Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Katančić, Matija Petar (1750-1825) [1791], Fructus autumnales, versio electronica (), 948 versus, verborum 7599, Ed. Tomo Matić [genre: poesis - ode; poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - paratextus; prosa - dedicatio; prosa - praefatio] [word count] [katancicmpfructus].
Previous section

Ad Lectorem,
Eos tibi, Lector, dat hic versus liber,
quos vena fudit iuvenis arte, non die;
sexto nam lustro proximi tum viximus.
Et ante nobis sterilis haud quidem fuit
5 ea, at rudis. Fundebat illa saepius
metrum, vocemque gnara metro iungere
lyram prendebat nervulis sonantibus;
melos sed omne duriusculum, rude
et obstrepens his auribus: quod nos quidem
10 non sentiebamus, sacrum inscii sonum.
Sed almus ille Mercurii Cultor rudes
ubi ductare coepit ardenti manus
plectrum atque pollicem adplicare chordulis
et aures mulcere sonitu novo, chelis
15 enimvero tum nostra, quam iuvenculi
rudi pectente novimus ferire, — tum,
inquam, quid suave, quid penetrans, quid sacrum
sonare! Quid loquar? Non queunt farier
linguae, quod corda sentiunt. — Amice, tu hic,
20 lector, quidquid boni videbis, consule id
boni laudemque redde Mercurii bono
Cultori et nostrae redde Cultori Lyrae.
Ferire si nosti hanc et artem possides
canendi (non enim Corinthum quilibet
25 adit) plerosque consules cantus boni,
adulta tu heic ne quaerito anxius metra;
duo sopitis lustra nervulos chelis
pulsare non licebat: ut Clio magis
Thalia quam placeret. Utraque est Dea.
30 Quod illi ceterum damus grati diem,
brevem huic, dum Liberi leguntur munera
tenent et Claudii recessus Molbicae
sinu nos, liceat horulam dedisse, Ei,
quem amamus, gratiam laturi,1 laturis Cuius haec,
35 amantis Musam, honori et ardori damus.
Tu, Lector, oro, munus hoc cape et vale! In reducta Molbicae valle Idibus Octobris MDCCXC.
Previous section


Katančić, Matija Petar (1750-1825) [1791], Fructus autumnales, versio electronica (), 948 versus, verborum 7599, Ed. Tomo Matić [genre: poesis - ode; poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - paratextus; prosa - dedicatio; prosa - praefatio] [word count] [katancicmpfructus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.