plinius autem in
tertio testatur, tris in Illyrico conventus fuisse. 470 Unum Scardonae, alterum Salonae, et tertium Naronae. eius
102 verba subiciam, Conventum Scardonitanum
petunt Iapides et Liburnorum civitates quatuordecim. Et paulo infra Salona
colonia ab Iadera centum millia passuum petunt, in ea iura viris descriptis
in decurias: et adhuc inferius, ab iis castella piguntia 475 Rataneum, Narona tertii conventus. A Naronis ostio
stadiis Octingentis occurrit Stagnum arx Ragusinorum, ab ea ad stadia
Ducenta est Ragusium urbs sacris profanisque aedibus ornatissima, et argenti
aurique ditissima: quae inter tria imperia Venetorum, Pannonumque, et
Turcarum constituta 480 privata sorte degit: Ut
antiquitus in Asia inter Parthos, Romanosque Palmyra: pendit tamen annuum
Turcarum Regibus tributum. Verum haec, ut reliquae Illyrici urbes in
patritios, plebeiosque divisa est, ita tamen, ut soli patritii summotis
plebeis Rempublicam administrent. In qua quidem non modo leges, 485 sed etiam magistratus Venetis persimiles habent:
cuius rei originem hanc fuisse comperi. Quum enim Ragusinorum Reipublicae
quantulacunque est, fundatores eam posteris undique munitam tradere vellent,
et Venetam Rempublicam legibus et moribus potius divinis, quam humanis
institutam cernerent: 490 illam sibi in omnibus
imitandam proposuerunt: Verum procedente tempore, quum id quoque cognitum
foret, Venetos mercatura ditescere, eos hac quoque in parte imitari
voluerunt. Hinc est, quod nulla Europae pars adeo abdita est, ita advenis
infesta, ut in ea Ragusinos non invenias negotiantes; 495 habebant annis superioribus quum ante Senatus Veneti decretum
iure suo quocunque vellent, navigare possent, Naves amplius trecentas, quas
mercibus onustas in diversas orbis partes ad quaestum mittebant. Sed longum
foret, si omnia commemorare vellem: Unum tamen non praetermittam, quo
500 intelligatur, quanta sit Ragusinorum
severitas, et in liberis educandis diligentia. Non enim sinunt in sua urbe
ludos esse, nisi literarios; si gladiatores, saltatoresve accesserint,
subito eiciuntur: ne iuventus, quam literis dumtaxat, aut mercatura vacare
volunt, huiusmodi foeditatibus corrumpatur. Verum 505 quum haec proderem, ibi erat Aelius Cervinus Poeta
eminentissimus, cui si priscis temporibus nasci contigisset; quando more
hominum comparatum est, ut veteres scriptores novis semper anteponantur,
ipse profecto cum antiquis Vatibus passim legeretur, tanta est eius in
rebus, quas decantat eruditio, 510 et ea
carminis sublimitas. A Ragusio stadiis ferme Quadraginta Epidauri coloniae
vestigia visuntur. Ergo corrigendus est error in hoc loco multorum, qui
Ragusium nunc vocari tradunt, 104 quod antea
Epidaurum, quum inter hoc et illud intersint stadia, ut dictum est,
Quadraginta. Ultra ad stadia XL. est oppidum 515 Turcarum validissimum, quod a Regulo quodam intra hos quinquaginta annos
condi coeptum, et ab incolis postea auctum Castrum novum nuncupatur: ab eo
incipit nobilissimus sinus nunc Catarensis olim Rizonicus appellatus, cuius
os stadiis circiter XX. patet. Interius vero ad stadia Sexaginta 520 idem sinus adeo in arctum coit, ut minus mille
passibus pateat. In sinistra eius parte fuit Rizonium oppidum, a quo hic
nomen accepit. At in fine ubi tellus expatianti pelago fit obviam
sub praerupti montis cacumine consurgit Ascrivium quondam Civium Romanorum
oppidum, quod nunc propter aquarum, 525 quae ex
alto defluunt descensum Catarum vocari constans est opinio; erat annis
superioribus Ascrivium antequam Turcae proximas regiones occupassent,
celebre emporium negotiatoribus hinc maritimis, inde mediterraneis eo
confluentibus: ex qua quidem re oppidani abunde ditabantur; et Veneti in
530 quorum ditione locus est, magna
vectigalia capiebant. At Turcis loca vicinia tenentibus cuncta cessarunt.
Arx in supradicti montis vertice sita a Septentrione penitus invia est, cui
a meridie ducto utrinque per ardua muro urbs ipsa apte coniungitur, ambitu
stadiorum non amplius duodecim. Ab Ascrivio autem 535 distat terreno itinere stadiis ferme Centum Butuanium vetus
sane oppidum, quod nunc Budua vocatur, nec aliud quam nomen cur sit dicendum
habet. Ab eo ad stadia Centum et quinquaginta est Antibarium, quod a mari
tribus millibus passuum remotum clivo accubat. Hinc ad totidem stadia est
Olchinium, 540 quod antea Colchinium dicebatur,
a Colchis conditum, nunc corrupto prisco nomine Dulcinium vocitatur. Ab
Olchinio vero stadiis Ducentis et quinquaginta est Lysi quondam oppidi
cadaver, et Dirinonis fluvii, quem accolae Bolianam nominant, ostium, ut
Illyrici ab oriente, ita libri huius terminus. 545
106
Liber secundus
Ora, quam hactenus descripsimus mille amplius insulis frequentatur, natura
vadosi maris, aestuariisque tenui alveo intercursantibus. Quarum notiores
descripturi, initium sicut 550 ante ab occasu
sumemus. Igitur e regione Istriae sinu Polatico, quem nautae Carnarium
vocitant, interveniente duae sunt tenui Euripo disiunctae ad meridiem
Absyrthium, quae ambitu colligens stadia circiter Quingenta vicatim
tantummodo habitatur. Et ad Septentrionem Crexa duplo pene maior, in qua
555 duo sunt oppida Absorum semidirutum, et
alterum eodem quo insula nomine. Quod egregie habitatum nunc illustratur
Antonii Marcelli ordinis Minorum multivaga doctrina, et vitae integritate.
Utraque enim insula pecorosa est, et lignorum abundantissima: In eas Praetor
unus, qui ius dicat insulanis, a 560 Venetis
mittitur, quorum est ditionis, ut omnes, quae orae Illyrici adiacent,
exceptis duabus, tribusve, quas Ragusinorum Respublica tenet. A Crexa Decem
millibus passuum ad orientem Vigilia est cum oppido eiusdem nominis, quam
prisci Curictam appellavere; in ea campi, nemora, et pabula laetissima,
565 fertque affatim frumenta, vina, caseum,
et vellera; habet item greges equorum, sed exigui corporis, mirae tamen
velocitatis, quorum ungulae natura durissimae, nullis indigent soleis; eius
autem ambitus Octingenta stadia colligit. Ab ea duobus millibus passuum
abest Arba cum urbe cognomine, quae circuitu 570 Trecentorum stadiorum tota colitur, nisi ubi nemora sunt, et pascua.
Neque ulla res est, cuius vita indigeat, quam ipsa non ferat. Proventus
tamen ex ovillo pecore reliquos longe excellunt: quocunque enim tempore oves
cum maritis per nemora, mirabile dictu, errantes ibi stabulantur, quod eis,
licet 575 impune, quoniam nullum ibi maleficum
animal est; Sed quum haec proderem, vivebat inter Arbenses Antonius Nimerius
Mathematicarum artium peritissimus, quas perdidicerat, ut plerique
affirmabant, nemine docente. Ab Arba Septem millibus passuum distat Pagus
ante Gissa appellata, quae circuitu 580
Septingentorum stadiorum oppidum eiusdem nominis habet, patriam Benedicti
Missuli Astrologiae, et Iuris tam Pontificii, quam Civilis scientissimi hoc
ipso anno defuncti. Sed insula alioquin lapidosa aquis abundat, et ovillo
pecore, agnique Pagenses, ut praepingues, saporisque optimi toto Illyrico
585 laudantur. Ibidem sal pulcherrimus,
atque copiosissimus, ex 108 quo Veneti magnum
vectigal capiunt. Quod autem prius Gissa appellata sit, indigenae affirmant,
ostenduntque in ea urbis in hodiernum Gissae nominatae vestigia. Hinc in
Eurum naviganti occurrunt, insulae, et scopuli Iadertinorum prope
innumerabiles, 590 quarum maior pars hodie
colitur: inter has esse censeo, quas Strabo Liburnidas vocat, ferunt autem,
modice tamen frumentum, vinumque, aliquae earum, et oleum; Sed incolis
victus magna ex parte e piscatu, lignisque, et pecore est. Ultra extremas
earum ad orientem decem millia passuum 595 est
Colentum, quam nautici Mortarium vocitant, frumenti, vinique fertilissima,
et lignorum abundantissima, quae vicatim habitata, tenuique Euripo a
continenti discreta a Septentrione in austrum procurrit ambitu Centum et
sexaginta stadiorum: habet autem a meridiana coeli parte portum in theatri
modum, 600 quamvis magnarum navium capacem. A
Colento Duodecim Millia passuum distat Surium [ERROR: no reftable :]
9 456,1,22 Surium insulam esse quae vulgo Zuri et Slavice Xirgie
dicitur asserit, quod incongruum non videtur, cum a Plinio inter insulas
620 ponatur.
eodem pene ambitu
vineis spectabilis, ubi rudera eversi oppidi monstrantur, paucis ante annis
illis in locis Coralium per negotiatores Venetos eruebatur, conductis ad id
piscatoribus. Introrsus totidem 605 millia e
regione Sicci sunt Praevichium et Slarium, quarum utraque colitur; Sed
Praevichium circuitu stadiorum non amplius Quadraginta: plurimas villas
habet a Siccensibus aedificatas, quo secedere crebro solent, relaxandi animi
gratia. Tota namque insula vitibus, oleisque, et aliis pomiferis arboribus
610 consita est: nec quicquam amenius esse
potest rusticari volentibus. At Slarium cuius ambitus Sexaginta stadia
colligit, tuguria habet potius, quam villas: nec nisi a paucis habitatur.
Hinc ad orientem stadiis Centum et viginti distat scopulus Divi Michaelis
appellatus, cuius obiectu ingens portus, et magnarum 615 navium capax efficitur. Ab eo stadiis non amplius Quadraginta
abest Geronia Tragurinorum ditionis nulli rei praeterquam
110 iumentis, quae macruerunt, reficiendis
idonea:[ERROR: no reftable :]10 ibidem versus 42. Supra ante
mentionem Coriolani Cepionis ait: agri Tragurini maior pars me prodente
ob frequentissimas Turcarum 645 incursiones
non colebatur cumque anno Domini 1500 id evenisse memoriarum Tragurii
libro 6 capite 5 probatum sit; ideo circa eundem annum, vel paulo post
Palladius scripsit; quod confirmatur ex eis, quae hic subdit, nempe,
Gyronam Tragurinorum Insulam (vulgo Zirona et Slavice 650 Drivenik) solis pascuis notam ex quo
dignoscitur Palladium scripsisse antequam habitari ceperit, quod
contigisse post annum Domini 1500 probatum est.
ideo a finitimis ex continenti illuc advehuntur,
gramina enim ibi nata miram saginandi vim habent. Ab ea tribus millibus
passuum distat Bubus, quae ambitu Centum et quinquaginta stadiorum,
625 qua parte Tragurio obicitur, portum
efficit tutissimum, et magnarum navium capacem. Nihil autem habet, aut fert,
quo sit dicenda. Ab ea in austrum Octo millibus passuum abest Solita, vulgo
Solta, Spalatensium circuitu Ducentorum quadraginta stadiorum, in qua arva
sunt vineae et saltus; eius 630 tamen incolae
ex lignis, quae partim Tragurium, partim Spalatum venalia advehunt, magna ex
parte vitam ducunt. Inde Decem millibus passuum distat Issa,[ERROR: no reftable :]11 ibidem columna II versus 5. Distantiam Issae a Solta,
(antiquis Solenta) esse maiorem 655 quam
decem millia passuum certum est; et quamvis id parvi sit aestimandum,
tamen in reliquis quoque distantiis, quas inter alias insulas ponit
maiores esse, quam re vera sunt examinare volenti patebit.
quae ambitu colligens Sexcenta stadia nihil fert, nisi vinum: incolitur
autem a piscatoribus, qui omnibus annis vim maximam Sardarum mense
635 Maio capiunt, saliuntque mercatoribus
ad eas confluentibus. Ab ea introrsus Decem et octo millibus passuum abest
insula admodum celebris prius Pharos, nunc Lesna appellata, quae duplo
maior, quam Issa urbem habet, eiusdem nominis a nautis mercatoribus per hunc
sinum comeantibus maxime frequentatam. 6! Hinc
Demetrius fuit, quem Romani primum de Republica benemeritum parte Illyrici
donarunt: deinde mutata
112
voluntate rebellantem supplicio affecerunt.
Sed insula vitibus 660 consita maximos vini
proventus affert, frumenti modicos, olei nonnulos: abundat autem usque adeo
rore marino, ut eo solo furni tam in urbe, quam in agris calefiant; Sed
Pharii navigationi et mercaturae dediti plurima habent navigia, quibus tum
sua, tum aliena mercimonia huc illuc vehunt, et sic plerique 665 eorum ditescunt. Inter Pharon, et Continentem est
Bratia, quam Polybius Bretiam, et Plinius, modo menda non sit, Batriasam
vocat,[ERROR: no reftable :]12 ibidem versus 29. De Bratiasa Plinii insula, quam suspicatur
Palladius mendose scriptam esse: nomen duaram insularum est, eodem tamen
690verbo comprehensarum, quod disiungi debet,
et Bratia pro hodierna Brachia (vulgo Brazza) et Issa pro hodierna Lissa reponi,
ut libro primo capite 2 de Regno Dalmatiae et Croatiae scripsi.
circuitu Septingentorum prope stadiorum, Distat autem a
Pharo Quatuor tantum millibus passuum, et a Spalato Septem
millibus: nullum habet oppidum, sed vicatim tantummodo
670
habitata praeter ligna, quibus maxime abundat,
fert vinum, lanasque, et mel, hybleo, himetioque non deterius. A Pharo Decem
millibus passuum abest Corcyra nigra cum urbe cognomine, haec autem aetas
utranque Corzulam vocitat. Sed insula ambitu Sexcentorum stadiorum Pinastris
redimita, et 675 aquis abundans fert frumeta,
vinaque, et alia usui necessaria praeter salem, et oleum, quae aliunde
advehere necesse est. Verum in vicem eorum picem suggerit, et resinam, quas
insulani, et domi, et foris venditant, adeoque benigni soli, et temperati
aeris existit, ut ferat etiam Mala medica, et Siliquas. Ab
680 ea Decem et octo millibus passuum distat Melita
canibus olim celebrata, qui, authore Plinio, Melitei sunt appellati, quamvis
Strabo id alteri Melitae ante Pachinum Siciliae promontorium sitae tribuat.
Sed Illyrica circuitu colligens Octingenta stadia vini, et pecoris
abundantissima est.
585
Finis.
114
|