Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].
§ IV.
Mediterranea tamen plaga in vastas plerumque planities abit. Pars Hungariae septemtrionalis, Posonio usque extremum comitatus Marmarosiensis angulum, inaequali tamen, ut fieri solet, latitudinis linea, est admodum montosa; extrema etiam pars eius orientalis iuxta Transylvaniae limites in montes assurgit; meridiem versus perinde est montosa, occidentalis tamen eiusdem pars, et quae deinde intra hanc montium cincturam immenso ferme terrarum spatio procurrit, plaga, ita in planitiem abit, ut sparsis quidem hinc inde collibus plerumque abundet, longa tamen montium catena raro intersecetur.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.