Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Palladius Fuscus (Palladio Fosco); Bartholomaeus Fontius Venetus (c. 1450-1520) [1509], Palladii Fusci De situ orae Illyrici (ante 1509); Ioannis Lucii notae ad Palladium Fuscum 'De situ orae Illyrici', versio electronica (Latina et Graeca, Zagreb), Ed. Bruna Kuntić-Makvić [word count] [0912palladiof].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Illyricum, authore Plinio, terminos habet a Septentrione alpes, ab ortu Dirinonem flumen, quod et Drinium [ERROR: no reftable :]1 pagina 452, columna prima, versus 3,4. et 30, Dirinonem, 90 et Drinium. Palladius secutus est vulgarem pronunciationem fluminis, qui in Adriaticum influens sinui proximo nomen dat, vulgo Golfo dello Drino, vel De Lodrino sed is ab antiquis scriptoribus Drilo dicitur. Drinus autem est qui ex monte 95 Scardo ortus, ad septentrionem cursum dirigens in Savum influit, eodemque nomine hodie quoque dicitur (vulgo Drina). Drilo vero ex eodem monte ortus teste Ptolemeo libro 2. capite 17, et in diversum meridiem versus, flexus in Adriaticum se exonerat. Neoterici autem aliqui non solum 100 Drinium, vel Drinum loco Drilonis ponunt, sed eundem cum fluvio Boliana confundentes, unum et idem esse asserunt; quos secutus est Palladius pagina 455, columna II, versu 25. Boliana namque amnis (Livio libro 44. Barbana) ex lacu Labeatide (nunc Scodrensi, vulgo de Scuttari) effluens 105 diverso a Drilonis cursu, et occidentem versus unico ostio in Adriaticum influit, Drilo vero duobus (ut in opere De Regno Dalmatiae et Croatiae libro primo capite 1. et 4 scripsi) ex quo dignoscitur Palladium etiamsi asserat se visa non audita scribere tamen usque ad Bolianae, Drilonisve 110 ostia non pervenisse, et in communem scriptorum errorem incidisse. dicitur, a meridie mare Adriaticum, et ab occasu Arsiam amnem, quum antea Formionem haberet: Est autem Formio fluvius permodicus, 85 sed tamen insignis, qui non longe a mari exoriens inter Tergeste et Iustinopolim urbes in Adriaticum supradictum defluit: ab eo postea ad Arsiam Imperatores Romani Italiae terminos promoverunt. Abunde igitur patet, Istriam prius Illyrici 84 partem fuisse. Sed ne quis hoc in loco authorem desideret, Mellam Pomponium inter Latinos Geographos vetustissimum, audiamus ad verbum ita scribentem, per istros ister 115 emittitur. Tergeste intimo in sinu Adriae situm finit Illyricum. Et Plinius in primo Geographiae sic ait, Tergestinus sinus, colonia Tergeste XXXIII millia passuum ab Aquileia, ultra quam sex millia passuum Formio amnis ab Ravenna centum octoginta novem millia passuum antiquus auctae Italiae terminus, 120 nunc vero Istriae. Strabo quoque libro VII. ita refert, in ipso sane Italiae ambitu primos Illyrici littoris Istros esse Italiae, Camisque vicinos, et usque Polam civitatem Istriae huius temporis Imperatores Italiae terminos extenderunt. Ipsa autem regio a Plinio et Ptolaemeo in duas partes principales dividitur. 125 Siquidem ab Arsia ad Titium amnem, de quo suo loco dicetur, Liburnia est, ab eodem vero Titio ad Dirinonem Delmatia, Illi indigenas, huic oppidum nomen imposuisse constat. Sed locorum alia maritima, et alia mediterranea, de quibus idem Strabo eodem in libro ita fatur. Universus igitur 130 orae Illyricae cursus maritimus optimos habet portus. Ita enim et ex perpetuo ipsius littore, et ex ipsis propinquis insulis evenit. Contra vero Italicum littus Illyrico obiectum sese habet: nam importuosum prorsus est. Aprica itaque regio, similiter frugifera, bonisque feracissima fructibus, olivetis, vinetisque 135 speciosa, nisi sicubi rara, et aspera omnino rupes iacet. Talis cum plaga esset Illyrica maritima praesertim, spreta prius erat, virtute locorum ignota. Super hanc sita regio tota montosa, frigida et nivalis est, et ea amplius quae spectat Aquilonem, adeo, ut raro vitem ferat. Ipse autem cum plures 140 annos in Illyrico moratus sim, magnamque eius partem peragraverim, affirmare possum cuncta vera esse, quae de fertilitate a Strabone scribuntur, pars enim maritima, quantum colitur eximie fertilis fert abundantissime omnia usui necessaria. Interior vero reliquarum rerum sterilis, frumenta tantummodo 145 et vina, sed tota adeo pecorosa est, ut nisi a Turcis diu infestata foret, nusquam profecto maior esset carnium, lactisque, et casei, mellisque utilitas. Sed ad oram redeo, in qua ea est aeris temperies, ut per aestatem ventis leniter flantibus, nullus ingens calor; per hyemem vero nullum frigus, nisi spiret aquilo, 150 sentiatur. Non audita, sed visa scribo: in pomiferis enim arboribus quibus hiberno tempore decidunt folia, nova plerunque offendunt vetera, non pallida et victa, sed ita virentia atque succi plena, ut paulo ante nata iurare queas. Quapropter 86 indigenis id de sua terra dicere licet: quod eminentissimus 155 Poeta de Italia scribens in Secundo Georgicorum, ait.
Hic Ver perpetuum, atque alienis mensibus aestas.
Sed urbes locaque maritima commemoraturus, unde prius quam ab Arsia primo et novissimo Illyrici ipsius termino narrandi initium faciam? Id vero, licet nostra festinet oratio, nequaquam tamen omittendum 150! est, quosdam authores Iapidiam inter Istros, Liburnosque collocantes, eam ad mare usque Adriaticum promovisse. Sed hic quoque Strabonem audire non pigeat ita scribentem, Tota vero Istriae navigationis longitudo mille ac trecentis producitur stadiis. Hinc cursus Iapidicus stadiis mille 165 continetur: Iapides enim in Albio monte, qui alpibus posterior excelsus admodum est, siti sunt, hinc quidem ad Pannonios, Istrumque pertinentes, hinc autem ad Adriaticum mare pugnaces quidem, caeterum ab Augusto Caesare tandem ad unum expugnati. Et Plinius, Istria, ut penninsula excurrit latitudinem 170 eius Quadraginta millium passuum, Circuitum vero Centum XXII millia passuum prodidere quidam. Item adhaerentis Liburniae, et Phlanatici sinus. Alii Liburniae Centum octoginta millia passuum. Nonnulli in Phlanaticum sinum Iapidiam promoverunt a tergo Istriae Centum triginta millia 175 passuum deinde Liburniam Centum quinquaginta millium passuum fecerunt. Post Arsiam igitur amnem per oram oppida sunt Albona et Flanona, quae cum duo sint, ob vicinitatem, distant enim inter se stadiis non amplius Quadraginta, tertio quoque anno Praetorem, qui ius dicat a Venetis missum, 180 accipiunt. Ultra ad stadia Centum et sexaginta occurrit Tarsatica oppidum prius Germanorum cum amne, quod nunc flumen vocatur, hoc ipso anno, quo haec condebam, a Venetis expugnatum et eversum, ab eo mille non amplius passibus arx est in colle, in quam antiquum oppidi ipsius nomen translatum 185 est; habetque Fanum Beatae Virginis miraculis celebre, a flumine stadiis XL. est Buccarum prope in littore, et introrsus procul a mari totidem ferme stadiis Greglina castella familiae Francapanum inter Illyricas nobilissimae. Hinc ad Trecenta stadia est Senia oppidum Regum Pannoniae, ubi ter quotannis 190 fit mercatus negotiatoribus undique convenientibus. Sed nulla ex re ipsi Reges maius vectigal capiunt, quam ex materia, quae omnifaria ab indigenis importata ibi venditur. A tergo autem Seniae sunt quidam specus unde nullo non die vehemens ventus perflat, quem loci peculiarem Boream Senensem 195 nuncupant. Ultra fuerunt Lopsica, Ortopula, Vegium, 88 Argiruntum, et Corinium oppida, quae omnia intercidere. Nunc vero est Scrisa vicus, cuius meminisse volui, quoniam est non incelebris. Ab eo stadiis Centum et quinquaginta sunt fauces nobilis Euripi, quem Carinensem nomine pelagus 200 terras irrumpens efficit, longitudinis Ducentorum stadiorum, latitudinis vero ubi plurimum stadiorum XII. ubi minimum trecentorum passuum. In altera eius parte ad Septentrionem est Telauli fluminis ostium, quo, teste Plinio, finitur Iapidia, et ab eo in mediterraneo stadiis ferme Quinquaginta arx cum 205 vico egregie munita, tum situ loci, in colle enim constituta est, tum hominum opera, quam Liburni Obrovacium vocant locum, ut aiunt, summae amenitatis. Ex adverso pene Obrovacii ad meridiem est altera arx et ipsa rupi imposita, quae ab indigenis Novigradus appellatur, huc Veneti, in quorum est ditione, 210 tertio quoque anno Praefectum mittunt patritii sanguinis ad loci ipsius custodiam. A tergo supradictorum omnium mons est amplissimus, qui nusquam dehiscens, sed perpetuis iugis paulo ultra Obrovacium in boream flexus resilit, qua autem meridiem aspicit, totus saxeus, et sua asperitate pene invius est, 215 qua vero Septentrionem spectat mollior, et arboribus opacus; Cuius incolae uno omnes vocabulo Morolachi vocantur, qui ferinum potius, quam humanum aspectum prae se ferentes lacte, caseoque victitant, et prope vias abditi viatores alienigenas adoriuntur, atque dispoliant: Denique summam laudem 220 esse putant ex rapto vivere, Montem autem ipsum mundi catenam nuncupant. Creduntque ab alpibus quasi ramum quendam ad mare Adriaticum protendi; Sed ab Euripi faucibus stadiis ferme Sexaginta occurrit Nona urbs, quae temporum, vel potius bellorum iniuria semidiruta hac tempestate abunde claruit, 225 fide, et fortitudine Prititiorum Nicolai, et Bernardini fratrum, qui ducis equitum levis armaturae, dum pro imperio Veneto, ut diverso tempore, ita etiam diversis in locis acerrime dimicant, gloriosissime occubuerunt: Ille in Thuscis, hic in Illyriis. Ab ea stadiis circiter Octoginta abest Iadera urbs sane 230 inter Illyricas clarissima, non solum, quia Romana colonia fuit, verum etiam, quod tam Graecorum, quam Latinorum monumentis celebrata est: Ea autem in quadam Liburniae cervice in occiduas Solis partes procurrenti sita. Quod etiam Lucanus testatur illo versu,
Et tepidum in molles Zephiros excurrit 90 235 Iader.
[ERROR: no reftable :]2 pagina 453,I,59. et tepidum in molles Zefiros excurrit Iader. 250 Hic versus Lucani Pharsalium 4. immediate sequitur post alium Qua maris Adriaci longas ferit unda Salonas quem Palladius ponit 454,I,31, ex quo dignoscitur Lucanum 255 non significasse Promontorium, vel peninsulam, in qua sita est Civitas Iadra, sed flumen quod Salonarum urbem praeterfluebat: cumque flumina orae Illyricae, ut pote in regione montuosa, et ad meridiem inclinata orti, in meridiem quoque cursum dirigentes in Adriaticum influant. 260 Iader solus ab oriente in occidentem fluens in mare exit: ob id Poeta specialem eius fluxum denotans in molles Zefiros excurrere dixit, quod Iadrensi Promontorio Palladius adaptavit: Civitatis autem Iadrae denominationem a Iadro flumine sumptam Thomas Archidiaconus Spalatensis capite 265 9. scribit, ex quo Palladius facile sumpsit, utrique tamen perperam. A tribus lateribus mari cingitur, nec ulla hodie inter Illyricas urbes existit, quae a nautis, et maritimis negotiatoribus ultro citroque commeantibus magis frequentetur, vel quod appellere volentibus in oportunissimo loco posita est, Portumque pulcherrimum, atque tutissimum habet, vel potius, quia 240 quovis tempore res usui necessariae ibi venales existunt: Verum eius ager ante Turcarum incursiones tam frequens erat, et adeo hominibus abundabat, quod ipsa civitas sine ullis externis auxiliis, vel decem triremes armare poterat, et saepe armavit. Ab ea stadiis centum et quinquaginta Albae urbis quondam 245 non exiguae rudera visuntur, quam ab Iadertinis eversam esse accepi. [ERROR: no reftable :]3 ibidem, II,13, ab Iadertinis eversam esse accepi Albam ab Iadertinis eversam se accepisse asserit, quod, quando acciderit, et qua de causa libro 3. capite 7 De Regno 270 Dalmatiae et Croatiae relatum est; cumque Venetos Iadertinorum causa id potissimum fecisse ibidem consideratum sit, ob id per traditionem ab eisdem Palladium id audivisse facile suaderi potest. Hinc ad stadia Quinquaginta in mediterraneo stagno, aut verius lacu quodam interiacente arx est muro, fossaque, et aggere munitissima cum vico Trecentarum 92 prope familiarum, qui locus lingua Illyrica Aurana nominatur. 275 Huc quoque Veneti Praefectum mittunt, ea lege, ut per omne Praefecturae suae tempus pedem porta non efferat, nisi alium item patritium substituerit. Hac autem arce et altera, quam Novigradum appellari dixi, ab ortu, et Septentrione ager Iadertinus includitur: in utriusque medio situm est in 280 colle Nadinum quondam oppidum, quod indigenae a Gothis eversum constanter credunt, et dictitant.[ERROR: no reftable :]4 ibidem, versus 25. Nadinum a Gothis eversum, prout Salonas pagina 454, I, 41. asserit. hanc opinionem ab Archidiacono suprascripto sumpsit, qui id capite 7 scribit; sed quid sentiendum sit de destructione Civitatum Dalmaticarum in praedicto opere 305 libro primo capite 9 habetur. Ibi annos ab hinc XII. nihil praeter rudera videbatur. Sed Veneti postea Iadertinis suppliciter petentibus arcem construxerunt quasi speculam: Nam quum in aedito sit, et loca circum plana procul detegit 285 hostes venientes, et signis quibusdam agrestes ad fugam admonet. Ab Alba autem stadiis Ducentis et quinquaginta mare terram intrans alterum Euripum facit stadiorum Octoginta longitudine, in quem Titius amnis Liburniam a Delmatia disterminans ex alto ingenti cum strepitu cadit. Sed ab Euripi 290 ipsius initio ubi duo sunt Sacella, unum divo Andreae, et alterum divo Nicolao dicatum ad octo ferme stadia introrsus consurgunt duae turres, una in dextra, et altera in sinistra. Inde ad totidem stadia in parte Dalmatiae est Siccum urbs, [ERROR: no reftable :]5 ibidem, versus 42. Siccum urbs Hic Palladius urbem Sibenicum, ex eo quia in sicco solo, et aquis carente sita est Siccum dicit, quam alii scriptores pro antiquo Sico ponunt; de qua denominatione in memoriis 310 Tragurii libro 1. capite 3. quid sentiendum sit declaratur. cuius pars in clivo saxeo posita mare, et vicinas insulas prospicit. 295 Tota autem, ut a meridie muro et Euripo supradicto, ita a Septentrione solo muro cingitur, non fossam, non aggerem, nec aliud denique habens munimentum. Sed parvi refert; Oppidanorum enim corda (quod citra suspicionem captatae gratiae dictum velim) pro munimento sunt. Habent Sibenicenzes 300 94 arva, vinetaque, et oliveta feracissima, neque ulla re ex iis, quas usus postulat, nisi aqua dulci indigent: Cuius penuria, aestivo presertim tempore, adeo laborant, ut aliunde advecta 315 publice vendatur. Introrsus autem procul a Titii descensu duobus millibus passuum ad eundem Euripium; Sed in parte Liburniae est Scardona civitas paucis habitata familiis, non ea tamen de qua authores tam Graeci, quam Latini mentionem faciunt. Longius enim a mari distabat.[ERROR: no reftable :]6 ibidem, versus 58. Scardonam antiquam longius a mari fuisse, et non esse eamdem cum hodierna asserit, secutus opinionem Plinii libro 3. capite 22. nihilominus eodem loci cum hodierna 330 fuisse, Pliniumque cum Strabone deceptos libro primo capite 4. De Regno Dalmatiae et Croatiae probatum est. A Sicco Centum ferme 320 stadiis incipit Hilis peninsula, quam indigenae patrio vocabulo Bossilinam vocitant, circuitu quidem Trecentorum stadiorum: a cuius extremo littore ad Orientem stadiis Quadraginta est Tragurium cum portu olim Civium Romanorum Oppidum. Quo Plinius scribit Veteranos a divo Claudio missos. 325 Sed, ut Strabo asserit, ab Istris est conditum. [ERROR: no reftable :]7 pagina 454, columna prima Tragurium cum portu olim Civium Romanorum oppidum de quo Plinius scribit Veteranos a Divo Claudio missos; sed ut Strabo asserit 335ab Istris est conditum. Textus Plinii non habet Veteranos Tragurium missos, sed Sicum. Plinii enim verba libro 3. capite 22 sunt haec Tragurium Civium Romanorum marmore notum. Sicum, in quem locum Divus Claudius Veteranos misit, Salona 340Colonia etc. Sicum autem inter Tragurium, et Salonas fuisse praeter Plinium, Ptolemeus et tabulae Peutingerianae testantur, eiusque rudera adhuc cernuntur ut libro 1. capite 3. memoriarum Tragurii probatum est. et quod de Strabone asserit 345 Tragurium ab Istris conditum fuisse, debet esse error impressoris; nam Strabo ab Issensibus conditum Tragurium libro 7 refert; quod etiam ex Polybii fragmento nomine excerpta de Legationibus edito probatum est libro primo capite primo De Regno Dalmatiae et Croatiae. Mari autem undique 96 350 cinctum, Ponte lapideo continenti annectitur, habens a meridie aliam insulam nomine Bubum, cuius obiectu portus efficitur, duobus ostiis. Ager autem Tragurinus vitibus, oleisque, et aliis pomiferis arboribus consitus est. Verum maior eius pars, me prodente, non colebatur, ob frequentissimas Turcarum 355 incursiones. Illustratum est autem aetate nostra Tragurium Coriolano Cepione Oratore,[ERROR: no reftable :]8 ibidem, versus 16. Coriolano Cepione oratore De quo Marcus Antonius Sabellicus. De antiquae linguae reparatione 360 Nec Coriolanus Cipicus parum uno est libro notus, quo ille Petri Mocenici, qui postea Princeps fuit gesta est complexus, vix ex Dalmatica illa ora eam dicendi facultatem hac quisquam tempestate expectasset: redundat brevis illa historia multis quidem virtutibus, et quod me potissimum 365 delectavit nihil est quod in illius elocutione requiras; nec est ut ad Palladium Nigrum; per quem proximis annis Romanae in ea terra literae in antiquum sunt statum restitutae, eius studia referas: est enim Coriolanus iam grandis natu, quippe quem diu ante illius in Dalmatiam accessum 370 profecisse oporteat. , Hanc Coriolani Historiam pluries se legisse testatur Palladius, cuius etiam elegans elegia in laudem Aloysii Coriolani filii Episcopi Amathusiorum edita est simul cum opere De situ orae Illyrici, quae talis est. 375
Hanc nivei signare diem candore lapilli
Quis vetat? et sacras in carmine poscere musas?
Venerit ad nostras felix cum nuncius aures,
Expectata diu virtutis praemia tandem
Cyppicon alterius decus accepisse galeri. 380
Nunc Cytharam pulsare decet, nunc dicere carmen
Et sertis redimire Deos, nunc thuris honores,
Et solitos sacris posuisse altaribus ignes.
Qui pridem decora alta feres spectanda tiarae
Cippice dignus eras, rapidas cum carmine tigres 385
Flectere, et insanos posses mulcire leones,
Ne dum homines: votis obstat, sed mollior aetas:
Nam nec adhuc totos ter denos novimus annos
Dinumeras, quanta est iuvenili in corpore virtus!
Tu quotiens iussis dum vis parere nocentis 395
Audiit orantem melioris curia Romae!
Dixit et admirans hic nostri gloria secli!
Te Calaber, Marsusque novit, te Cyppice Volscus,
Te Ligur, et Venetus, novit te Thuscus, et Umber.
Parva loquor, novere Getae, novere Sicambri 400
Hispanus ferox. Te Gallus totus et orbis.
Dumque reples crebris Romanas versibus arces
Fama Calidonios pervenit ad usque Britanos
Gaudeat Illyrici tellus properata per aras,
serta det et laetos summittat in aethera cantus 405
Tragurium. insolitus vicinas terreat urbes
Clamor, et auditis miretur vocibus Hillis
Cernere debuerat presignem munere natum
Urbs Roma. et titulis dignus gaudere receptis
Coriolanus erat, tanta qui laude triremem 410
Egit ovans, et visa sui qui condidit unus
Gesta ducis. nostrique viget doctissimus aevi.
Cur ego non adsum? cur mihi fata negastis
Invida quod cupio coram veneranda tueri
Praesulis ora mei, sanctos testantia mores? 415
Felix nunc Amathus, felix si quando fuisti
Quid sacrae iubeant leges doctore sub isto
Discere qui valeas. et vera hinc noscere quaeve sit
Relligio. post hac Veneris nec parva nefandae
Mentio. vivendi normam vos inde petatis 420
Cyprus erit populi. quotiens vetus incola nostris
Aurea clamabit, redierunt secula terris?
Hunc ego crediderim sacros regionibus illis
Consulto tribuisse patres tibi Cyppice honorem
Ut fera barbaries nostrorum ignara Deorum, 425
Eloquii victa tui, et dulcedine linguae
Ad verum conversa Iovem quum ceperit ipsa
Ridendos ritus, et numina vana suorum
Spernere. purpureum mittat tibi Roma galerum.
Historicoque eloquentissimo, 98 qui quum sub Petro Mocenico Classis Venetae Imperatore 390 Trierarchus, non sine ingenti gloria ob res egregie gestas, militasset: quo tempore Turcae Calcidem expugnarunt, confecto bello, de Petri ipsius gestis librum luculentissime scriptum aedidit: quem ipse pluries legi captus Cepionis, tum copia, 100 elegantiaque, tum fide, et gravitate. Ultra Tragurium ad 430 stadia ferme Sexaginta Salonae monstrantur vestigia, quibus in mediterraneo imminet Clissia arx Regum Pannoniae loci natura, et mortalium opera inexpugnabilis. Sed ad Salonam redeat oratio. Hanc mare aluisse in Quarto Pharsalidos indicat Lucanus, quum ait.
Qua maris Adriaci longas ferit unda 435 Salonas.
Et Martialis libro Decimo Epigrammaton.
Ibis littoreas Macer Salonas.
Fluvius ponte lapideo pervius eodem quo urbs nomine ipsam interfluebat. Ultra ad stadia Quadraginta in littore est Spalatum oppidum nobilitate, et virtute incolarum admodum celebre, quod opinor fuisse Villam Diocletiani, 440 de qua Eusebius Caesariensis ita scribit in suis Cronicis. Diocletianus haud procul Salonis in villae suae Palatio moritur. Procedente autem tempore quum Salona a Gothis eversa foret, nobilissimus quisque civitatis huc migravit. Villa itaque in plurimas aedes primum partita est, deinde crescente in dies 445 multitudine, quum locus tot hominum capax non esset, producto muro, constructisque aedificiis tantundem pene spacii ab occasu adiectum est. Sed introrsus procul a Spalato stadiis ferme Octoginta sunt fauces maxime, amenissimaeque convallis, quae asperrimis imo inviis montibus circumdata ab indigenis 450 Politia vocatur: Ea vicatim tantum habitata ad duo millia virorum continet, qui suis iuribus viventes nulli externo diu paruerunt. Terminatur ab oriente Cetina fluvio, ad cuius ostium in ulteriore ripa arx est et vicus nomine Almissa non incelebris. At paulo supra in praealti montis supercilio Castellum 455 est natura loci munitissimum nomine Glodov, quae vox lingua Illyrica famelicum significat. Ab eo stadiis XX. in eiusdem montis latere, quod ad Septentrionem vergit, conspicitur Visechium item Castellum, quod a nobis pendens, sive pendulum dici potest. Inde incipiunt montes altissimi eius regiunculae, 460 quam indigenae peculiari vocabulo Crainam vocant: quod eorum lingua littus demonstrat. In ea Ratanei castelli, cuius Ptolaemeus, et Plinius mentionem faciunt, vestigia monstrantur. Crainae a Septentrione coniungitur, regio tota in mediterraneo campis aquisque visenda, cui nomen est Radobilia: 465 ab ortu vero est Naronis fluminis ostium: et interius procul a mari stadiis ferme Centum Narona olim fuit colonia tertii conventus. Ita enim loca in provinciis appellabantur. Ubi a magistratibus iudiciorum gratia populi congregabantur. Plinius autem in tertio testatur, tris in Illyrico conventus fuisse. 470 Unum Scardonae, alterum Salonae, et tertium Naronae. eius 102 verba subiciam, Conventum Scardonitanum petunt Iapides et Liburnorum civitates quatuordecim. Et paulo infra Salona colonia ab Iadera centum millia passuum petunt, in ea iura viris descriptis in decurias: et adhuc inferius, ab iis castella piguntia 475 Rataneum, Narona tertii conventus. A Naronis ostio stadiis Octingentis occurrit Stagnum arx Ragusinorum, ab ea ad stadia Ducenta est Ragusium urbs sacris profanisque aedibus ornatissima, et argenti aurique ditissima: quae inter tria imperia Venetorum, Pannonumque, et Turcarum constituta 480 privata sorte degit: Ut antiquitus in Asia inter Parthos, Romanosque Palmyra: pendit tamen annuum Turcarum Regibus tributum. Verum haec, ut reliquae Illyrici urbes in patritios, plebeiosque divisa est, ita tamen, ut soli patritii summotis plebeis Rempublicam administrent. In qua quidem non modo leges, 485 sed etiam magistratus Venetis persimiles habent: cuius rei originem hanc fuisse comperi. Quum enim Ragusinorum Reipublicae quantulacunque est, fundatores eam posteris undique munitam tradere vellent, et Venetam Rempublicam legibus et moribus potius divinis, quam humanis institutam cernerent: 490 illam sibi in omnibus imitandam proposuerunt: Verum procedente tempore, quum id quoque cognitum foret, Venetos mercatura ditescere, eos hac quoque in parte imitari voluerunt. Hinc est, quod nulla Europae pars adeo abdita est, ita advenis infesta, ut in ea Ragusinos non invenias negotiantes; 495 habebant annis superioribus quum ante Senatus Veneti decretum iure suo quocunque vellent, navigare possent, Naves amplius trecentas, quas mercibus onustas in diversas orbis partes ad quaestum mittebant. Sed longum foret, si omnia commemorare vellem: Unum tamen non praetermittam, quo 500 intelligatur, quanta sit Ragusinorum severitas, et in liberis educandis diligentia. Non enim sinunt in sua urbe ludos esse, nisi literarios; si gladiatores, saltatoresve accesserint, subito eiciuntur: ne iuventus, quam literis dumtaxat, aut mercatura vacare volunt, huiusmodi foeditatibus corrumpatur. Verum 505 quum haec proderem, ibi erat Aelius Cervinus Poeta eminentissimus, cui si priscis temporibus nasci contigisset; quando more hominum comparatum est, ut veteres scriptores novis semper anteponantur, ipse profecto cum antiquis Vatibus passim legeretur, tanta est eius in rebus, quas decantat eruditio, 510 et ea carminis sublimitas. A Ragusio stadiis ferme Quadraginta Epidauri coloniae vestigia visuntur. Ergo corrigendus est error in hoc loco multorum, qui Ragusium nunc vocari tradunt, 104 quod antea Epidaurum, quum inter hoc et illud intersint stadia, ut dictum est, Quadraginta. Ultra ad stadia XL. est oppidum 515 Turcarum validissimum, quod a Regulo quodam intra hos quinquaginta annos condi coeptum, et ab incolis postea auctum Castrum novum nuncupatur: ab eo incipit nobilissimus sinus nunc Catarensis olim Rizonicus appellatus, cuius os stadiis circiter XX. patet. Interius vero ad stadia Sexaginta 520 idem sinus adeo in arctum coit, ut minus mille passibus pateat. In sinistra eius parte fuit Rizonium oppidum, a quo hic nomen accepit. At in fine ubi tellus expatianti pelago fit obviam sub praerupti montis cacumine consurgit Ascrivium quondam Civium Romanorum oppidum, quod nunc propter aquarum, 525 quae ex alto defluunt descensum Catarum vocari constans est opinio; erat annis superioribus Ascrivium antequam Turcae proximas regiones occupassent, celebre emporium negotiatoribus hinc maritimis, inde mediterraneis eo confluentibus: ex qua quidem re oppidani abunde ditabantur; et Veneti in 530 quorum ditione locus est, magna vectigalia capiebant. At Turcis loca vicinia tenentibus cuncta cessarunt. Arx in supradicti montis vertice sita a Septentrione penitus invia est, cui a meridie ducto utrinque per ardua muro urbs ipsa apte coniungitur, ambitu stadiorum non amplius duodecim. Ab Ascrivio autem 535 distat terreno itinere stadiis ferme Centum Butuanium vetus sane oppidum, quod nunc Budua vocatur, nec aliud quam nomen cur sit dicendum habet. Ab eo ad stadia Centum et quinquaginta est Antibarium, quod a mari tribus millibus passuum remotum clivo accubat. Hinc ad totidem stadia est Olchinium, 540 quod antea Colchinium dicebatur, a Colchis conditum, nunc corrupto prisco nomine Dulcinium vocitatur. Ab Olchinio vero stadiis Ducentis et quinquaginta est Lysi quondam oppidi cadaver, et Dirinonis fluvii, quem accolae Bolianam nominant, ostium, ut Illyrici ab oriente, ita libri huius terminus. 545 106


Palladius Fuscus (Palladio Fosco); Bartholomaeus Fontius Venetus (c. 1450-1520) [1509], Palladii Fusci De situ orae Illyrici (ante 1509); Ioannis Lucii notae ad Palladium Fuscum 'De situ orae Illyrici', versio electronica (Latina et Graeca, Zagreb), Ed. Bruna Kuntić-Makvić [word count] [0912palladiof].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.