Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Katančić, Matija Petar (1750-1825) [1791], Fructus autumnales, versio electronica (), 948 versus, verborum 7599, Ed. Tomo Matić [genre: poesis - ode; poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - paratextus; prosa - dedicatio; prosa - praefatio] [word count] [katancicmpfructus].
Previous section

§ III. EPIGRAMMATA.
1. In nivem, quae Kalendis Maii, cum Pius VI P. M. lustrata Vindobonensi urbe repeteret lares, cecidit.
Roscida quae vario luce hac ornata ferebam
flore caput, gelida nunc fero Maia nive.
Protulerat grossos, violas et lilia divus
ille Senex, primus Pannonis arva tenens;
5 sed, quod erant patriae Patri Floralia curae,
is cum vere redit, cum nive bruma manet.
2. De Salamone Hungariae Rege, cum pro cathedra Human. ageremus, Zagrabiae V Id. Sept. 1784.
Ter sumis, Salamon, totidem diadema reponis
Hungariae; capiti, credito, vile tuo est.
Pone hoc; nobilius, deserta Pannonis ora [29]
infelice tibi, Colchica Pola dabit.
3. De capris, quae universa dynastia Oplavnensi[ERROR: no link :]a exulare sunt iussae. 1 [ERROR: no link :]a) Hanc in Eleutherio reperies, voce Koros.
Dumos et frutices, cornos corylosque, capellae,
roditis; incautas quanta pericla manent!
Exilium impendet, toto pelleminor agro,
hospitium Dravi ripa sinistra dabit.
5 Flebunt et tenerae proles flebuntque coloni,
nectare quod niveo sit caritura domus.
Sed vos tam nocuae silvis, migrate, capellae;
alter erit mundus raraque forma soli:
nunc coryli glandem reddent et robora baccas;
10 quercus septa dabunt, virgea tigna domos. 1 »Dynastia Oplavnensis« je valpovačko vlastelinstvo (»Valpo« čitano straga daje »Oplav«). — Isp. Epigrammata, br. 5 i 17, i hrvatske Peto- i šestonoge, br. 3.

-- 288/333 --

4. De Tomoraeo, cum pro altera Human. cathedra ageremus, Zagrab. XII Kal. Sext. 1788.
Quae fugis arma inter Monachos, Tomoraee, quietam
ducturus vitam, cogeris illa tuae
adlaturus opem patriae (si ferre valeres)
sumere, Colociae praesul; iniqua tibi
5 fata dedere aliud: ducens ut victima fortis
Pannoniae tota nobilitate cadas.
5. [30] De horto in dynastia memorata incuria neglecto duobus amplius. lustris. 1
Hortus erat, belle viridi circumdatus orno,
castelli ante fores, undique septus aquis.
Corni heic et buxi faciebant mille figuras,
fons saliens medium rore rigabat agrum.
5 Lilia cum tulipis, violisque rosisque colore
certabant; arsit Flora videre locum.
Stabat proceris australi margine lucus
ornis, in summo quae coiere simul.
Heic recubare viri soliti, recubare puellae,
10 ponereque heic artus fessa Diana suos.
Nunc tribulos (scelus!) observes, ubi Flora sedebat,
urendam silicem semita quaeque parit,
Sic, quae cura diu fecit florere parentum,
ignavae prolis perdidit illa manus.[ERROR: no link :]a) [ERROR: no link :]a Recepit hortus et ad primum in occidentem lapidem lucus (vivarium vulgo dicunt) culturam quadam ex parte ante hos sex annos. Forsan et capellae sunt revocatae. 1 Isp. biješku uz Epigrammata, br. 3.
6. In obitum Stephani Ađić, Canonici V-Eccles., bonarum Artium cultoris.
Stephane, Parnassi cultor gratique recessus
Castalii, exanguem te brevis urna tenet.
Tu sacram Tenedum et nosti celebrare Sorores,

-- 289/334 --


Pieriae cultor Threiciaeque lyrae.
5 Tu vates patriae, Sirmii dulcedo, sacerdos
Phoebi, qui poterat Parca nefanda tibi
scindere fila vigenti? Ah, quam, quae parcere nescis, [31]
immerito nomen, Parca severa, geris!
Stephane, fata tibi haec dederant, sed tempora lauro
10 cincta dabunt vitam perpetuumque decus.

7. Ad Silvam Parnassi Pannonii.
Silva Parnassi, tenerae phalanges
quam colunt divum, nemorosa, salve!
Silva, sacrata redimita Lauru,
dives Apollo
5 quam tenet, casta medius caterva
Naiadum, suavi modulante plectro,
Silva, Cultoris peramoena docti
consita cura!
Ipse dulcentis citharae sonoras
10 prendere arguto calamo docebat
chordulas nostros digitos sub umbra,
Silvula, vestra.
Te canent nostrae viridem Camoenae;
Liberi fructu celebrata vives.
15 Cresce sublimis, ferienda numquam,
Silva, securi!
8. In obitum amici Eszekinensis.
Ut vos, Musarum caussa, atque habitacla relinquo
patria, te Lachesis tollit, amice, ferox,
nosque solo tentare minax, iterumque ferire
vestro; aliud placuit, Iupiter alme, tibi.

-- 290/335 --


5 Nulla animos umquam vinxit concordia fratrum,
qualis nos inter per duo lustra fuit.
Csavrak Ioannes, pueros ductare tenellos
Praeceptis solers, carmine vive meo!

9. Ad Turmam praetorianam Croatiae.
Palladium, miles, quod pro custode tueri
pergis, collatum noveris esse polo.
Serva id! Felices fient Patresque tribusque;
infelix, illud qui temerare volet.
10. In obitum Ioannis Severini, amici veteris.
Quo, Severini, periisse casu
te virum talem voluere divi?
Turba qui vatem Patriae celebrem
passa Sororum est
5 morte multari? Periit venustas
Pannonis, cuius revocare secla
primus е gnatis Patriae studebas
pristina. Nobis
recta tradebas elementa prisci
10 temporis, rectam tenuisse in actis
semitam, rectos iuvenem docebas
discere libros.
Ipse nos inter numerare amicos, [33]
suave mansuetis refovere maestos
15 literis nosti tenebrasque clara
luce fugare.
Sit levis carae tibi terra, Vates,
Pannonis, quae te renovata lucet
auspice; haec carum recolet Ioannem
20 laude perenni.

-- 291/336 --

11. In Gallum obgannientem.
Innocuos toties pergis lacerare cucullos,
Galle; tibi cirri praeplacet anne color?
Contemplare rosas: hae cum candore ruborem
miscent, sed paullo, quae viguere, cadunt.
5 Vates pulla decet, genuinos pulla Sophiae
natos; purpuream femina vana petit.
Alma viros doctrina parit, non, Galle, cuculli
neu cirri; vestis corpora nuda tegit.
Nil scribis, sed multa crepas, aut scripta recondis.
10 Verba volant, nosti? Scripta videre volo.
12. Ad Nicolaum Milašin, ex Ordine D. Franc., in praesulem Albensem VI Id. Sept. inauguratum 1790.
Baiano prognate solo, Nicolae, capessis
principe Pannoniae Praesulis urbe mitram.
Hanc tibi donarat Divus, cum viveret, ille
Ioseph: virtutis munera larga tuae.
5 Adsiduos vidit per lustra quaterna labores, [34]
queis tu militiae pabula sacra dabas,
et voluit recreare bonos patriaeque decorem
ardentes; nulli haec semita clausa fuit.
Dent Superi lucem Divo vitaeque corollam,
10 servent et faustum te, Nicolae, diu.
13. In Gryllum.
Scripturam culpas veterem methodumque graphiae,
cum tamen ipse Deas cis veteresque Deos,
invitos sane; Satyram scripsere vetusti
carmine, tu prosa scribere, Grylle, potes.

-- 292/337 --

14. In obitum Patris.
Care Pater, teneris qui nosmet ab unguibus inde
eduxti, ut columen fractus habere queas,
quum mihi spes esset, quum te sperare iuberem,
tolleris, incredulo haec fata futura mihi.
5 Lugebam, et merito, sed iam vixisse nequibas;
vires languebant, debile corpus erat.
Sex denos, lustrumque super, numeraverat annos
Atropos, ut voluit scindere fila tibi.
Vixisti placidus, placidoque obiisse licebat.
10 Mortuus es, mihi sed, Luca, perennis eris.
15. [35] In Macrum.
Odas cum legeres nostras, Macer, ipse putabas
nil Elegis nostros tunc potuisse modos.
Sed cum proferrem, quae dudum iam ante canebam,
credideras. Istud quid, Macer, esse volet?
5 Barbita Terpsichores, nervos qui prendere Phoebi
norit, non Elegos scribere posse putas?
In Invidos.
Improbe, quid foedo Vates livore lacessis,
non scis hoc Superis displicuisse nefas?
Cultores divum Vates sunt. Laedere pergis
vatem? Fulmineum vis temerare Iovem.
5 Iupiter Aonidum pater est, protector Apollo:
fulmine vel iaculo ne feriare, cave!
17. In dynastiae Oplavnensis ruinam. 1
Patria, quae Turca pulso florebat avita
culta manu, cupida nunc miseranda ruit.
Adpulsi peregre hanc seni pressere dynastae,

-- 293/338 --


е praeda quivis esse opulentus avet.
5 Gleba ruricolae (crimen!) spoliantur opima:
pro pingui, fertur, prende, Colone, macram!
Extenuantur agri, tenuis flavescit arista
et tenues aras alma Eleusis habet.
Iam triplici properat lictor mastige laborem, [36]
10 nulla dies flagris, nulla labore vacat.
Me puero quivis laete florebat agellus,
sambuca agricola at rura petebat ovans. a) a Ut aliis plerisque sic et huic ab herede modus iam poni coepit, speraturque dynastia veterem brevi receptura florem. 1 Isp. bilešku uz Epigrammata, br. 3.

18. In Battum.
Tempore de veteri cum audis me, Batte, loquentem:
»Scire inflat« dicis non sine bile palam.
Tu, quod ventre tumes frontem praefersque minutam,
scire dabas ventri, scire nihil cerebro.
5 Si tu nosse, Strabo quis, Plinius et Ptolemaeus,
Livius et Tacitus, Caesar et ipse Nepos,
Florus, Velleius posses, Nasoque Maroque,
essent clara tibi verba futura mea.
Sclopos cum foliis pictis curisque repone
10 vanis, atque libros et monumenta pete.
19. In Rufum.
Quos scriptor ternis gnavus construxerat annis
libros, tu triduum volvere, Rufe, potes.
Nil capis, et toto nosti de pectore sensus
reddere: si sapies, sume trimestre tibi.
5 Nec calles artem scribendi neve legendi:
illam ni recolas, haec tibi cassa manet.

-- 294/339 --

Previous section


Katančić, Matija Petar (1750-1825) [1791], Fructus autumnales, versio electronica (), 948 versus, verborum 7599, Ed. Tomo Matić [genre: poesis - ode; poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - paratextus; prosa - dedicatio; prosa - praefatio] [word count] [katancicmpfructus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.