Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].
Previous section

Next section

§ XI.

Quale relate ad sylvas et ligna.

Mediterranei montes plerumque proceris et ad construendas naves, si via iis educendis parari possit, idoneis arboribus virescunt. In ipsis campis sylvae, quamquam notabiliter iam accisae, ingentia adhuc spatia sparsim per Regnum occupant. Harum nonnullae sunt glandiferae, aliae fluviis ipsis ita adiacent, ut ex iis ligna, seu aqua longe demitti, seu construendae ex illis naves fluvii dorso continuo iniici possunt, sunt tamen, quae a fluviis longissime distant; imo complures plani Hungariae districtus tanta lignorum penuria laborant, ut pauperiores accolae domos sibi in terra effodere, cibos vero stramine aut exsiccatis etiam animalium excrementis praeparare cogantur.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.