Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Palladius Fuscus (Palladio Fosco); Bartholomaeus Fontius Venetus (c. 1450-1520) [1509], Palladii Fusci De situ orae Illyrici (ante 1509); Ioannis Lucii notae ad Palladium Fuscum 'De situ orae Illyrici', versio electronica (Latina et Graeca, Zagreb), Ed. Bruna Kuntić-Makvić [word count] [0912palladiof]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Liber secundus
585
Finis.
114
Ora, quam hactenus descripsimus mille amplius insulis frequentatur, natura
vadosi maris, aestuariisque tenui alveo intercursantibus. Quarum notiores
descripturi, initium sicut 550 ante ab occasu
sumemus. Igitur e regione Istriae sinu Polatico, quem nautae Carnarium
vocitant, interveniente duae sunt tenui Euripo disiunctae ad meridiem
Absyrthium, quae ambitu colligens stadia circiter Quingenta vicatim
tantummodo habitatur. Et ad Septentrionem Crexa duplo pene maior, in qua
555 duo sunt oppida Absorum semidirutum, et
alterum eodem quo insula nomine. Quod egregie habitatum nunc illustratur
Antonii Marcelli ordinis Minorum multivaga doctrina, et vitae integritate.
Utraque enim insula pecorosa est, et lignorum abundantissima: In eas Praetor
unus, qui ius dicat insulanis, a 560 Venetis
mittitur, quorum est ditionis, ut omnes, quae orae Illyrici adiacent,
exceptis duabus, tribusve, quas Ragusinorum Respublica tenet. A Crexa Decem
millibus passuum ad orientem Vigilia est cum oppido eiusdem nominis, quam
prisci Curictam appellavere; in ea campi, nemora, et pabula laetissima,
565 fertque affatim frumenta, vina, caseum,
et vellera; habet item greges equorum, sed exigui corporis, mirae tamen
velocitatis, quorum ungulae natura durissimae, nullis indigent soleis; eius
autem ambitus Octingenta stadia colligit. Ab ea duobus millibus passuum
abest Arba cum urbe cognomine, quae circuitu 570 Trecentorum stadiorum tota colitur, nisi ubi nemora sunt, et pascua.
Neque ulla res est, cuius vita indigeat, quam ipsa non ferat. Proventus
tamen ex ovillo pecore reliquos longe excellunt: quocunque enim tempore oves
cum maritis per nemora, mirabile dictu, errantes ibi stabulantur, quod eis,
licet 575 impune, quoniam nullum ibi maleficum
animal est; Sed quum haec proderem, vivebat inter Arbenses Antonius Nimerius
Mathematicarum artium peritissimus, quas perdidicerat, ut plerique
affirmabant, nemine docente. Ab Arba Septem millibus passuum distat Pagus
ante Gissa appellata, quae circuitu 580
Septingentorum stadiorum oppidum eiusdem nominis habet, patriam Benedicti
Missuli Astrologiae, et Iuris tam Pontificii, quam Civilis scientissimi hoc
ipso anno defuncti. Sed insula alioquin lapidosa aquis abundat, et ovillo
pecore, agnique Pagenses, ut praepingues, saporisque optimi toto Illyrico
585 laudantur. Ibidem sal pulcherrimus,
atque copiosissimus, ex 108 quo Veneti magnum
vectigal capiunt. Quod autem prius Gissa appellata sit, indigenae affirmant,
ostenduntque in ea urbis in hodiernum Gissae nominatae vestigia. Hinc in
Eurum naviganti occurrunt, insulae, et scopuli Iadertinorum prope
innumerabiles, 590 quarum maior pars hodie
colitur: inter has esse censeo, quas Strabo Liburnidas vocat, ferunt autem,
modice tamen frumentum, vinumque, aliquae earum, et oleum; Sed incolis
victus magna ex parte e piscatu, lignisque, et pecore est. Ultra extremas
earum ad orientem decem millia passuum 595 est
Colentum, quam nautici Mortarium vocitant, frumenti, vinique fertilissima,
et lignorum abundantissima, quae vicatim habitata, tenuique Euripo a
continenti discreta a Septentrione in austrum procurrit ambitu Centum et
sexaginta stadiorum: habet autem a meridiana coeli parte portum in theatri
modum, 600 quamvis magnarum navium capacem. A
Colento Duodecim Millia passuum distat Surium [ERROR: no reftable :]
9 456,1,22 Surium insulam esse quae vulgo Zuri et Slavice Xirgie
dicitur asserit, quod incongruum non videtur, cum a Plinio inter insulas
620 ponatur.
eodem pene ambitu
vineis spectabilis, ubi rudera eversi oppidi monstrantur, paucis ante annis
illis in locis Coralium per negotiatores Venetos eruebatur, conductis ad id
piscatoribus. Introrsus totidem 605 millia e
regione |
Previous section
|
Palladius Fuscus (Palladio Fosco); Bartholomaeus Fontius Venetus (c. 1450-1520) [1509], Palladii Fusci De situ orae Illyrici (ante 1509); Ioannis Lucii notae ad Palladium Fuscum 'De situ orae Illyrici', versio electronica (Latina et Graeca, Zagreb), Ed. Bruna Kuntić-Makvić [word count] [0912palladiof].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.