Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].

Next section

§ CXVII.

Status culturae canabum.

Has Hungaria quantum pro saccis aliaque crassiori tela pro domestico usu necessum est, sufficientes producit. In Sárosiensi, Bihariensi et Bacsiensi comitatu inferiorique Sclavonia cultura eius hactenus maxime viget. Ut seu crudae, ut nunc sunt canabes seu fabricata ex iis crassior tela in articulum exportationis evehantur, vix operae pretium videtur. Deberet itaque prius qualitas earum ita perfici, ut eam, quam Italicae habent decem pedum et supra longitudinem assequantur possentque pro velis et funibus pro maritimis navibus idoneis deservire. Sub piae memoriae Rege et Imperatore Iosepho IIdo haec etiam industriae species ad motum posita, semen Italicum a Gubernio Fluminensi per comitatus distributum canabesque Italicis non multo inferiores productae fuerunt. Verum et industria haec, seu quod semen perinde degeneraverit, seu quod modus eius culturae non satis fuerat observatus, seu denique distractionis defectu non multo post intercidit.

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.