Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].
Previous section

Next section

DE CULTURA HERBARUM TINCTORIARUM
§ CXXX.

Cultura herbarun tinctoriarum pro excitandis fabricis est necessaria.

Absque varia colorum specie nulla seu lanea, gosypiacea seu sericea fabrica subsistere potest. Ipsa etiam coriacea et loracea fabricata variis coloribus tinguntur, et quo meliorem aliquod fabricatum colorem accipit, eo etiam magis pretium eius accrescit. Iam vero non omnis planta eiusdem qualitatis colorem producit; itaque ut fabricae sensim exsurgant, interest, ut non eae tantum plantae, quae obvios dant colores, sed illae praesertim quae delicatiores colores producunt, excolantur.

Plantae, quae obvios colores dant, in diversis Regni partibus sponte crescunt noscunturque passim a plebe ipsa, quae earum usum pro tingenda, quam domi producit, linea supellectili, facere solet, ipsae hae herbae, si in destinanda ex instituto loca transplantatae maiorem culturam acciperent, perfectiorem utique colorem producerent: verum industriam hanc nec praesens adhuc paucarum, quae in Regno existunt fabricarum necessitas, nec facilitas distractionis ad extra requirit.

§ CXXXI.

Culturam anilis clima Hungaricum non patitur.

Inter has, quae delicatiores colores producunt, numerantur plantae anilis, isatis, vulgo Waid, et rubia tinctorum, vulgo Krapp, planta anilis in producendo pretioso illo caeruleo colore, in vicem plantae indigo, adhiberi solet. Hanc se in Banatu producturum quidam Lieblein 1785. receperat, verum post quinquennalem laborem et sumptus, ne plantam quidem, minus semen produxit. Eodem tempore cultura plantae huius adiuncto administrationis Quinque-Ecclesiensis Kovachich commissa fuit. Hic obiectum hoc omni possibili diligentia tractavit; duxit accurata diaria, defectus, quos se uno anno commisisse observavit, sequenti correxit produxitque quinto tandem anno plantam, e qua caeruleus quidem, sed non ita perfectus, uti eum planta haec in calidioribus regionibus dat, color effici potuit: ipsum tamen semen sub climate Hungariae ad maturitatem perduci non posse, agnovit; itaque huius intuitu supervacanea iam omnis industria videtur.

§ CXXXII.

Surrogatum plantae indigo etiam ope chemiae tentatum.

Surrogatum plantae indigo, adhibita etiam in subsidium chemia producere, iam plures, ac in particulari medicus Késmárkiensis Feüffer tentarunt. Hic post 20 annorum tentamina produxit tandem caeruleum colorem, qui ab eo, quem indigo dat, parum abludere videbatur obtulitque se modum praeparandi coloris huius in Regno propagaturum, si proposita eotum per illum remuneratio sibi decernatur. Verum seu quod color ille stabilitatem non habuerit, seu quod nimis sumptuosa fuerit eius praeparatio, petitum praemium non obtinuit.

§ CXXXIII.

Cultura isatidis iam suscepta.

Pro aliqua meliori caerulei coloris planta isatis, vulgo Waid, etiam deservit. Huius cultura iam minutim antea saepius tentata fuit, sed semper non multo post intercidit. Tandem pie defunctus Imperator illi, qui culturam plantae huius proprio periculo suscipere voluerit, usum 50 iugerum terrarum et decennalem ab oneribus publicis immunitatem addixit. Hoc stimulo excitatus certus Cronberg, eius culturam in dominio Sellye 1790. suscepit continuatque eo cum successu, ut se sufficientem pro usu totius Regni quantitatem producturum affirmet.

§ CXXXIV.

Cultura rubiae tinctorum adhuc desideratur.

Rubia tinctorum, vulgo Krapp, et in Banatu et in pluribus Regni partibus suapte crescit; huius itaque artificiosam culturam excitare pronum foret, sed cum planta haec articulum commercii non secus constituere possit, quam si radices eius commoliantur, operae pretium foret aliquem praemiis excitare, qui exstructa necessaria pro commolitione plantae huius machina, eius culturam primus suscipiat.

§ CXXXV.

Et ideo favoribus excitanda.

Universim cum in Hungaria id etiam frumenti pretium vile reddat, quod omnes agri variis tantum huius speciebus occupentur, e re publici videtur, ut iis, qui nova hactenus utilia tamen producta, veluti est isatis et rubia tinctorum colunt, favores aliqui concedantur. Hi autem opinione Deputationis huius in eo consistere possent, ut praeter decennalem ab omnibus oneribus publicis immunitatem, insuper libera absque omni portorio eductio eius, quidquid domesticam necessitatem superaverit, concedatur.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.