Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Katančić, Matija Petar (1750-1825) [1791], Fructus autumnales, versio electronica (), 948 versus, verborum 7599, Ed. Tomo Matić [genre: poesis - ode; poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - paratextus; prosa - dedicatio; prosa - praefatio] [word count] [katancicmpfructus].

Next section

Brevis in prosodiam Illyricae linguae animadversio.

I. In metro Illyrico, quod nos absque omni exemplo struere ausi sumus, naturam linguae potissimum spectabamus, Graecorum scilicet, et qui universa ab his mutuati sunt, Latinorum consuetudine usi. Itaque, quod medias primasque vocum syllabas concernit, quae gravi aut acuto exprimuntur sono, natura longae sunt. E. G. gusta, liska primam acuunt; suša, biva penultimam gravant. Positione longae sunt, ubi vocalis duas praecedit consonas (nam de iteratis, quae sunt apud nos paucae, nullum dubium), quales sunt in vocibus prsten, mislim penultimae. Potest hic liquidarum, ut apud Latinos, haberi ratio, quales sunt in primis l et r post b, c, d, g, k, p, t, ut toplo, srebro, satrem 1, nedra, pogled, oklop, poprug, netresk, in quibus priorem, quae nec gravi neque acuto efferuntur sono, pro communi habere potes. Quodsi vero alterutrum ex his occurreret, syllaba vi regulae prioris producenda foret, ut nagla, mudra, deblo, quarum primas numquam corripueris. In derivatis id genus vocabulis, [38] quae longam primitiva habent, mutari sonum crebro videas; ut ljuba, diva, lipa penultimam acuunt, quae in ljubica, divica, lipota in brevem abit. Nos ea pro communi utimur.

II. Monosyllaba, quae una constant vocali, quales interiectiones plerumque sunt et praepositiones, longam habent quantitatem etiam altera sequente vocali. E. G. U onomu dvoru ja i on bismo zajedno. Si consona praecedat, ut in particulis da, ne, ni, po, cum non producant sonum, pro communibus sumuntur. E. G. To da ne bi škodilo, po zlomu putu ne pojdi. Sequente vocali corripiuntur; quemadmodum et consona terminatae sad, nad, nut, od, pod, quae se legi sequenti adcommodant. Inter diphthongos referuntur ao, au, ei, ie, ut jao, znao, pauk, neima, liepo, nie, quae longae sunt, ni dividantur.

III. Fine in polisyllabis vocales a, е corripiuntur semper, ni sonus in eas longus cadat, ut žene altero casu et čuje se in contextu. Vocales i, o, u communes, ni lex prima intercedat. E. G. Ja kozu s dvim jarići dadem tebi, samo posviraj. Consona terminatae voces legem habent Latinorum: vocali in subsequa corripiuntur, consona sequente producuntur, siquidem consona simplex est neque lex prima

-- 295/340 --

impedit. E. G. Ja ću pivat, ti ćutit imaš. Heic observa consonas ć, č, g, đ, lj, nj, š simplices esse addique aliam subsidii gratia. 2 In derivatis dj, nj, tj exprimuntur ut đ, nj, ć, 3 quas pro communibus adhibemus, lege prima salva; ut in vocibus mladjan, krunjen, okotjen. Atque huius [39] rei gratia in primitivis y adhibuimus, ut in derivatis distinctio foret, usi grammaticorum illustrium doctrina.

IV. Elisio, Latinis familiaris, turbat harmoniam, in cantu praesertim. Nos Graecorum exemplo eam vitavimus, demta Ode Samoborensi. Eclogas elegiaco dedimus versu, ut carmen adpareat facilius, non ignari eas heroico, quali tertiam construximus, fieri solitas. Illyrica poesis versu trochaico consistit universa, quae lyrae quidem sono adhiberi consuevit. Exempla damus § III. huius partis, et primum quidem Alcmanio versu puro consistit, in reliquis primae et ultimae syllabae, quae produci consuevere, servatae sunt. Atque de hoc quidem alias, ubi de poesi Illyrica agemus. Addere libuit Hungarica; sed quod Hungari suam non minimum excoluere poesim et nos typis parcere cogimur, alteri ea servamus tempori.

[ERROR: no link :]1 sacrem. Moglo bi biti i »sadrem«, ali nikako se ne može čitati »srcem«, jer već samo po sebi nije osobito vjerovatno, da bi se mjesto »serdcem« griješkom naštampalo »Jacrem«, a što je glavno, to ne bi bio primjer za muta cum liquida. — 2 U Katančića se naime ti konsonanti bileže: ch, cs, cх, gy, ly, ny, sh. — 3 Katančić piše: gy, ny, eh.

Next section


Katančić, Matija Petar (1750-1825) [1791], Fructus autumnales, versio electronica (), 948 versus, verborum 7599, Ed. Tomo Matić [genre: poesis - ode; poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - paratextus; prosa - dedicatio; prosa - praefatio] [word count] [katancicmpfructus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.