Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Palladius Fuscus (Palladio Fosco); Bartholomaeus Fontius Venetus (c. 1450-1520) [1509], Palladii Fusci De situ orae Illyrici (ante 1509); Ioannis Lucii notae ad Palladium Fuscum 'De situ orae Illyrici', versio electronica (Latina et Graeca, Zagreb), Ed. Bruna Kuntić-Makvić [word count] [0912palladiof].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Next paragraph

Ora, quam hactenus descripsimus mille amplius insulis frequentatur, natura vadosi maris, aestuariisque tenui alveo intercursantibus. Quarum notiores descripturi, initium sicut 550 ante ab occasu sumemus. Igitur e regione Istriae sinu Polatico, quem nautae Carnarium vocitant, interveniente duae sunt tenui Euripo disiunctae ad meridiem Absyrthium, quae ambitu colligens stadia circiter Quingenta vicatim tantummodo habitatur. Et ad Septentrionem Crexa duplo pene maior, in qua 555 duo sunt oppida Absorum semidirutum, et alterum eodem quo insula nomine. Quod egregie habitatum nunc illustratur Antonii Marcelli ordinis Minorum multivaga doctrina, et vitae integritate. Utraque enim insula pecorosa est, et lignorum abundantissima: In eas Praetor unus, qui ius dicat insulanis, a 560 Venetis mittitur, quorum est ditionis, ut omnes, quae orae Illyrici adiacent, exceptis duabus, tribusve, quas Ragusinorum Respublica tenet. A Crexa Decem millibus passuum ad orientem Vigilia est cum oppido eiusdem nominis, quam prisci Curictam appellavere; in ea campi, nemora, et pabula laetissima, 565 fertque affatim frumenta, vina, caseum, et vellera; habet item greges equorum, sed exigui corporis, mirae tamen velocitatis, quorum ungulae natura durissimae, nullis indigent soleis; eius autem ambitus Octingenta stadia colligit. Ab ea duobus millibus passuum abest Arba cum urbe cognomine, quae circuitu 570 Trecentorum stadiorum tota colitur, nisi ubi nemora sunt, et pascua. Neque ulla res est, cuius vita indigeat, quam ipsa non ferat. Proventus tamen ex ovillo pecore reliquos longe excellunt: quocunque enim tempore oves cum maritis per nemora, mirabile dictu, errantes ibi stabulantur, quod eis, licet 575 impune, quoniam nullum ibi maleficum animal est; Sed quum haec proderem, vivebat inter Arbenses Antonius Nimerius Mathematicarum artium peritissimus, quas perdidicerat, ut plerique affirmabant, nemine docente. Ab Arba Septem millibus passuum distat Pagus ante Gissa appellata, quae circuitu 580 Septingentorum stadiorum oppidum eiusdem nominis habet, patriam Benedicti Missuli Astrologiae, et Iuris tam Pontificii, quam Civilis scientissimi hoc ipso anno defuncti. Sed insula alioquin lapidosa aquis abundat, et ovillo pecore, agnique Pagenses, ut praepingues, saporisque optimi toto Illyrico 585 laudantur. Ibidem sal pulcherrimus, atque copiosissimus, ex 108 quo Veneti magnum vectigal capiunt. Quod autem prius Gissa appellata sit, indigenae affirmant, ostenduntque in ea urbis in hodiernum Gissae nominatae vestigia. Hinc in Eurum naviganti occurrunt, insulae, et scopuli Iadertinorum prope innumerabiles, 590 quarum maior pars hodie colitur: inter has esse censeo, quas Strabo Liburnidas vocat, ferunt autem, modice tamen frumentum, vinumque, aliquae earum, et oleum; Sed incolis victus magna ex parte e piscatu, lignisque, et pecore est. Ultra extremas earum ad orientem decem millia passuum 595 est Colentum, quam nautici Mortarium vocitant, frumenti, vinique fertilissima, et lignorum abundantissima, quae vicatim habitata, tenuique Euripo a continenti discreta a Septentrione in austrum procurrit ambitu Centum et sexaginta stadiorum: habet autem a meridiana coeli parte portum in theatri modum, 600 quamvis magnarum navium capacem. A Colento Duodecim Millia passuum distat Surium [ERROR: no reftable :] 9 456,1,22 Surium insulam esse quae vulgo Zuri et Slavice Xirgie dicitur asserit, quod incongruum non videtur, cum a Plinio inter insulas 620 ponatur. eodem pene ambitu vineis spectabilis, ubi rudera eversi oppidi monstrantur, paucis ante annis illis in locis Coralium per negotiatores Venetos eruebatur, conductis ad id piscatoribus. Introrsus totidem 605 millia e regione Sicci sunt Praevichium et Slarium, quarum utraque colitur; Sed Praevichium circuitu stadiorum non amplius Quadraginta: plurimas villas habet a Siccensibus aedificatas, quo secedere crebro solent, relaxandi animi gratia. Tota namque insula vitibus, oleisque, et aliis pomiferis arboribus 610 consita est: nec quicquam amenius esse potest rusticari volentibus. At Slarium cuius ambitus Sexaginta stadia colligit, tuguria habet potius, quam villas: nec nisi a paucis habitatur. Hinc ad orientem stadiis Centum et viginti distat scopulus Divi Michaelis appellatus, cuius obiectu ingens portus, et magnarum 615 navium capax efficitur. Ab eo stadiis non amplius Quadraginta abest Geronia Tragurinorum ditionis nulli rei praeterquam 110 iumentis, quae macruerunt, reficiendis idonea:[ERROR: no reftable :]10 ibidem versus 42. Supra ante mentionem Coriolani Cepionis ait: agri Tragurini maior pars me prodente ob frequentissimas Turcarum 645 incursiones non colebatur cumque anno Domini 1500 id evenisse memoriarum Tragurii libro 6 capite 5 probatum sit; ideo circa eundem annum, vel paulo post Palladius scripsit; quod confirmatur ex eis, quae hic subdit, nempe, Gyronam Tragurinorum Insulam (vulgo Zirona et Slavice 650 Drivenik) solis pascuis notam ex quo dignoscitur Palladium scripsisse antequam habitari ceperit, quod contigisse post annum Domini 1500 probatum est. ideo a finitimis ex continenti illuc advehuntur, gramina enim ibi nata miram saginandi vim habent. Ab ea tribus millibus passuum distat Bubus, quae ambitu Centum et quinquaginta stadiorum, 625 qua parte Tragurio obicitur, portum efficit tutissimum, et magnarum navium capacem. Nihil autem habet, aut fert, quo sit dicenda. Ab ea in austrum Octo millibus passuum abest Solita, vulgo Solta, Spalatensium circuitu Ducentorum quadraginta stadiorum, in qua arva sunt vineae et saltus; eius 630 tamen incolae ex lignis, quae partim Tragurium, partim Spalatum venalia advehunt, magna ex parte vitam ducunt. Inde Decem millibus passuum distat Issa,[ERROR: no reftable :]11 ibidem columna II versus 5. Distantiam Issae a Solta, (antiquis Solenta) esse maiorem 655 quam decem millia passuum certum est; et quamvis id parvi sit aestimandum, tamen in reliquis quoque distantiis, quas inter alias insulas ponit maiores esse, quam re vera sunt examinare volenti patebit. quae ambitu colligens Sexcenta stadia nihil fert, nisi vinum: incolitur autem a piscatoribus, qui omnibus annis vim maximam Sardarum mense 635 Maio capiunt, saliuntque mercatoribus ad eas confluentibus. Ab ea introrsus Decem et octo millibus passuum abest insula admodum celebris prius Pharos, nunc Lesna appellata, quae duplo maior, quam Issa urbem habet, eiusdem nominis a nautis mercatoribus per hunc sinum comeantibus maxime frequentatam. 6! Hinc Demetrius fuit, quem Romani primum de Republica benemeritum parte Illyrici donarunt: deinde mutata 112 voluntate rebellantem supplicio affecerunt. Sed insula vitibus 660 consita maximos vini proventus affert, frumenti modicos, olei nonnulos: abundat autem usque adeo rore marino, ut eo solo furni tam in urbe, quam in agris calefiant; Sed Pharii navigationi et mercaturae dediti plurima habent navigia, quibus tum sua, tum aliena mercimonia huc illuc vehunt, et sic plerique 665 eorum ditescunt. Inter Pharon, et Continentem est Bratia, quam Polybius Bretiam, et Plinius, modo menda non sit, Batriasam vocat,[ERROR: no reftable :]12 ibidem versus 29. De Bratiasa Plinii insula, quam suspicatur Palladius mendose scriptam esse: nomen duaram insularum est, eodem tamen 690verbo comprehensarum, quod disiungi debet, et Bratia pro hodierna Brachia (vulgo Brazza) et Issa pro hodierna Lissa reponi, ut libro primo capite 2 de Regno Dalmatiae et Croatiae scripsi. circuitu Septingentorum prope stadiorum, Distat autem a Pharo Quatuor tantum millibus passuum, et a Spalato Septem millibus: nullum habet oppidum, sed vicatim tantummodo 670 habitata praeter ligna, quibus maxime abundat, fert vinum, lanasque, et mel, hybleo, himetioque non deterius. A Pharo Decem millibus passuum abest Corcyra nigra cum urbe cognomine, haec autem aetas utranque Corzulam vocitat. Sed insula ambitu Sexcentorum stadiorum Pinastris redimita, et 675 aquis abundans fert frumeta, vinaque, et alia usui necessaria praeter salem, et oleum, quae aliunde advehere necesse est. Verum in vicem eorum picem suggerit, et resinam, quas insulani, et domi, et foris venditant, adeoque benigni soli, et temperati aeris existit, ut ferat etiam Mala medica, et Siliquas. Ab 680 ea Decem et octo millibus passuum distat Melita canibus olim celebrata, qui, authore Plinio, Melitei sunt appellati, quamvis Strabo id alteri Melitae ante Pachinum Siciliae promontorium sitae tribuat. Sed Illyrica circuitu colligens Octingenta stadia vini, et pecoris abundantissima est.

585

Next paragraph


Palladius Fuscus (Palladio Fosco); Bartholomaeus Fontius Venetus (c. 1450-1520) [1509], Palladii Fusci De situ orae Illyrici (ante 1509); Ioannis Lucii notae ad Palladium Fuscum 'De situ orae Illyrici', versio electronica (Latina et Graeca, Zagreb), Ed. Bruna Kuntić-Makvić [word count] [0912palladiof].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.