Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].
Previous section

Next section

DE EMENDANDA EQUORUM SPECIE
§ CXL.

Non eadem est equorum ratio; hos quidem generosos ab olim Hungaria producebat; sed cum commercium paucas adhuc graves vecturas requireret, rhedarum usus apud nobiles non vigeret, equitatus autem Hungaricus e velitibus ferme constaret; minores tantum ephippio et veliti apti equi educabantur. Postquam rhedarum usus invaluit, ut equos maioris staturae producant, coepere aliqui equatiorum proprietarii grandiores exteros admissarios adhibere et in locum vagae, quae passim vigebat, equorum procreationis domesticum et regulare, quod de manu appellare solemus, caballarum admissionis institutum consectari. Verum industriam hanc pauci adeo adoptarunt, ut nec pro curribus domesticae nobilitatis maioris staturae equi haberi potuerint. Caeterum adhuc vagorum equatiorum usus viguit, adhuc minoris staturae equi procreabantur; interea aliae gentes suam equorum speciem iam in altiorem staturam provexerunt; interea non tantum commercium, sed et multiplicata exercitus impedimenta, plures in dies vecturas exigere coeperant; interea non tantum desultorum, sed cataphractorum etiam usus in bello invaluit. Interea denique 1756. memorabile illud Septennale bellum erupit, istud tantum equorum numerum absumpsit, ut necessaria eorum supplementa, ne Germanicae quidem provinciae, licet in iis equi iam dudum in altiorem staturam provecti fuerint, subministrare potuerint.

§ CXLI.

Origo instituti procreationis equorum altioris staturae.

Itaque vix eo finito, ut in Hungaria pro velitibus ad minus et desultoribus idonei equi haberi possint, et ut specie eorum ad robustiorem staturam perducta, maiora etiam onera, tam in bello, quam etiam ad rationem commercii vehere, sicque proprietarii eorum et per alendum minorem numerum et per obtinendam maiorem vecturae mercedem, notabile emolumentum capere possunt, piae memoriae Imperatrix et Regina Maria Theresia emendandae Hungaricorum equorum specie consilium iam anno 1767. suscepit.

§ CXLII.

Norma quae viguit sub Maria Theresia.

Principio industria haec universim proprietariis commendabatur, iubebantur magistratus, ut ad hanc plebem potissimum excitent admittendaque proceriori admissario caballa immunis a contributione pronunciabatur. Anno 1774. iam norma, iuxta quam institutum hoc tractari debeat publicabatur constituebaturque praemium pro hinnulo a normali admissario producto, si primae classis fuit sex, si secundae quatuor, si tertiae classis duorum aureorum, verum variae iurisdictiones variam hanc benignam ordinationem effectuandi vicem iniverunt. Aliqui comitatus unum aut etiam plura publica equatia erexerunt, alii plures comparaverunt admissarios, hos per districtus comitatus diviserunt iisdemque viciniorum rusticorum caballas admitti procurarunt. Aliae potentiores communitates ad comparandos sibi proceriores admissarios disposuerunt. Omnia tamen haec, eum tantum effectum produxerunt, quod a procerioribus admissariis apud melius habentes incolas aliqui proceriores hinnuli sint prognati; apud rusticos, per quos solos institutum hoc notabile accipere potuisset incrementum, quo minus effectum producat, miseria eorum impedivit; ob hanc enim rustici admissis etiam ad proceriores admissarios caballis, ad ipsum usque foetus tempus gravissimos saepe labores peragere; ob hanc vix prognatos hinnulos longa molestaque itinera simul cum matre peragi facere debebant. Ob hanc hinnulis primis aetatis eorum annis nec debitam munditiem, nec conveniens pabulum praebere poterant; ob hanc denique eosdem iam tertio aetatis anno saepe iniungi facere cogebantur. Accessit aliud grave perinde impedimentum, quod rustici parvas nonnisi habuerint caballas, quae sustinendis procerioribus admissariis pares non erant.

§ CXLIII.

Qualiter impedimentis obviari laborabatur.

Ad sufferenda haec impedimenta eadem piae memoriae Imperatrix 1777. explanatorium edidit normale, quo potissimum civitates ad provehendum hoc institutum adstringebantur. Rustici ad parcendum foetis caballis et hinnulis exstimulabantur. Coëmptio maiorum caballarum, praesertim in iis locis, quae distinctos pro vecturis communitatis equos intertenere solent, admittebantur. Assecurabantur rustici, quod procreandi eiusmodi maiores hinnuli nunquam limitato pretio, sed erga liberam conventionem pro militari accipiendi sint; curatores instituti huius agasones et periti fabri erga moderata salaria conducendi admittebantur; denique permittebatur, quod elustratae e regiminibus caballae, foetus adhuc capaces comitatibus moderato admodum pretio cedendae sint.

Ut nullum instituto huic subsidium deesset, arendavit eodem anno iussu eiusdem Imperatricis directio propagationis equorum Bohemica praedium Enyed in insula Csallóköz, et praedium Ormosd in comitatu Borsodiensi situm fine eo, ut illic hinnulos Bohemicos educet eosdemque comitatibus moderato pretio divendat; verum manipulationem hanc enatum subinde 1778. bellum interrupit. Hac tamen cura demum effectum est, ut iam 1781. militare commando, fine coëmptionis idoneorum pro equitatu caesareo-regio equorum Pestinum mitti potuerit.

§ CXLIV.

Norma per Iosephum IIdum stabilita.

Piae memoriae Imperator et Rex Iosephus IIdus, ut institutum hoc amplius promoveret, coëmptos in Moldavia et Ukrania sexaginta admissarios comitatibus gratis distribui iussit, ea sola cum prohibitione, ne ob eorum ad caballas rusticas admissione quidquam exigere possint.

Anno 1785. idem piae memoriae Imperator et Rex erexit equatium Mezö-Hegyesiense, praesertim pro comitatibus Pestiensi, Jazygia, Bacsiensi, Aradiensi, Békessiensi et Szathmáriensi deserviturum; cui sub 21-a iunii sequentem normam praescripsit: 1) Seligantur in his comitatibus 2.000 altiores caballae et singulae seligendae caballae proprietario scheda legitimatoria extradetur. 2) Adveniente admissionis tempore, admissarii ex hoc equatio ad possessiones illas, ubi conscriptae eiusmodi caballae reperiuntur, deducantur. 3) Post peractam sufficientem admissionem singulae caballae proprietario unus florenus titulo doni exsolvatur. 4) Liceat proprietario procreatum hinnulum, cui voluerit, et quo pretio potuerit, vendere, quodsi tamen alium emptorem non habeat, debeat aerarium militare pro hinnulo unius anni ab 18 usque 24 florenos; pro hinnulo duorum annorum a 35 - 45 florenos; demum trium annorum a 65 usque 75 florenos persolvere. 5) Qui ultra tres eiusmodi hinnulos educaverit, eidem insuper una caballa ex eodem equatio dono detur. 6) Si rustici caballae deficerent, haberet tamen hinnulum trium annorum, liceat eidem hunc pro caballa in equatio commutare.

Eadem occasione idem Imperator priorem etiam propagationis equorum normam tantisper immutavit, nimirum: 1) interdixit ulteriorem admissariorum coëmptionem recepitque, quod ex eodem equatio comitatibus admissarios gratis suppeditare velit; 2) stabilita a contributione indemnitate concessa 1774. a singulo hinnulo praemia abolevit; 3) ut comitatus pro agasonibus semi-invalidos assumant, constituit.

§ CXLV.

Regio equatio Mezö-Hegyesiensi dos stabilis constituta.

Anno 1788, ut institutum hoc stabili dote fulciat, remanentes ab intertentione nobilis turmae praetorianae decem mille florenos in hunc scopum addixit, et cum enatum anno eodem bellum Turcicum manipulationem hanc intercepisset, ut eadem mox finito bello resumatur, interea vero summa illa erga interusurium elocetur, defixit.

§ CXLVI.

Leges, quae ad provehendum hoc institutum perferendae censentur.

Cum recentissimum hoc bellum magnum iterum equorum numerum absumpserit, ratio publici exigere videtur, ut institutum procreationis equorum altioris staturae denuo et efficaciter reassumatur. Verum si tota hac in re separentur ea, quae a pura principis clementia pendent, quaeve ad agenda administrationis publicae referuntur, via legislationis sequentia tantum constituenda esse Deputationi huic demisse videntur:


Ne comitatibus publica equatia servare liceat. Id enim citra grave contribuentium onus fieri non potest. A converso

Comitatus illi, in quorum gremio potentiores communitates reperiuntur, apud quos maior equorum quam boum usus viget, has ad intertenendos a proportione maioris staturae admissarios observandamque, quae huius intuitu iam praescripta est, manipulationem adstringat.

Possessiones illae, uti et civitates, quae quadrigas communitatis intertenent, has semper e caballis maioris staturae conflare teneantur.

Si communitates hae eiusmodi admissarios ex equatio regio obtinere non potuerint, liceat illis eos etiam aliunde sub inspectione comitatus procurare.

Comitatibus, qui nullas eiusmodi communitates, situm tamen pro equorum propagatione idoneum habent, liceat duos tresve admissarios pro singulo ad id idoneo processu comparare, necessarios agasones intertenere curatoremque rei equatiae erga moderatum salarium assumere.

Comitatus autem illi, qui minus idoneam pro instituto hoc situationem habent, a minus necessariis eiusmodi sumptibus sunt dispensati.

Civitates potentiores, apud quos propter concertationem incolarum, res haec tanto efficacius promoveri potest, ad suscipiendum hoc institutum adstringantur.

Admissae maioribus eiusmodi admissariis caballae, uti et procreati ex iis hinnuli, usque ad completum quartum aetatis annum a dicatione sint exempti. Denique

Cum basis et fundamentum totius propagationis equorum instituti debeat esse equatium regium, seu deinde illud in Mezö-Hegyes seu ubicunque alibi sit collocatum, cum inde et caballae, ubi opus fuerit, et admissarii peti debeant, ne forte illud intercidat, resultantia illa ab intertentione nobilis turmae praetorianae 10.000, quae piae memoriae Imperator et Rex Iosephus IIdus ad instar stabilis dotis eo destinavit, futuris etiam temporibus eo semper impendantur.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.