Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].
Previous section

Next section

SITUATIO POLITICA HUNGARIAE RELATE AD COMMERCIUM
§ XV.

Qualem habeat politico-commercialem relationem ad Germanicas Haereditarias provincias.

Tam occidentalem, nempe Flumine ad extremos usque comitatus Trenchiniensis limites, quam septemtrionalem Hungariae lineam, nimirum a limitibus eiusdem comitatus usque extremum comitatus Marmarosiensis angulum, Germanicae Haereditariae provinciae continuo ambiunt, Gallicia enim ipsa quamquam Hungarico iure recuperata quoad formam gubernii, et systema tricesimale his accensetur, provinciae hae minus felici solo atque Hungaria gaudent, et cum populatio in iis admodum increverit, necessariis pro sustentatione vitae productis aliunde egent. Opificia e converso fabricas et manufacturas adeo provexerunt, ut magna fabricatorum quantitas ipsis a domestica necessitate reliqua maneat, paucae tamen adhuc ex iis ad eum profectionis gradum perductae sunt, ut exterorum fabricatorum concurrentiam possint sustinere. Donec Gallicia provinciam Poloniae constituebat, Hungaria ea saltem parte, qua illa Regnum ambit, exteram provinciam contingebat et tum commercialis, quem Augusta Aula cum republica Polonica anno 1774. inivit tractatus, Hungariam immediate respexit. Postquam autem Gallicia in censum Germanicarum provinciarum relata est, Hungaria per totam occidentalem et septemtrionalem lineam Germanicis et Haereditariis provinciis cincta, nullibi aliquam exteram provinciam contingit totoque hoc vasto terrarum tractu nullam aliam cum vicinis suis commercialem habere potest relationem, quam eam, quae inter subditos eiusdem Principis locum habet.

§ XVI.

Qualem ad Moldaviam et Valachiam.

Ab oriente, idest ab extremo comitatus Marmarosiensis angulo ferme Semlinum usque, Transylvania Hungariam cingit adeoque haec ne ista quidem parte (si exiguam Confinii Temesiensis particulam excipias, exteram aliquam provinciam immediate contingit. Cum tamen inter Transylvaniam et Hungariam tricesimae anno [...] sublatae sint, Transylvaniae vero Moldavia et Valachia immediate adiaceant, Hungaria tamquam iis adsita, in systemate commerciali considerari deberet, nisi Transylvaniam ipsam ab his provinciis Confinia ad systema militare redacta, intercluderent. Caeterum provinciae hae plures navigabiles fluvios, qui omnes Danubio illabuntur numerant; qua parte in montes attolluntur proceris sylvis, qua vero parte in planitiem abeunt, fertili admodum solo gaudent. Interno tamen gubernii vitio minime sunt populosae et ideo frumento et animalibus perinde atque Hungaria abundant, nec vino pro domestica necessitate destituuntur, imo aliquam insuper eius partem Transylvaniae inferunt. Fabricis tamen et manufacturis prorsus destituuntur; artefactis, quibus egent, quin et ipsis productis Levantinis, id est orientalibus partim Danubii beneficio, partim etiam per axem Constantinopoli providentur. Cum clientelari iure Turcarum Imperatori subsint, eandem quam reliquae Turcicae provinciae politico-commercialem ad Hungariam habent relationem et sub eundem, de quo mox sermo erit, commercialem tractatum cadunt.

§ XVII.

Qualem ad Moscoviam et ad Turciam in genere.

In ipso illo puncto, ubi orientalis Hungariae linea in meridiem deflectit nempe ad Semlinum, Danubius, postquam omnia Hungariae, Sclavoniae, Croatiae, Bosniae et Serviae flumina praevie recepisset, versus occidentem in Mare Nigrum procedit; hic centrum Hungarici cum Turcia commercii fuit. Hic omnis pro Hungaria per Danubium navigatio desinebat. Diu quippe viguit praeiudicata illa opinio: quasi seu propter latentes infra Orsovam ad sic dictam Portam ferream scopulos, seu propter frequentes Turcarum vexationes, seu denique propter longinquitatem itineris, rationibus mercatorum minus conduceret ultra Belgradum navigare. Pie defunctus Imperator Iosephus II-dus excusso hoc praeiudicio 1784-o per initum cum Aula Turcica tractatum Sined dictum, liberam tam per ulteriorem Belgrado Danubium, quam per Mare Nigrum, imo reseratis Dardanellarum angustiis, per Mare etiam Mediterraneum subditis suis procuravit tractatusque hic recentissima etiam Sistoviensi pace fertur esse confirmatus. Tractatus hoc eo res perducta est, ut duplex tantum mercium portorium constitutum sit, nempe duo, aut 5 pro 100 idque ab utrinque pari ratione dependatur. Hoc est itaque primum, quo Hungaria absque intermedia aliqua Haereditaria provincia exteram regionem contingit, punctum. Haec est prima, licet admodum angusta porta, per quam quaestoribus Hungaris ad omnes, qui seu Nigrum seu Mediterraneum accolunt, populos, quin ad ipsum etiam oceanum adsitasque illi gentes adeoque in universum usque adeo orbem aditus patet. Cum tamen Hungaria per Mare Adriaticum Mediterraneo oceanoque propius iungatur, beneficium liberae huius navigationis potissimum ad Turcicas Mari Nigro adsitas provincias et Imperium Moscoviticum, cuius complures navigabiles fluvii in Mare Nigrum se exonerant, refertur. Quare idem piae memoriae Imperator commercialem etiam cum Aula Moscovitica tractatum anno 1784. stipulatus est, quo non exigui commerciales favores reciproce stabiliuntur.

§ XVIII.

Qualem in specie ad septemtrionales eius partes.

A meridie, id est Semlino usque Ieszenovacz, inde inclinata tantisper versus orientem linea usque extremum meridionale Regiminis Licani punctum, ubi iam Veneta ditio incipit, Sclavonia et Croatia Turcicis provinciis cingitur; provinciae hae nec cultae nec populosae sunt; sylvis abundant; et cum suilla Turcis vesci non liceat, haec autem a nostris quaeratur, copiosos quaestus gratia maialium greges alunt. Caeterum, cum Sclavonia et Croatia in eadem sunt commerciali relatione quam ad Semlinum, vigore praefati tractatus vigere vidimus. Verum hic quoque provinciale a Turcis per Statum militarem intercluditur; et cum montosae saxosaeque partes illae omnibus pene naturae beneficiis destituantur, manualem vero industriam ipsum Systema militare non admittat, quo plagae illius incolae per minutum adminus commercium (Stich-Handel) dictum, vitam tolerare possint, Generalatui Carolostadiensi peculiares per vectigal tricesimale favores sunt concessi. In hac linea primum Vuna ad Jeszenovacz tum Colapis ad Sziszek Savo illabitur. Ac Vuna quidem usque Kostaniczam in Confinito Banali, Colapis usque Carolostadium est navigabilis sicque omnis communicatio Hungariae versus Adriaticum per aquam in his demum duobus locis desinit.

§XIX.

Qualem ad Dalmatiam Venetam.

A meridionali Regiminis Licani puncto usque Obrovacz, ubi Croaticum solum iam mare attingit, Dalmatia Veneta Regimen Licanum ambit. Cum Venetis nullus exstat commercialis tractatus, sed is quidem hac parte ne obiectum quidem aliquod habere potest. Facto ipso Generalatus Carolostadiensis eam cum Venetis habet relationem, quod e Dalmatia Veneta triginta circiter millia Dalmatici vini quotannis in illum inferantur quodve viciniores Licani in hyeme animalia sua ex alpibus Croatiae in adiacentes Dalmatarum Veneticorum planities erga stipulatum censum pro pascuo depellant ea ferme ratione, qua id Transylvani in pascuis Moldavorum et Valachorum factitare solent.

§ XX.

Qualem ad portus Mediterranei et Oceani.

Ab Obrovácz Veneto, ubi iam litus Croaticum incipit, usque ad finem territorii civitatis Fluminensis, ditio Hungarica per milliaria [...] iuxta mare protenditur, cui vicine admodum continua ferme modo Venetarum, olim Croaticarum insularum series obiicitur. In hoc tractu naves stationem habent in Carlobago, Segniae, Portu-Regio, Buccari et Flumine, formalem tamen portum nonnisi Buccari et sic dictus Portus-Regius efficiunt eo discrimine quod Portus-Regius, arte etiam adiutus, non nisi 50 circiter maioribus navibus tutam praebeat stationem.

Buccari terno maiorem navium numerum recipiat, sed sibi relictum a borea vehementer infestetur paucisque tantam, quas infra eius ictum se collocare possunt, navibus tutum refugium praestet; ad Flumen sinus est vernacule Radan vocant, in quo maiores naves una hora procul a litore consistere mercesque minoribus naviculis et exponere et recipere debent. Segnia aliquam, sed intuti prorsus portus speciem habet. Carolobagi situs, vix aliquam meretur attentionem. Hic itaque Hungaria, non iam unam tantum, sed omnes ferme orbis provincias et populos contingit. Hic iam commercium Hungariae non unius tantum, sed omnium commercialium populorum teloniis obnoxium est. Hoc exiguo licet litorali propius adhuc, quam per Mare Nigrum Mediterraneo et Oceano nectitur. Praecipuum enim, quod navigationi Litoralis huius obstabat impedimentum, pyraticam nempe barbarorum Africanorum pie defunctus Imperator sustulit per initum, cuius iam meminimus, cum Aula Turcica tractatum, quo haec se ad resarcienda, quae pyratae illi navibus nostris illaturi sunt damna, obstrinxit. Verum Litorale hoc a Carolostadio et Kosztanicza, ubi Hungaricam navigationem iam desinere vidimus, intercludunt altissimae, pascuo, aqua, ipsa ferme terra destitutae, arboribus, qua parte mare respiciunt, denudatae et in hyeme per plures saepe menses ob nives imperviae alpes, quae alicubi sex, alibi octo postarum spatio porriguntur. Ut hoc communicationis impedimentum removeat, piae memoriae Imperator Carolus VI (Sextus) a Boszilyevo, idest duabus supra Carolostadium postis usque Flumen, viam a nomine suo dictam Carolinam regiis vere sumptibus instauravit; verum nec duas illas Carolostadio usque Boszilyevo positas, perfecit, nec collaterales, licet Carolina per mera deserta duceretur, ex adsitis ab utrinque pagis viam in hanc deduxit et praefectus operi geometra Carolinam per mera praerupta montium cacumina praecipitesque valles, quae tamen facile evitare potuisset, deduxit. Postea et per duas illas Carolostadio usque Boszilyevo positas via instaurata et Carolina, praesertim post erectum Gubernium Fluminense, notabiliter impopulata, et collaterales aliquot viae apertae sunt, ut reliquae etiam omnes aperiantur, utve ductus Carolinae evitatis, qua licet, praeruptis montibus corrigatur, comitatus Zagrabiensis actu allaborat. Iosephus II (secundus) Imperator, ut ductus eductionis multiplicaret, novam a nomine suo dictam Iosephinam eamque Carolina tantisper et breviorem, ut nunc illa est, etiam planiorem Carolostadio usque Segniam per Statum militarem viam notabilibus sumptibus aperuit contractisque ad illam, qui antea remotius habitabant, colonis, impopulavit; ad hanc Kosztanicza novam iterum per Glinam, Vergin Moszt, Veinich et Velyim viam deduxit sicque Segniam cum utroque loco, ubi Hungarica navigatio desinit, Carolostadio nempe et Kosztanicza connexuit. Caeterum Hungaria, licet hac parte omnibus exteris regionibus per mare adsita, nullam aliam cum iis commercialem relationem habet; quam eam, quae per stabilitos in Mediterraneo ipsoque usque adeo Oceano caesareos consules procurari potest. Nullus praeter Moscovitas et Turcas cum ulla alia gente commercialis tractatus existit; relictum sibi ipsi hac parte commercium unice ab industria mercatorum eorumque saepe timidis quandoque etiam male directis speculationibus pendet.

§ XXI.

Qualem denique ad urbem Tergestinam.

Ab occidente Litorali Croatico-Hungarico imminet quatuor tantum postis per axem mari propter prominens promontorium Istriacum, sat longo circuitu Flumine dissita, florentissima iam urbs maritima Tergestum. Hanc et natura et instauratoris commercii Austriaci Imperatoris Caroli VIti intentio ad excipiendas tantum Germanicas invehendasque vicissim in has provincias exoticas merces, destinavit. Ideo enim dictus Imperator unam Tergestum, aliam Flumen, Buccarim et Portum-Regium (quae tria loca vix horae spatio inter se distant) distinctam viam eodem tempore instauravit, ideo Portum-Regium ingentibus sumptibus excoluit, ut per Tergestum Germanicas, per Portum vero Regium Hungaricas provincias cum Neapolitano, quod tum adhuc possidebat, Regno residuisque Mediterranei et Oceani portubus medio commercii connectat.

Verum amissa subinde Neapoli cedenteque fatis eodem Imperatore, piae memoriae Regina Maria Theresia, principio eo permota fuit, ut Tergesti, quod obscuri adhuc oppidi formam eotum praeseferebat, Gubernium commerciale erigeret eidemque totum etiam Croaticum Litorale subiiceret; Gubernium hoc, in vicem eius, ut intentionem Imperatoris Caroli VIti obsecundando, Hungaricum per Carolostadium, Buccarim aut Portum-Regium, Germanicum vero commercium per Labacum, Tergestum promovere contendat, omnes conatus suos eo convertit, ut totum tam Hungaricum, quam Germanicum commercium Tergesti possit concentrare. Ut scopum hunc assequatur, mercatores permovere navigationem Segniae, Portus-Regii, Buccari et Fluminis navigationi Tergestinae subalternam tantum efficere, ipsum tricesimale vectigal eo dirigere non intermisit. Et vero respondit Gubernii huius conatibus eventus; eo enim rem perduxit, ut non modo producta Hungariae, quae per mare cum lucro distrahi poterant, per Canisam et Pettovium viam versus Tergestum iniverint, verum maxima etiam Italicarum et Levantinarum mercium, quibus Hungaria indigebat, pars, eadem Pestinum devecta indeque per Regnum omne distributa fuerit. Rem hanc perficere Gubernio Tergestino eo pronius fuit, quod eotum nec Colapis et Savus ita repurgati, ut iis adversus Carolostadium usque potuerit navigari, nec viae adhuc in Hungaria et Croatia ita instauratae fuerint, ut eorsum merces commode devehi potuissent. Verum viis quidem instaurandis comitatus eodem ferme tempore manum admoverunt. In reliquo autem non defuere non multo post perspicaciores viri, qui magna argumentorum vi Augustae Aulae demonstrarunt, quod et longior et sumptuosior via illa per Tergestum evehendis productis Hungaricis, quae cum sint voluminosa, pretium sumptuosi transportus haud sustinent, non possit convenire, quod hac ratione exiguo unius partis Monarchiae emolumento, alia, nempe Hungarica pars, enorme capiat detrimentum; denique, quod id nec aequitas nec ipsa status ratio admittat. Quare mox iussu eiusdem Imperatricis, repurgando Savo et Colapi, aptandis semitis attractoriis, regulando molarum situi et perficiendis, quae adhuc restabant, Carolostadium ducentibus viis, manus admota fuit. Necdum haec perfecta fuerunt, cum primum Temesvariensis cum Jánosháziensi compagnia viam Fluminensem tentare productaque Hungarica hoc canali ad mare promovere ceperunt; verum, seu propter transportum per praevia impedimenta sumptuosum effectum, seu propter improvidas directionis societatum harum speculationes, seu denique interno constitutionis illarum vitio, compagniae hae non multo post interciderunt; tandem repurgatis fluviis, instauratis viis reseratoque mercibus Hungaricis usque Carolostadium et terra et aqua, inde vero per Carolinam ad mare aditu; postquam piae memoriae Imperator Iosephus II-dus utrumque Litorale propriis oculis lustrasset, ipse etiam in avi sui sententiam, nimirum, quod Germanicum commercium per Labacum, Hungaricum vero per Carolostadium dirigi debeat, concessit, in eandemque matrem etiam suam Mariam Theresiam Imperatricem pertraxit, ita Partes Maritimae Regno Croatiae postliminio reincorporatae et ex iis novus comitatus Szeverinensis efformatus. Ita Carolostadium e Militari Iurisdictione exemptum, Iurisdictioni Politicae restitutum et in Liberam Regiamque Civitatem evectum fuit. Ita Hungaricum a Tergestino distinctum Gubernium erectum; et cum Flumen ad ipsum ductus commercialis Hungarici ostium iaceat, illud Hungariae adiectum sedesque huius adeoque ipsius etiam commercii ibidem defixa. Ita denique huic commercii Hungarici directio delata fuit. Ne tamen parte ex una primitivi Regni Croatiae limites convellantur, parte vero ex alia directio commercii Hungarici tanto facilius procedat, Gubernii quidem iurisdictio ad exiguum litori maris proximum districtum restricta, gubernator tamen neoerecti et ad Colapim usque protensi comitatus Severiensis supremus comes renunciatus fuit, nimirum ut eam, quam commercium quandoque exposcit, assistentiam, qua supremus comes tanto facilius eidem praestare possit. Separata licet hac ratione commercii Hungarici directione, magna nihilominus huius pars, per canalem Tergestinum postea etiam defluxit adeoque urbs haec eam in hodiedum ad Litorale Hungaricum relationem habet, quam duo vicina et aemula emporia inter se naturaliter habere solent.

Et haec est politica Hungariae relate ad commercium quoad alias regiones situatio; superest, ut internam etiam eius relate ad idem obiectum politicam situationem ea pari brevitate sub obtutum collocemus.

§ XXII.

Quando legislationes Europeae curas suas ad commercium primum extenderunt.

Donec commercium ad solam Europam restrictum, inter diversas tantum eius provincias reciproce exercebatur, id mechanicae quaestorum industriae relictum fuit, legislatio per extensas nimium iuxta principium systematis feudalis nobilitatis praerogativas, privata vero cupiditas per excessivas exactiones variasque quaestorum vexationes, continua potius eidem impedimenta posuerunt; reperta a Venetis per isthmum Suetz ad Indias orientales via prolatisque ea ratione commercii et finibus et obiectis, primi hi, tum aliae quoque hinc inde per Europam dispersae parvae res publicae, quarum industriam seu angustia seu sterilitas soli suapte exacuere debuit, commercium pro scopo legislationis sibi constituerunt, magnae monarchiae moli suae confisae, curam hanc sibi supervacaneam esse, adhuc arbitrabantur; verum post apertam a Lusitanis per Caput Bonae Spei directam in Indiam navigationem, praesertim vero post detectam ab Hispanis feracem auri argentique Americam, commercium vim utilitatemque suam ita exeruit, ut ipsi propiores ostiis navigationis huius principes, Lusitani, Hispani, Angli, Galli brevi intellexerint necessarium iam esse, ut legislatio praecipuam promovendo curam impendat commercio. Etsi enim plurima commoditatis, ornatus, aut luxus obiecta, quae ex affluentibus per quaestum pecuniis comparantur, in nullam sumantur considerationem, cum tamen pecuniis et copiosior statarius ad omnem artis disciplinam formatus miles interteneri, et hic omnibus requisitis melius provideri, et arma, machinae totusque usque adeo apparatus bellicus perfici possit; ab eo, quem flos commercii habebat, gradu, ipsum etiam externae securitatis gradum metiendum esse facile adverterunt. Ab eo tempore nullum legislationibus populorum horum momentosius obiectum fuit quam commercium. Huc aula, huc natio omnis sua continuo studia conferebant; in hoc praecellere, huius intuitu quo maiores sibi quisque favores procurare, artificiosis tractatibus, quandoque armis etiam apertoque bello contendebat.

§ XXIII.

Quando id in Hungaria factum.

In Hungaria, et aliqua commercio minus propitia systematis feudalis species, et eadem legislationis erga hoc obiectum apathia ad hanc usque epocham viguit; neque multo post Regnum hoc in idem cum Monarchia Austriaca corpus sub Imperatore Ferdinando Imo coaluit. Verum reges Austriaci, seu frequentibus bellis distenti, seu infertilitate provinciarum copiosisque pro modulo temporis illius, quae e harum fodinis eruebant, metallis conquiescentes, curas suas ad promovendum vel in Haereditariis suis Germanicis provinciis commercium, longo adhuc postea tempore non extenderunt. Quid itaque mirum, si etiam in Hungaria continuis perinde, qua externis qua internis motibus agitata, legislatio omnem commercii, quod pace tantum alitur, curam deposuit; si plures civitates barbarum illud et quod solum commercium omne suffocare poterat, ius depositorii impetrare potuerunt; si tricesima non pro freno commercii, sed pro aerariali proventu tractabitur; denique, si in ipsis diaetis plurimae commercio heterogeneae leges perlatae sunt. Verum vix turbo ille, qui Hungariam per duo saecula agitaverat, desaeviit; vix Imperator Carolus VI perruptis Styriacis et Carniolicis alpibus, Germanicis provinciis ad Mare Adriaticum viam reseravit; vix salutares in linea commerciali et navigationis pro iisdem provinciis edere coepit ordinationes, - cum legislatio etiam Hungarica curas suas ad obiectum commercii extendit.

§ XXIV.

Quid hanc in rem legislatio Hungarica hactenus praestiterit.

Iam anno 1715. de abrogandis mediterraneis tricesimis art. 15, de augenda Regni impopulatione art. 18, de libera vini Hungarici, etiam per Germanicas Haereditarias provincias, in exteras regiones eductione art. 75, denique de tollendis opificum excessibus art. 78, disponebatur; sequentibus 1723. comitiis plures adhuc aeque luculentiores in linea commercii leges perlatae sunt. Ut Consilium locumtenentiale stabiliendi intra Regnum commercii, anticipandi hunc in finem capitalis oeconomiae, id est fundi publici, ducendorum denique canalium proiecta elaboret et in proxima Diaeta referat, merces nocivas arceat, utiles e converso mercatores protegat, eidem per art. 115, 116 et 122 universim commissum fuit; urgebatur impopulatio Regni per art. 103 ad alliciendos omnis generis mechanicos, idest opifices et manufacturistas, iisdem 15 annorum ab oneribus publicis exemptio concedebatur, et ne per agriculturam ab arte sua avocentur, possessorium fundorum oeconomicorum iis interdicebatur art. 117; e contra, ut pretium elaboratorum suorum tanto facilius obtinere possint, forma processus auszugalis art. 53 regulabatur, et si caeharum institutum multiplicandis his obstaret, illud etiam sufferri posse decernebatur; art. 74 sufferebantur nociva telonia eorumque tariffae regulabantur; art. 15 ius praeemptionis dominorum terrestrium ad propriam tantum necessitatem restringebatur; pecorum quaestus per art. 119 liber declarabatur; vini vero libera in exteras ditiones eductio urgebatur art. 78; et ne haec per adulterationem pretium amittant, in eorum vitiatores poena statuebatur art. 118, qui deinde per art. 12. 1729. magis adhuc explanatur. Ipsa vectigalis tricesimalis elaboratio primum Tabulae Regiae 1715. art. 91 §. 65, dein Consilio locumtenentiali, cum interventu cameraticorum commissariorum committebatur, 1729, art. 2 in reliquo comitia etiam huius anni iuridicis potissimum obiectis se occuparunt. Exitum Diaetae 1741. erumpens successionis bellum ita pressit, ut in eadem nonnisi duae commerciales leges perferri potuerint, nimirum art. 27, quo portorii, quod status vicinarum Germanicarum provinciarum ab illatis in eas Hungaricis productis exigebant, diminutio adeoque horum in eas inductionis facilitatio promittebatur; boum vero quaestus non tantum in has, sed in ipsum etiam Imperium Germanicum liber admittebatur, et art. 29, quo subditorum Ottomannicorum per Hungariam quaestus ad mentem praeexstantis cum Aula Turcica tractatus regulabatur. Legislatio anni 1751. etiam ad publica potissimum obiecta animum advertit. Unica art. 17 commercialis lex perlata est, qua omne fluviale telonium prohibetur. Advertit tandem legislationis animum id, quod vectigalis tricesimalis impulsu, omne commercium Hungariae versus mare per Pettovium et Tergestum viam iniverit; quare 1765. art. 31 constituebatur, ut ductus commercii ad portum Buccari terra et aqua reseretur.

§ XXV.

Quanta adhuc eidem restent.

Hactenus legislatio commercio universim non improvide consuluit realisque aliquarum ex his ordinationibus effectus, seu earum vi, seu naturali industriae progressu reipsa est consecutus. Ita, aucta per inductas exterorum colonias Regni impopulatio, multiplicati in civitatibus et oppidis mechanici, effossi aliquot canales, reserata per Carolostadium Buccarim ad Mare Adriaticum via; plura tamen, quia nimis abstracte constituta, in effectum haud abiverunt, alia provisionem legis hodiedum desiderant, multi denique interea enati sunt abusus, qui commercium haud leviter impediunt. Nimirum aucti, non obstantibus compluribus per potestatem executivam editis in eam rem ordinationibus, contuberniorum excessus, definitus in singula civitate pro omni ferme mercium specie mercatorum numerus enatusque inde abusus ille, ut systemisati eiusmodi mercatores, ius mercaturam, tamquam haereditatem suam, vendendi, sibi arrogaverint; multiplicata nimirum continentis telonia, postquam vero aquatica, lege sublata sunt, nova, sub titulo rippatici, exactionis species excogitata, erecta monopolia, inductae variae mensurationis taxae, introductum ius detractus, arrogatum per aliquos dominorum terrestrium quaestum in bonis suis exarendandi, per alios vero producta etiam fine exercendi quaestus praeemendi ius, extensus nimium praerogativae rebus suis libere fruendi sensus, constituta onerosa commercio Hungarico vectigalia sexcentaque alia commercii impedimenta interea enata sunt, quae suis locis separatim proponentur.

Viget universim adhuc apud plerosque dominos terrestres ille cogitandi modus, ut curas suas ultra usuale oeconomiae systema extendere superfluum putent et apud magistratus exequentes opinio illa: quasi commercialia eiusmodi, aut oeconomiae publicae obiecta, eodem quo reliqua politica negotia zelo promovere, ad partes officii sui non attineret, aut certe, quod eius intuitu omnis eorum obligatio eo restricta sit, ut emanatas hoc in passu altiores ordinationes publicas reddant. Quae quidem opinio in eo fundari videtur, quod pleraque eiusmodi obiecta, hactenus nec in legem relata, nec sibi eadem curandi officium per hanc diserte impositum sit.

Et haec est Hungariae tam physica quam politica relate ad commercium situatio. Antequam actualem huius statum adumbremus, operae pretium videtur generales, quas ipsa haec eius situatio subministrat, reflexiones, sub obtutum collocare.

§ XXVI.

Generales reflexiones.

Iam primum a) cum Hungaria, ut § 3 vidimus, sub zona temperata situetur, per quatuor latitudinis et octo longitudinis gradus porrigatur, adeoque diversum etiam solum, diversa climata habeat, suapte patet quod, praeterea, quae § 10, 11, 12, 13 et 14 illam iam procreare ostendimus, producta, omnia etiam alia, quae zona temperata admittit, proferre possit.


Cum horizon Hungariae, ut § 4 vidimus, partim montuosus, partim planus, aut lenibus colliculis inspersus sit, quod hoc ipsum iam primum internae communicationis vehiculum per id praebeat, quod montosae partes vinum, ligna aliaque montana producta comitatibus in plano sitis, hi vicissim illis fruges suppeditare possint.

Quod Danubius pro occidentali, Tibiscus pro orientali Hungaria insignem pro interna communicatione canalem praestet, omnes vero, quos § 6 recensuimus navigabiles fluvii, si debite repurgentur, pro totidem collateralibus canalibus considerari possent.

Cum Danubius et Tibiscus inde a peripheria Pestiensi parallela, ut § 5 vidimus, linea defluant, quod hos per intermedium canalem coniungere, relate ad externum commercium nihil quidem intersit, ad procurandam tamen maiorem Tibiscanae cum Danubiana Hungaria communicationem, plurimum conferret.

Quod interna communicatio per id etiam facilitaretur, si stagna, quae lacus Fertö, ut § 8. vidimus, efficit, transsecto per medium eorum navigabili canali, in Danubium ad Iaurinum emitterentur, quod si transsectis, qui inter Mogyorod et Nagy Kanizsa intercedunt, collibus et paludibus Balatoniensibus, ad Kanisienses canalis duci sicque utraeque ad Kakompa in Muram emitti possent; non tantum internae communicationi, sed externo etiam commercio consuletur. Hac enim ratione notabili comitatuum Szaladiensis, Veszprimiensis, Albensis et Sümeghiensis parti, directa in Danubium adeoque Mare etiam Nigrum, navigatio procuraretur.

Quod omnia haec necdum sufficiant pro necessaria interna, sine qua nullum externum commercium existere potest, communicatione; sed quod debeant insuper et comitatus inter se et ipsi hi fluvii, uti et ducendi canales per vias collaterales necti, viae autem in Tibiscanis partibus ob defectum materialium, ut § 7. vidimus, aegerrime possint instaurari.

Quod Tibiscanae paludes, cum irregulari et huius et aliorum, qui in eum influunt, cursu intimum nexum habeant. Et haec relate ad internam communicationem. Quoad commercium externum apparet.

Quod cum Hungaria praeter exiguam, quae Austriam contingit, plagam, altissimis undique et longo spatio porrectis montibus concludatur, per axem commodum tantum cum Austria commercium possit exercere.

Quod Hungaria unicum Mare Adriaticum immediate contingat; sed ab hoc etiam protensis octo postarum spatio alpibus (ut §-pho 20.) intercludatur.

Mare Balticum per Popradum, qui in Vistulam influit (ut § 5.) contingit quidem; sed ipse hic fluvius a comitatibus illis, qui obiecta eductionis praebere deberent, longiori adhuc asperrimorum montium intervallo praecluditur. Unicum itaque est Mare Nigrum, in quo quaestor, et Germanus et Hungarus (ut § 17.), per Danubium continua navigatione pervenire potest.

Cum in Danubium omnes Hungariae fluvii, hic autem in Mare Nigrum effluat, quod situatio Hungariae respectu provinciarum, quae mari huic adiacent, ac in specie Moscoviam, in linea commercii sit admodum favorabilis, utpote cum ad has secundo Danubio exiguis sumptibus possit navigari; e contra, quod respectu Galliciae, Austriae et Germanici Imperii Hungaria minus feliciter situetur; utpote cum in has, nonnisi aut sumptuosa axis via, aut longa adversis fluviis navigatione perveniri possit.

Quod plane illa producta, quae maximam eductionis Hungaricae partem efficiunt, a loco eductionis plurimum distent; adeoque nonnisi longa et sumptuosa, seu axis seu navigationis adversis fluviis, via, eo deduci possint. Ita boves e partibus Cis - et Trans-Tibiscanis, ubi rem pecuariam sedem sibi fixisse §3. diximus, Viennam; ita frumentum e Batsiensi et Banaticis comitatibus adverso Danubio, Savo et Colapi Carolostadium educi debet.

Quod Hungaria maxima sui parte provinciis Germanico-Haereditariis, ut § 15. ostensum est, cingatur; quod longe maximam commercii Hungarici partem efficiant, producta Hungarica et Germanica artefacta; quod per totam hanc lineam nullas exoticas merces, nisi per provincias Germanicas, Hungaria accipere possit, adeoque quod teloniis Austriacis magis quam ullius extraneae potentiae sit obnoxia, per consequens, quod tota ferme commercii Hungarici sors unice ab horum inaequabili moderatione dependeat.

Quod licet Hungaricum commercium in Valachiam et Moldaviam defixo tantum per initum cum Aula Turcica tractatum, ut § 16. vidimus, portorio regatur; cum tamen provinciae hae, iisdem quibus Hungaria, productis abundant, et aditus ad eas per montosam Transylvaniam sit impeditus, per lineam hanc nullum notabile commercium possit exerceri.

Quod licet Zemlino usque Dalmatiam Venetam, Turcicae provinciae Sclavoniam et Croatiam, ut § 18. apparuit, immediate contingant; quod tamen limitaneae illae provinciae pauperes sint, cum nullam habeant per collaterales vias facilem communicationem. Denique cum et hae a Provinciali per Statum Militarem Confiniarium, cuius systema ipsum libertati commercii repugnat et qui maxima in parte distincto vectigali regitur, intercludantur; hac quoque linea vix exiguum commercium vigere posset.

Quod inter Dalmatiam Venetam et Generalatum Carolostadiensem ex iisdem causis nec modus nec obiectum commercii activi (ut § 19.) existat.

Quod ipsum, exiguum licet, litorale Croaticum, diversis in praesens iurisdictionibus Carlobagum, nempe et Segnia, militari, Portus-Regius, Buccari, et quod subinde accessit, Flumen, politicae iurisdictioni subiaceant; quod Litoralis huius cum Hungaria per Carolostadium nexum, intermedia alpium series, per quam Carolina et Iosephina procedunt, adhuc admodum impeditum efficiat; quod Segnia iam etiam per Vunam et Costaniczam, verum per medium Statum Militarem, cum Hungaria nectatur; et quod nullius adhuc cum Europaeis reliquis potentiis quoad commercium Hungaricum initis tractatibus: eductio mercium Hungaricarum, quae e Litorali hoc suscipitur, arbitriis potentiae illius, ubi merces hae venui exponuntur, teloniis obnoxia sit. Denique.

Quod etsi Flumen ab Hungaria avelli contingat, commercium tamen Hungaricum, modo vectigali non impediatur, suam, seu Buccari seu in Portu-Regio seu etiam Segniae, sedem tuto defigere possit.

Superest, ut actualem commercii Hungarici statum dispiciamus.

§ XXVII.

Status populationis.

Complura, quae in Superiori Hungaria numerantur, praedia, tum conspicua in aliquibus Regni partibus latifundia, eam apud plerosque exterorum opinionem excitarunt, quasi Hungaria in dimidio adhuc deserta foret. Verum quidem est, quod populatio Hungariae, necdum eum, quem in Austria, ubi ad milliare quadratum 2.641 animae obveniunt, gradum attigerit; quod si tamen eam Carinthiae ac Tyrolis populatione maiorem esse ostendatur, Hungariam haud ita desertam esse facile apparebit. Iam vero constat, quod exclusa Transylvania, nec confiniis eo computatis, sola Hungaria cum Adnexis Partibus anno 1787. numeravit animas 7,116.789 populatio confiniorum Croaticorum, Sclavonicorum et Banaticorum, ad 883.211 capita facile assurgit, adeoque tota eius populatio in octo millionibus tuto assumi potest. Populatio haec, novissimo quidem bello tantisper accisa fuit; verum defectum hunc, partim copiosi Turcici immigrantes, partim naturales populationis progressus non multo post compensabunt. Subducatur iam calculus a ratione 4.499, quae continet, milliarium, et apparebit in Hungaria 1777. animas ad quadratum milliare obvenire, cum in Tyroli non nisi 1.356, in Carinthia vero 1.385 obveniant. Paradoxi huius causa in eo versatur, primum, quod in illis plane partibus, quae maxime desertae videntur, illocatio eam relate ad agriculturam, vitiosam acceperit directionem, ut rara quidem, sed ultra modum vasta oppida et possessiones, veluti Ketskeméth, Vásárhely etc. exsurrexerint, quorum numerosi incolae, cum re agraria et pecuaria vitam unice sustentent, magna utique egent terreni extensione. Dein, quod in montanis ac praesertim septemtrionalibus comitatibus maior sit populatio, quam ut eam, seu minus fertilis soli illius procreatio seu domestica industria, sustinere possit, et ideo quod magna incolarum regionis illius pars vitam suam, non secus quam impendendarum tota aestate in praedia et latifundia haec, manualium operarum pretio sustentare possit.

§ XXVIII.

Status alimentationis.

Alimentatio populi, sicut in aliis regnis, ita etiam in Hungaria, ad novem summa capita revocatur: nimirum ad agriculturam, rem vinariam rem pecuariam, rem metallurgicam, operas manuales, opificia, fabricas, quaestum et servitia, seu publica seu privata. Sunt qui unico tantum industriae genere subsistunt, alii duas etiam pluresve alimentationis species consectantur. Ita agricultura cum re vinaria et pecuaria, ubi id solum admittit, plerumque coniungitur, et insuper minutus etiam quaestus exercetur. Multi opifices professioni suae agrorum, quandoque etiam vinearum culturam adiungunt, imo hanc plurimi etiam mercatores exercent.

Ex agricultura

Populus illorum, qui Germanicis provinciis adiacent comitatuum, agricultura potissimum subsistit. Quamquam enim frumenti in illas inductio partim vetita, partim tali, quod prohibitioni aequivalet, portorio subiecta sit; cum tamen aliqua eius quantitate quotannis indigeant, huius invectio indulgetur, sterilibus vero annis illimitate admittitur. Victitant etiam ex agricultura comitatus illi, qui montosis ac praesertim iis, in quibus metalla coluntur, partibus adiacent; has enim illi frumento solent providere. Plerumque planorum comitatuum plebs tabaccae, septemtrionalium vero lini culturam, in subsidium rei agrariae adhibere solent. Croatici et Sclavonici, Bátsiensis item Temessiensis et Torontaliensis comitatus, etiam per productionem bombicum, aliquot vitae subsidium sibi merentur.

E re pecuaria

Cornutis pecoribus ad propriam necessitatem omnes ferme Regni comitatus provisi sunt, ex instituto tamen hac rei pecuariae specie se sustentant incolae comitatuum Temes, Torontál, Báts, Csanád, Csongrád, Békes, Arad, Pest et Heves.

Oves etiam sparsim in plurimis Regni partibus aluntur; praecipuum tamen vitae subsidium inde habent incolae comitatuum Veszprimiensis, Albensis, Comaromiensis et Nitriensis.

Maiales perinde ad propriam necessitatem ferme ubique intertenentur; positivum tamen alimentationis ramum constituunt in sylvosis comitatibus, Bereghiensi, Unghvariensi, Veröczensi et Posegano.

Equi, nisi forte Bátsiensem, Torontaliensem et Temessiensem comitatum excipias, separatum, alimentationis gradum non constituunt; ad domesticam tamen necessitatem et minutum quaestum ubique ferme educantur.

E re vinaria

Res vinaria per omnes ferme, quibus clima et solum admittit, comitatus excolitur; provident hi partes illas, quae seu propter continuam planitiem, seu propter climatis asperitatem, vineas colere non possunt, ad extera etiam non parva eius pars effertur, ita ut vinum tertiam capitalem alimentationis populi Hungarici partem efficiat.

E re metallurgica

Re metallurgica populus in iis comitatibus se sustentat, quibus natura seu agrariam seu vinariam seu pecuariam rem exercendi facultatem negavit, nimirum Barsiensis, Zoliensis et Gömöriensis, Szathmariensis et Krassoviensis. Marmarossiensis, salem fodendo et promovendo, ut plurimum vitam sustentat.

Manualibus operis

Reliqui septemtrionales comitatus Trenchin, Arva, Liptó et Thurócz, manualibus, ut iam vidimus, quas in praediis et latifundiis inferiorum comitatuum per aestatem praestare solent, operis, se ut plurimum sustentant; idem vivendi genus sectantur omnes ferme inquilini. In civitatibus et florentioribus oppidis, distincta plane hominum classis est, quae hoc vivendi genus consectatur, et quos operarios consuevimus appellare.

Opificiis, fabricis et quaestu deberent quidem in civitatibus omnes, in oppidis plerique cives sustentari, interea horum etiam magna pars, rem seu agrariam seu vinariam seu pecuariam, ut iam vidimus, exercet; sicut vicissim sparsi per pagos opifices, quaestores, imo et fabricae reperiuntur. Opificia et quaestus potissimum vigent in Posoniensi, Soproniensi, Budensi, Pestiensi, Cassoviensi, Temesvariensi et Carolostadiensi civitatibus. Ad vitam ruralem plurimum accedunt Bazinium, Modra, St. Georgius, Rusth, Debrecinum, Theresianopolis, Kaproncza et Crisium.

§ XXIX.

Proportio inter producentes et consumentes.

Omnes civium classes, in respectu commerciali, ad duas demum recidunt, nimirum ad producentes et consummentes, et hos inter, ut commercium vigere possit, iusta proportio vigere debet. Interest proinde nosse, quomodo res haec se in Hungaria habeat? Hungaria 1787. habuit 57 regias civitates. Regia, episcopalia et privatorum oppida 605. Pagos 10.797. In conscriptione quidem anni huius, viri, tantum secundum diversas classificati conditiones, feminarum numerus sub unica generali sexus huius rubrica expressus fuit; cum tamen mulier plerumque viri conditionem sequatur, vel haec data ad ducendum politicum calculum sufficere debent. Iam vero iuxta hanc conscriptionem producentes alimenta vitae, rustici, inquilini, vinicolae, fossores et hortorum cultores erant 1,299.262. Consummentes vero ecclesiastici, religiosi, nobiles, officiales oeconomici, honoratiores et cives nonnisi 172.148. Si civitates Hungariae ad iustas distantias situarentur, et earum incolae scopo destinationis suae, opificiis nempe et quaestui, reipsa totos se impenderent, sicque producta adiacentis regionis consumerent, adhuc nulla esset inter illas et pagorum numerum proportio; ad unam enim civitatem 400. pagi obvenirent; nunc stant ad exiguam distantiam quinque civitates Rusth, Sentus Georgius, Bazinium, Modra et Posonium, quarum sola haec civitatis nomen meretur. E converso vasti comitatus Szaladiensis, Sümeghiensis, quamquam insigni navigabili fluvio Dravo adiaceant, nullam numerant civitatem; indeque tanto major improportio enascitur. Minor adhuc est proportio inter producentes et consummentes. Nam iuxta eruta superius e conscriptione 1787. data, ad 6 producentes, unicus tantum consummens venit, ubi e contrario unus producens quinque adminus consummentes sustentare potest.

§ XXX.

Status actualis culturae agrorum.

His praecognitis, pronius iam est actualem oeconomiae publicae et commercii statum adumbrare. Postremi duo imperantes nullum promovendae in Hungaria oeconomiae publicae modum praetermisere. Suscitaverant societates agrarias; distributis, de singuli ferme obiecti cultura; in vernaculo idiomate traductis libellis populum illuminare conati sunt. Edidere idonea ad promovendum singulum oeconomiae publicae ramum normalia. Plerumque incolarum industriam propositis etiam praemiis excitarunt. Iuvat itaque nosse ad quem gradum oeconomia publica, cuius officium est producta naturae omnium trium regnorum et augere et perficere tantis medii ferme seculi conatibus perducta sit, ad hoc, ut quid adhuc legislationi hoc in genere agendum restet, intelligatur.

Minerale regnum quod attinet, id ordinata intuitu huius obiecti, montanistica regnicolaris Deputatio indubie exhauriet.

Quoad vegetabile, ac in specie frumentum: si res intimius expendatur, status agriculturae in eo subsistit, quod in partibus illis, quae occasione fruges distrahendi gaudent eaque ipsa de causa populo abundant, illa, si non ad summum, ad magnum certe perfectionis gradum, seu eius instrumenta seu arandi, firmandi componendique modum spectes, perducta sit; alibi, ubi aut nulla, aut rara distractionis occasio affulget, et ideo minor etiam est populatio, sicut ad propriam tantum necessitatem restringitur, ita satis oscitanter tractatur. Nimirum negligitur usus fimationis, terra potissimum semel tantum leviter subigitur, granum boum et equorum pedibus extunditur. Interea viget adhuc in iis etiam comitatibus, qui distractionis beneficio gaudent et pascuorum communium et vervactorum usus. Qualitatem tritici in Cis-Danubianis comitatibus nemo adhuc ad invicem contulit. Eius, quod Cis- et Trans-Tibiscani proferunt, classificationem, missus sub Imperatore Iosepho IIdo ad investiganda Hungariae producta Fluminensis quaestor Naysz ita definivit: ut postremum Szirmiensi, tum Bátsiensi, supra hoc Banatico, ultra hoc Békessiensi et Csongradiensi, supremum Borsodiensi, tritico, gradum assignaverit.

§ XXXI.

Cultura vinearum.

Eadem est vinearum, quae agrorum culturae ratio; nam et haec ab ea ratione, qua distractionis occasioni propior est, maiorem attigit perfectionis gradum. Liquores vulgo Ausbruch, qui antea in solis Tokaiensibus vineis conficiebantur, iam in plerisque generosioribus promontoriis, veluti Soproniensi, St. Georgiensi, Rusthensi, Somloiensi etc. apparantur; sed id ipsum magnam diminuendae apud exteros genuini Tokajiensis existimationis occasionem praebet. Universim immoderatum vineas excolendi studium eo iam processit, ut plurimae in collibus, qui minus idoneum pro planta hac solum praebent, imo in planis etiam campis collocatae sunt.

§ XXXII.

Cultura tabaccae.

Tabacca iam in decem Hungariae comitatibus colitur. Idem quaestor sequentes qualitatis gradus eidem assignavit: eam, quam Tolnensis comitatus profert, optimam pronunciavit; post haec Quinque-Ecclesiensem, Bachiensem, quam ad hanc proxime accedere dicit, et unam Insulae Muraköz speciem Megyimovácz dictam collocavit. Has solas in Italia aestimari, et omni tempore eo distrahi posse adfirmat. Deinde Szegediensi, quamque ad eam proxime accedere dicit Aradiensi et possessionis Rakamaz in comitatu Szabolchensi sitae, locum dedit. Postremam hanc potissimum ideo excolendam suadet, ut per concurrentiam pretium Szegediensis intra iustos limites possit continere. Post haec ponit Döbröensem, quam ita praeparari posse ait, ut tabaccae Cararae dictae, cuius in Lombardia usus longe maximus est, vices subire possit. Huic subiicit Debreczinensem, tum Syrmiensem, postremo vero loco Poseganam locat; omnium adhuc imperfectam esse culturam pronunciat.

§ XXXIII.

Cultura canabum.

Cultura canabum pro domestica necessitate toto ferme Regno exercetur, neque tamen vel internae consumptioni sufficit. Canabum qualitas pro ratione soli varia est; dictus mercator procreatas in Sclavoniae comitatibus dilaudat easque Carinthiacas in bonitate aequare affirmat. Post has Bácsienses, deinde Debreczinenses locat. Universim ea pollent qualitate, ut si debite filentur, pro crassioribus telis idoneum praestent materiale, sed cum breves sint, pro velis et funibus nauticis minus quadrant. Ideo distributo sumptibus Aerarii Regii, per diversa loca Italico semine, factum est periculum longas illas et usui maritimo maxime idoneas canabes procreandi. Et respondit conatibus eventus, tantum quod idem mercator eas minus maturuisse et immersionem earum haud debite tractatam fuisse referat. Verum et haec industria aut intercidit aut certe paucis tantum in locis adhuc retinetur.

§ XXXIV.

Cultura lini.

Ad perficiendam lini qualitatem administratio publica nihil hactenus contulit; in comitatibus tamen Scepusiensi, Arvensi, Liptoviensi etc. privata industria eum perfectionis gradum attigit, ut confectam ex eo telam, Bohemicae in omnibus aliis aequivalere, tantum in gravitate et dealbatione cedere, toties memoratus mercator affirmet.

§ XXXV.

Cultura apum.

Ut cerae quantitas augeri possit, pie defuncta Imperatrix submiserat gnaros utilioris longe apes colendi modi homines iisdemque stipendia ex suo Aerario dependit. Verum seu alienus ab omni novitate incolarum animus seu minus efficax subalternarum iurisdictionum cooperatio, et hoc salubre sane institutum interrupit reciditque res denuo ad veterem fructum, nonnisi cum iactura fundi percipiendi, idest mel per destructionem alvearis sibi procurandi, modum.

§ XXXVI.

Cultura herbarum tinctoriarum.

Obviarum aliquot herbarum tinctoriarum, quas solum ipsum sponte producit, usum, iam quidem plebs ipsa in variis Regni partibus habet easque ad tingenda sua mappalia adhibere solet, ad has tamen in ea quantitate, ut iis constituti ad diversas fabricas lineas, laneas, gosypiaces et sericeas, tinctores provideri possint, colendas, nemo hactenus manum admovit. Duae sunt, quarum praecipuus in fabricis illis usus est. Rubia tinctorum, vulgo Krach, et isatis , quae Germanice Wenigd appellatur. Illa in Banatu pluribusque Regni comitatibus sponte crescit et a plebe pro domestico usu alla minuta adhibetur. Verum ut in maiori quantitate haberi et fabricam aliquam providere possit, apta ad id mola eget, quae in toto Regno necdum existit. Isatidis culturam, ut inducat piae memoriae Imperatrix, omni, qui hanc susceperit, 50 terrarum iugera gratis et erga decennalem immunitatem in bonis cameralibus addixit. Nemo tamen vel hac liberalitate ad suscipiendum hoc opus in hodiernum diem permotus fuit.

§ XXXVII.

Cultura serici.

Bombyces, illud Hungarico climati exclusive homogeneum productum, quod nullo prorsus agriculturae detrimento coli, quod per pueros, aut decrepitos etiam viros et feminas perfici potest, cuius praesens utilitas non in paucos aliquos, sed in omnem rusticorum, qui lenioris climatis comitatus habitant, posset dimanare; hoc inquam tam pretiosum productum, ut promoveat piae memoriae Imperatrix, nullis sumptibus pepercit. Generali instituti huius inspectori stipendium ex Aerario Regio constituit, necessaria hunc in finem aedificia et instrumenta, principio in bonis cameralibus adaptari curavit, filatoria erexit, conscriptos ad captum plebis de cultura mororum et bombycum libellos in vernaculas linguas verti sicque editos gratis distribui curavit. Ipsam galettarum sat generosam redemptionem, tantum ut stimulum ad opus hoc suscipiendum addat, in se recepit. A comitatibus nihil aliud postulavit, comitatibus et civitatibus nil aliud imposuit, quam ut idoneos iuvenes ad condiscendam hanc manipulationem Eszekinum, sumptibus cassae domesticae, exmittant, et ubi eam edocti fuerint, publicum mororum hortum, e quo plantae contribuentibus gratis distribui possint, sub horum inspectione erigant, iisdem moderata salaria assignent, sicque medio eorum artem hanc intra plebem suam promovere possint. Explevere saluberrimam hanc piae Principis intentionem Sclavonici ac praesertim Croatici nec non Bácsiensis et Temesiensis comitatus; in hisque res sericea talem iam pedem fixit, ut plebs notabile inde vitae subsidium habeat. In aliis aut inspectatores rei sericeae non acceptati, aut horti neglecti, aut educatis licet iam copiosis moris, bombycum educatio aut intermissa aut plebs in ea non satis subinstructa fuit; ita, ut nonnisi pessimae qualitatis galettas produxerit aut denique in earum exsolutione minus rite processum fuit, ita ut ii etiam, qui manipulationi huic animum iam adiecerant, rustici, debuerint ab ea alienari atque ita unicum hoc, ut iam vidimus, exclusivum climatis Hungarici productum, post 25 annorum conatus, vix adhuc 60 vel ad summum 80 millia merae extraneae pecuniae Regno infert, ubi tamen prouti idem itinerans mercator probe observat plura iam centena millia inferre debuisset.

§XXXVIII.

De statu sylvarum.

Notabilis pars Regni sylvis simpliciter caret; in aliis per varios ita devastantur, ut instans periculum subsit, ne magna Regni pars defectu lignorum laboret; cum eatenus lege nihil provisum fuerit. Ut malo huic in tempore obviet piae memoriae Imperatrix provisionalem anno 1770. ediderat sylvarum regulationem, quae apud aliqua maiora et pura dominia reipsa observatur, universim apud paucos comitatus in usum venit. Itaque Regnum frequentibus sylvarum devastationibus hodiedum premitur.

§ XXXIX.

De salicum implantatione.

Iusserat etiam eadem Imperatrix, ut certa salicum quantitas quotannis plantetur habuitque res haec, ut fieri solet, in aliquibus comitatibus successum, in aliis penitus negligebatur.

§ XL.

De lithanthracibus et torfa.

Ut iis etiam partibus, quae sylvis penitus destituuntur, prospiciatur, eadem Imperatrix proposuit praemia iis, qui surrogatum lignorum seu carbones fossiles, vulgo Stein-Kohlen seu torfam vulgo Torf-Erde repererint. Et reperti reipsa fuere pluribus in locis, verum usus eorum aut adoptatus non fuit, aut mox intercidit, ita ut tantum Pestini aliqui fabri eorum usum adhuc continuent.

Et haec de iis, de quibus hactenus constat Regni vegetabilis productis.

Quod Regnum animale adtinet.

§ XLI.

Cultura cornutorum animalium.

Cornutis pecoribus Hungaria non tantum ad domesticam necessitatem, sed etiam ad quaestum provisa est. Ut tamen quantitatem illam, quam exterum commercium requirit expleat, magnum insuper eorum numerum a Gallicia, Valachia et Moldavia comparare debet. Boum Hungaricorum insignis est species, vaccae a copia lactis non commendantur. Equorum, pro varia soli indole, variae qualitates. Universim parvae staturae sunt et magis ad currendum quam ad trahendos gravius tantisper oneratos currus idonei sunt. Ad hunc defectum corrigendum iam piae memoriae Imperatrix ordinaverat, ut comitatus maioris staturae et robustioribus admissariis se provideant et ad eos rusticorum caballas gratis admittant. Instituti huius successus, cum a complicata complurium circumstantiarum combinatione dependeat, res haec in iis tantum comitatibus bonum effectum produxit, ubi cura eius, zeloso et versato in hac manipulatione individuo commissa fuit; in aliis laboris et expensarum iactura facta est. Iam nunc, ex equatio regio Mezö-Hegyesiensi admissarii in vere ad vicinos comitatus expediri iisque rusticorum caballae admitti solent; sed nec haec ratio optatum effectum producere fertur.

§ XLII.

Cultura ovium.

Hungaria sufficienti ovium numero provisa est, verum lana earum infimam, raro mediocrem qualitatem attingebat. Ad hanc meliorandam piae memoriae Imperatrix aliquot centum capita ex Hispania educi procuravit easque in Mercopail, iuxta viam Carolinam collocavit, dabantur inde arietes privatis moderato pretio ad corrigendam sensim hac ratione ovium Hungaricarum speciem; et ut id tanto facilius obtineatur, Hispanicarum harum ovium pars aliqua primum ad Buda Eörs, mox etiam ad Holits depulsa fuit. Verum cum hoc quoque institutum certis regulis subiaceat, ac praesertim ne mares et femellae usque ad quartam a stipite generationem commisceantur, sicut aliis in rebus, ita hic quoque evenit, ut qui regulas illas rite observarunt, apud eos bonum, apud alios nullum effectum produxerit.

§ XLIII.

Cultura caprarum.

Capras quas sylvis noxias piae memoriae Imperator simpliciter iusserat aboleri. Verum nec tum ordinatio haec undique in effectum abivit et earum propagatio postea magis adhuc curabatur, ita ut adsit omnino necessarius earum pro conficiendo cordovan, modo periti opifices adesset, numerus.

§ XLIV.

Cultura maialium.

Maialibus partim melioris, partim deterioris speciei, Hungaria non tantum ad usum proprium, verum aliqua in parte etiam ad externum commercium provisa est; magnam tamen eorum partem, quos in Haereditarias provincias educit, vicissim e Turcia sibi procurat.

Et haec relate ad naturae producta, idest oeconomiae publicae obiecta.

§ XLV.

Status opificiorum.

Conscriptio 1787. cives et opifices in eandem rubricam congessit, neque manufacturistas ab opificibus separavit, itaque ut aliquam, minus adaequatam licet ideam sibi formare liceat ad vetustiora data recursum facere necessum est. Exstat conscriptio opificum de anno 1777, e qua patet centum opificum species Hungariam iam tunc numerasse, e quibus vix quatuor ad classem luxus referri possunt. Patet etiam eotum fuisse magistros 13.934, sodales 12.316, tyrones 4.671, universim opifices 30.921. Sicut in productis, ita etiam in artefactis, ut commercium internum vigeat, debet aliqua aequabilis proportio inter producentes et consummentes existere. Iam si numerum artificum ab anno 1772. in duabus tertiis accrevisse, adeoque 50.000 in praesens efficere supponamus; adhuc ad 140 personas, nonnisi unicus opifex obveniet, quod praesertim relate ad illa, quorum plerique incolas usum habent, velut: linea, lanea, lignea artefacta, aequabilem illam proportionem certe non inducit. In particulari, quod Regnum ne primae quidem necessitatis et commoditatis opificiis adhuc satis provisum sit vel inde apparet, quod ingens vis pecuniae quotannis pro ligneis artefactis efferatur, quodve quantitas elatae hoc titulo pecuniae de tempore in tempus continuo crescat. Nam anno 1767. usque 1774. singulo anno per diametrum nonnisi 189.980 floreni hoc titulo elati sunt; ab anno vero 1775. usque 1784. iam 274.464 floreni evehebantur.

§ XLVI.

Status manufacturarum.

Exstat etiam regnicolaris, sed incompleta, de anno 1786. fabricarum conscriptio, iuxta quam 12 fabricae numerari, hae vero 9.395 personas occupare debuissent. Quamvis tabellae huic plene acquiesci non possit vel ex ea tamen satis apparet, quod plane earum fabricarum, cuius primo materiali Hungaria abundat, et cuius maxima est etiam apud plebem consumptio, exiguus admodum sit numerus. Nimirum lanam, pelles, canabes et linum Hungaria ita copiosas profert, ut anno 1775. usque 1784. singulo anno per diametrum evexerit de cruda lana l,838.999 florenos; de crudis vero pellibus pro 242.765, de canabibus denique et lino 59.328 florenos; et tamen tabella illa coriaceam et telae nullam, pannorum vero tantum octo fabricas indicat. Interea, quamquam nulla coriacea fabrica exstet, iam tamen in Scepusiensibus tam bonae qualitatis cordovan confici, relatione mercatoris itinerantis constat, ut illud Turcico eo tantum inferius sit, quod aquam non ita arceat. Gosypium, ut in Germanicas provincias pertingat, Hungariam transire debet, adeoque haec illud leviori quam Germanicae provinciae pretio habere potest; et tamen duae tantum materialis huius fabricae in tabella illa denotantur. Haec de statu fabricarum; iam de actuali commercii statu.

§ XLVII.

Mechanicus commercii cursus.

Ubi procurata commercio plena libertate, illud ad summum florem iam perductum est, ibi nullae nundinae vigent, victualia quotidie et ubique venduntur, reliqua producta et artefacta, in ea, quae faciendo etiam cum iis ulteriori quaestui sufficiant quantitate, ubique venui prostant, magna negotia per contractus mercantiles geruntur, qui nulli seu tempori seu loco affixi sunt.ž

Per nundinas hebdomadales.

Verum Hungaria procul adhuc distat ab hoc perfectionis gradu. Hoc unicum ferme adhuc vehiculum commercio nundinae praebent. In hebdomadalibus plerumque victualia tantum prostant, pecuariae non sunt necessario cum iis coniunctae. An alia producta et artefacta in hebdomadalibus nundinis venui exponere liceat, necdum est expeditum. Ad has viciniores tantum accolae producta sua comportare eademque habitatores loci, in quo geruntur plerumque pro immediata statim consumptione, coëmere solent; et in hoc respectu, pecunia hic mercis vicem subit venditionesque et eiusmodi emptiones primitivam illam, quae per permutationem fiebat, commercii speciem redolet. Evenit tamen frequenter, ut iam ad hebdomadales nundinas quaestores compareant expositaque illic producta fine ulterioris cum iis quaestus exercendi, coëmant. In hoc respectu hebdomadales nundinae iam pro primo interni commercii vehiculo considerari possunt.

§ XLVIII.

Per nundinas annuales.

Maius adhuc et huic et externo etiam commercio vehiculum praestant nundinae annuales. Ad has non iam victualia, sed alia omnis generis producta, animalia, nec non artefacta conferuntur; neque res penes domesticas merces subsistit. Veniunt insuper e Germanicis provinciis (exoticos enim flos commercii necdum allicuit) mercatores, qui illarum provinciarum artefacta oe devehunt. Harum occasione, cum rerum pretia propter venditorum concurrentiam tantisper diminui soleant, non tantum privati, necessarias usui suo merces comparare, non tantum secundarii mercatores, qui e remotioribus partibus confluxerunt, eas, quas se in districtu suo cariori posse vendere vident, seu domesticas seu exteras merces coëmere; sed ipsi etiam primarii quaestores, hac occasione reciprocos, de maiori mercium quantitate contractus, concludere sicque maiora negotia conficere solent.

§ XLIX.

Progressivus commercii cursus per sic dictas scalas.

Nimirum mechanicus commercii cursus, magnam cum fluviorum cursu similitudinem habet; sicut enim centralis, respectu singulae regionis, fluvius, alios collaterales absorbet hisque auctus, aquas suas in mare transmittit, ita in omni provincia solet esse centralis locus, in quo primarii quaestores aut resident aut sedem ad minus negotii sui defigunt. Secundarii quaestores in iis locis se collocare solent, per quae in linea illa, merces, ad centrum commodissime et affluere et vicissim defluere possunt. Centrum eiusmodi emporium, collateralia, per quae commercium in illud decurrit, loca, scala vocantur. In Hungaria centrum commercii est Pestinum, et respective Buda: scalae eius sunt versus Styriam, Austriam, Moraviam et Silesiam: (Bohemiam enim nullibi Hungaria immediate contingit) Iaurinum, Comaromium, Posonium et in parte Sopronium: versus Galliciam; Cassovia Eperiessinum, Leutsovia: versus Transilvaniam adsitamque illi Valachiam et Moldaviam; Debreczinum, Szegedinum et Temesvárinum: versus Turcicas provincias; Neoplanta et Semlinum: versus Litorale, centrum hoc nullam in Hungaria scalam habet, verum pro hac, ipsi Petovium in Styria, imo inverso plane ordine, Vienna deservit. E defectu Hungaricae huiusmodi scalae evenit, ut maxima pars Hungaricarum mercium non ad Hungaricum, sed ad Germanicum Litorale evehatur, et ut ipsa illa, quae inter inferiores comitatus et Litorale Hungaricum per Carolostadium, exigua licet communicatio viget respectu Pestini sit excentrica, neque immediatum, cum generali commercii Hungarici cursu nexum habeat. Per scalas has, adsitae illi partes partim superflua sibi producta ad centrum promovere, partim necessariis sibi seu domesticis seu extraneis mercibus, inde se providere sicque pars longe maxima commercii in centrum hoc confluere, inde vero potissimum in adiacentes aut Germanicas aut exteras provincias, parte tamen aliqua, etiam ad remotas, quae Mediterraneum aut Oceanum accolunt, gentes, effluere consueverunt.

§ L.

Saepe tamen aliam accipit directionem.

Neque tamen progressivus hic commercii cursus, ita fixus et regularis est, ut non aliam saepe accipiat directionem. Quandoque aliquis commercii articulus, non Pestini, sed alibi centrum sibi defixit, prout id de frumento mox videbimus; saepe etiam primarii, praesertim Pestienses mercatores Hungarica illa producta, quorum facilis est in Germanicis provinciis distractio, per mandatarios suos, quorum plerique Iudaei sunt aut Rasciani, in ipso productionis loco, a prima manu coëmere, haec in depositoria sua colligere sicque uni aut pluribus correspondentibus Germanicis seu in massa seu per partes divendere solent. Ipsi iam etiam Germanici negotiatores producta Hungarica hac ratione colligere et ex iis in respectivis Germanicis provinciis depositoria formare consueverunt. Imo opifices ipsi Germani, licet haud magnam qua egent productorum Hungaricorum quantitatem, non ex intermediis illis scalis neque e centro, sed e prima manu sibi incipiunt procurare. Haec de domesticis. Quod exteras merces attinet, industria et facultates quaestorum Hungarorum necdum eo pervenerunt, ut hi tantam seu Germanicarum seu exoticarum mercium quantitatem sibi comparare possint, qua omnes Regni incolas valeant providere: quare has quandoque ipsi Germani negotiatores, per omnes celebriores Regni nundinas circumferunt. Sunt tamen aliqui Pestini, Posonii, Sopronii et Cassoviae mercatores primarii, qui Germanica fabricata e fabricis ipsis adeoque prima manu; Italicas vero Levantinas merces et reliqua exotica materialia, immediate Tergesto sibi procurant. Secundarii e contra mercatores, his mercibus se provident aut ab iis, qui Viennae earum depositoria tenent aut vero ab illis Germanicis quaestoribus, qui eas praesertim ad centrales duas Pestienses nundinas deportant. Cuius quidem rei ea est ratio, quod hae merces a prima manu nonnisi erga paratam solutionem; e converso in depositoriis Viennensibus et nundinis erga medii anni respirium haberi possint.

Et haec de mechanico commercii cursu universim. Ut tamen hic penitius intelligatur, iuvat singuli momentosioris articuli commercialem cursum paucis adumbrare. Verum ut id ipsum, quinam sint momentosiores seu activi seu passivi articuli, cognoscatur, generales quaspiam de statu commercii Hungarici notitias praemittere oportet.

§ LI.

Generalis commercii bilanx.

Hungaria, sicut maxima parte Haereditariis Germanicis provinciis cingitur, ita maximam commercii partem reciproca has inter et Hungariam communicatio constituit. Ex his fide omnium, inde ab anno 1767. tricesimalium tabellarum cum Austria Inferiori et Interiori Moravia et Gallicia, in activo, cum Turcicis provinciis et litorali, in passivo semper versatur cum Silesia Bohemica saepe variat; si tamen diameter decennalis assumatur, et cum hac provincia Hungaria stat in passivo. Activum solo anno 1774. passivo minus fuit 236.724 florenorum, alias quotannis maius est activum, non tamen in eadem summa. Primis annis quandoque infra octingenta millia descendit, postea iam infra, iam supra duos milliones versabatur. Si decennalis posteriorum annorum calculus ducatur, activum intra duos et tres milliones subsistet, in tabellam enim anni 1779, quo activum ultra sex milliones elevatur, vitium irrepsisse satis apparet vel ex eo, quod subsequo statim 1780. anno, activum nonnisi 1,779.585 florenorum effecerit; et ex eo, quod hac ratione activum praecedentis 1778. per activum 1779. in duplo superaretur, cum tamen constet, quod mutationes commercii, nonnisi lente fieri soleant, nisi repentina et efficax causa interveniat, quae pro eo anno assignari non potest. Caeterum infusa per activum commercii statum summa per plures alios, quibus pecunia Hungarica Viennam efferri consuevit, canales, facile absorbetur. Articuli momentosiores, qui passivum Hungariae statum efficiunt, sunt artefacta; qui vero activum producunt, sunt producta naturae. Quoad sola cuprea artefacta, quae Schemnicii et Neosolii confici et in Silesiam et Galliciam divendi solent, Hungaria in exiguo 20 aliquot millium activo versatur.

Ferrea quidem fabricata anno 1779, activum in 735.315 florenis effecisse, in tricesimali eiusdem articuli tabella legitur; verum cum rubrica haec omnibus, et anterioribus et posterioribus annis, semper passiva fuerit, in tabellam hanc errorem calculi irrepsisse, satis apparet.

In particulari: artefacta reducuntur: 1-o ad linea, 2-o lanea, 3-o gosypiacea, 4-o coriacea, 5-o lignea, 6-o ferrea, 7-o minutiores Norimbergicas, uti et galanterias merces dictas, 8-o ad res pelliceas, 9-o ad merces Italicas et Levantinas aliaque exotica materialia. Producta recidunt: l-o ad frumentum, 2-o ad vinum, 3-o ad animalia, 4-o ad eorum cutes, 5-o ad lanam, 6-o ad foenum et stramen, 7-o ad tabaccam, 8-o linum et canabes, 9-o mel, l0-o ceram, 11-o cineres clavellatos, 12-o gallas quercinas, 13-o legumina. Superest, ut quae singuli huius articuli manipulatio sit, videamus.

§ LII. [ERROR: no reftable :]Izostao naslov kod tematskih sadržaja od paragrafa LII do LXXVI.

Lineae, laneae et gosypiaceae fabricae iam quidem in omnibus Germanicis provinciis exstant, et ideo Hungaria artefactis his a singula eorum in maiori vel minori quantitate providetur. Lineae tamen fabricae potissimum in Silesia, laneae in Moravia, gosypiaceae vero partim in Austria, partim in Styria sibi sedem fixisse videntur. Tela gravissimam pro Hungaria passivam rubricam efficit; qualiscunque enim diameter formetur, semper eius inductio superat eductionem in uno et ultra millione. Inducitur haec potissimum e Silesia Bohemica, et ideo cum hac Hungaria in passivo versatur. Inducitur etiam e fabrica Linciensi; e Gallicia non tantum Polonica, sed et Russica tela invehitur. Circumferunt has telas per celebriores Regni nundinas Germani quaestores; ipsi tamen etiam primarii Hungariae mercatores notabili eius quantitate se providere et hanc ad nundinas Pestienses deducere solent. Hic illa a secundariis scalarum, quas supra designavimus, mercatoribus coëmi sicque per eos, in adiacentem sibi districtum dispergi solet. Plurimam eius partem vel Debreczinenses quaestores comparant, vel Posonienses et Pestienses mercatores eorsum transmittunt. Cum enim ad Debreczinenses nundinas nulli ferme compareant exteri negotiatores, totus superior districtus Trans-Tibiscanus et aliqua pars Transylvaniae a domesticis quaestoribus per nundinas Debreczinenses providetur.

§ LIII.

Panno Hungaria potissimum ex fabricis Moravicis Troppaviensibus, Brünensibus et Reichenbergensibus providetur; subtiliores tamen pannos e Lymburgicis Belgii fabricis mercatores constituere solent: factores enim Limburgicaram fabricarum oberrare per Regnum, specimina pannorum (mustras vocant) Hungaris mercatoribus offerre sicque sibi commissiones procurare solent. Rubrica haec secundum, relate ad statum passivum, locum tenet. Ducto enim ultimi, quod usque 1784. formatur, decennii diametro, hoc titulo quotannis efferuntur 739.756 floreni.

§ LIV.

Reliqua linea et lanea fabricata, si in unam rubricam contrahantur, ducto ultimi decenni diametro 744.812 florenorum quotannis e Regno exportant invehunturque ex omnibus Germanicis provinciis, sed potissimum e depositoriis Viennensibus.

§ LV.

Gosypium in Germanicas provincias e Turcia per Hungariam axe defertur et tamen ducto per ultimum decennium diametro, de gosypiaceis fabricatis, quotannis plus Regno infertur quam inde effertur pro 421.630 florenis. Imo quod ad reliqua commercii paradoxa pertinet de ipso crudo gosypio, iuxta eundem diametrum quotannis plus infertur quam effertur pro 39.352 florenis. Cum tamen gosypii usus esse possit quin ex eo materia elaboretur, non recte hinc concluditur, quod domesticae fabricae vel ad huius summae valorem gosypiacea fabricata conficiant.

§ LVI.

De serico crudo quanquam aliqua eius quantitas iam in Regno producatur, per eundem diametrum quotannis pro 74.177 plus infertur quam effertur. Neque tamen ab hoc ad domesticarum sericearum fabricarum statum concludere licet, partim quod sartores et acupictores crudum etiam sericum consummant, partim quod aliqua producti in Hungaria serici pars in Regno remaneat.

De sericeis vero fabricatis iuxta eundem diametrum ultra eductionem in Regno consummitur annue pro 555.739 florenis. Caeterum omnium horum fabricatorum et inductio et per Regnum distractio eadem ferme, quae § 52 expressa est, modalitate procedit.

§ LVII.

Fabricata coriacea iam non tantum e Germanicis provinciis, sed etiam e Turcia, et quidem potissimum per passum Zemliniensem inducuntur. Pelles potissimum Turcicae in ea specie, quae cordován et szattyán appellantur consistunt. Has enim praeparandi modum Turcae proprium sibi habuerunt. Quoad cordován, ut vidimus, iam eos Scepusienses opifices imitari coeperunt; szattyán possident adhuc exclusive. Magnam etiam lororum quantitatem Turcae Hungariae subministrant; et haec etiam potissima est rubrica, quae passivum cum Turcia commercium inducit. Universim horum fabricatorum titulo iuxta eundem diametrum Regno decedunt annue 228.292 florenorum.

§ LVIII.

Lignea fabricata, quae secundum eundem diametrum annue 274.464 florenos e Regno evehunt, unice e Germanicis provinciis suppeditantur. Horum magna quidem pars in affabre elaboratis armariis, mensulis, sedibus aliaque nobiliore suppellectili consistit et Vienna secundo Danubio in adsitas huic urbes, et praesertim Pestinum promovetur; ex his vero in adiacentes districtus per axem dispergitur. Notabilem tamen artefactorum horum partem, communia, et in montanis praesertim partibus facile parabilia instrumenta, veluti unirotae, ribra, lapatae etc. efficiunt.

§ LIX.

De crudo ferro iuxta eundem diametrum pro 130.199, de ferreis vero fabricatis pro 68.836 florenis annue plus inducitur quam educitur. Utramque hanc mercem Styria ex urbe Graecensi potissimum suppeditat; exstant enim in hac urbe magna huius articuli depositoria, e quibus vicinorum Hungariae et Croatiae civitatum mercatores non tantum in nundinis, sed alias etiam tantam sibi comparant quantitatem, qua adiacentem districtum providere possint.

§ LX.

Minutioribus Norimbergensibus dictis, uti et iis, quae galanterie nuncupantur universisque isque adeo, quae extra Germanicas provincias elaborantur, fabricatis, donec etiam libera adhuc fuit eorum inductio, nullus ferme quaestor Hungaricus a prima manu se providebat. Primarii e depositoriis Viennensibus, secundarii mercatores potissimum in nundinis Pestiensibus, a Germanis negotiatoribus erga respirium illas accipiebant atque id quoad illos articulos, quos adhuc invehere licet, in praesens etiam obtinet: caeterum solae minutiores eiusmodi Norimbergenses et galanterie merces iuxta eundem diametrum annue evehunt 96.846 florenorum.

§ LXI.

Pelliceae merces per duos passus in Regnum intrant: Moscoviticae per Galliciam et p assum Brodi, Americanae per Lipsiam, magna tamen eorum pars per Hungaros quaestores e depositoriis Viennensibus procuratur inducitque haec rubrica passivum iuxta eundem diametrum in annuis 144.574 florenis.

§ LXII.

Italicarum et Levantinarum mercium is quidem naturalis esse deberet cursus, ut earum depositoria Flumine formentur, inde per intermedias scalas, Carolostadiensem, Zagrabiensem, Varasdinensem, Kanisensem Pestinum promoveantur, ex hoc vero centro omnes Regni partes per respectivas scalas iisdem provideantur, res ipsa tamen taliter se habet: aliqui quidem mercatores Pestienses merces has immediate e Litorali, sed non Flumine, per Varasdinum, ast Tergesto per Petovium, quod a Varasdino duabus tantum postis distat, constituunt; alii e secunda manu, nempe Viennensibus mercatoribus (qui et ipsi Tergesto eas acquirunt) sibi procurant. Caeterum quamquam Hungaria respectu utriusque Litoralis, antequam directio commercii Hungarici a directione Germanica separata fuit, semper in notabili passivo steterit, a quo tamen stat Gubernium Fluminense, res eo provecta est, ut ultimo decennio in diametro activum habuerit 10.079 florenorum. Haec de passivis. Quod activas rubricas adtinet.

§ LXIII.

Praecipuum ex his efficit frumentum. Si huius omnes species iuxta ultimi decennii diametrum contrahantur, efferunt annuum activum 1,989.154 florenorum; si in Italia fames est, frumentum ex omnibus Danubio adsitis, imo remotioribus etiam comitatibus, partim per Szegedienses, Aradienses et Temesvarienses, partim etiam per maritimos quaestores conquiritur, secundo Danubio demittitur usque Semlinum, inde adverso Savo et Colapi Carolostadium promovetur, hinc per Carolinam, Segniam, Buccarim et Flumen, imo Tergestum etiam per axem defertur. Verum cum vecturae viarum harum non sufficiunt moli necessariae, hunc in finem transportus, per Danubium et Mare Nigrum, iam Golner et Compagnia Brigenthiana cum tritico periculum fecerunt; forte revecta pace, via haec magis frequentabitur. Nam in casum famis nulla frumenti species pretium transportus usque Flumen sustinere potest; et ideo hoc ipsum in Litorale e Turcia et Statu Pontificio, pro trecentis circiter millibus de Turcico tritico quotannis infertur. Mercator tamen Susanni sustinet triticum, si purum sit, neque malum odorem habeat, omni tempore per Litorale distrahi posse.

Aliud, quo frumentum Hungaricum distrahi possit emporium Austria praebet. Huc eius eductio omni anno patet quantitatem, tantum maior vel minor provinciae necessitas determinat. Duplicem eductio haec passum habet: primus est Sopronio, ubi ad hebdomadales nundinas magna frugum quantitas convehitur; exstant ibi iam etiam eius depositoria, quae pro casu maioris venditorum frequentiae subserviunt. Huc aut quaestores Austriaci soli comparent, aut eorum correspondentes, necessariam pro iis quantitatem procurant quandoque locales etiam quaestores maiorem eius quantitatem fine ulterioris speculationis coëmunt. Ita Neostadium, viciniora Austriae loca, ipsaque in parte Vienna hac via per axem providetur.

Alter passus est Posonium, per hunc partim Pestienses, partim etiam locales mercatores e Posoniensi et Mosoniensi comitatu frumentum seu immediate Viennam seu ad hebdomadales tantum nundinas Fischamentenses devehunt. Quodsi urba maiori, ut plerumque fieri solet, egeat provisione iam iidem mercatores in Iaurinensi etiam Comaromiensi et Strigoniensi comitatu frumentum per hebdomadales nundinas colligere et adverso Danubio promovere solent. Si maior adhuc sit necessitas, conquiritur frumentum in Vacziensibus et Pestiensibus nundinis totoque usque adeo comitatu Pestiensi et Cumania usque Bajam, quod oppidum est emporium frugum comitatus Bátsiensis. Si necessitas magis adhuc urgeat, successiva haec progressio usque Neoplantam quandoque usque Semlinum porrigitur. Instrumenta totius huius navigationis sunt nautae Comaromienses et Iaurinenses; navigatio tamen ultra Posonium non procedit, ibi fruges deponuntur et a concurrentibus vicinis quaestoribus eo fine coëmuntur, ut iterum in proximorum Viennae locorum hebdomadalibus nundinis divendantur sicque deinde progressivo motu usque hebdomadales in Fischament nundinas promoventur.

Tertium distractionis frumenti emporium est Moravia. In hanc a Trans-Danubianis partibus incipiendo, Trenchinio per Vag-Ujhely, Szered et Galgócz ope hebdomadalium nundinarum perinde promovetur; quandoque e Mosoniensi etiam emporio notabilior quantitas in illam inducitur.

Quartum sed domesticum tantum distrahendo frumento pro Cis - et Trans-Danubianis partibus praestant montanae civitates Neosolium, Schemnicium, Cremnicium. Per Strigonienses, Vaczienses, Balassa Gyarmathienses et Losonczienses: Szolnokiensis districtus, per Agrienses, Miskolczienses et Rosnavienses hebdomadales nundinas progressivo motu provideri solent. In Nagy-Bánya ipsa directio montanistica fruges coëmit, in magazina reponit indeque operarios providet.

§ LXIV.

Alteram pro Hungaria activam rubricam efficiunt animalia cornuta. Solo hoc titulo, deducta praevie notabili inductione, iuxta memoratum diametrum Hungaria annuum beneficium percipit in 2,081.413 florenis commercii autem huius practica manipulatio haec esse solet: possessores iugales suos boves postquam senescunt vendere solent, et hos et alios ex armentis, gulya vocant, delectos, Armeni et Graeci coëmere et vastis illis praediis, quae supra descripsimus et quae hi plerumque in arenda tenent, pro saginatione ad pascua emittere solent. Idem factitant domini terrestres maiorum et armentorum et praediorum possessores. Olim erant complures lanionum Viennensium societates, quae mandatarios suos ad Pestienses, Váczienses nundinas exmittere ibique necessarios pro alimentatione urbis Viennensis boves comparare solebant. Postea ad ipsum fontem, idest loca, ubi animalia haec pascebantur, factores suos exmittere inceperunt. Nunc Institutum Mezö-Hegyèsiense totam hanc manipulationem immutavit. Nimirum directores Instituti huius praedia cameralia, quae antea exarendabantur, soli usuant, animalia a Graecis et Armenis quaestoribus praeemunt sicque in praediis illis saginata, Viennam pro urbis eius provisione depellunt. Quod reliquum est, ad nundinas Pestienses et Váczienses depellitur; verum laniones maiorum Hungariae urbium, ut ea leviori habere possint, usque Tibiscanos traiectus in Czibakháza, Szegedini et Rácz-Bécs obviam proficisci solent. Partim hac ratione, partim etiam in nundinis Pestiensibus, laniones districtus Cis-Danubiani, praesertim vero Sopronienses et Iaurinenses boves coëmunt, hos eorum aliqui ad nundinas Szenczenses depellunt eosdemque ibidem Austriacis, Bohemicis et Moravicis quaestoribus divendunt; alii eos ad Sopronienses nundinas promovent, ubi deinde a Styriacis lanionibus coëmuntur.

§ LXV.

Pecudes, idest oves, verveces et caprae, secundum praecitatum diametrum annuum 316.818 florenorum beneficium Regno inferunt. Has pauci domestici quaestores extra Regnum promovent; verum veniunt exteri, praesertim e Superiori Austria, quaestores, imo eorum aliqui toto anno in Regno suos homines tenent, qui pecudes partim in hebdomadalibus nundinis, partim etiam immediate e pascuis coëmunt sicque in Austriam, Moraviam et Silesiam educunt.

§ LXVI.

Maiales communes (nam quoad saginatos in passivo 17.354 florenorum stat Hungaria) iuxta eundem diametrum annuam activam rubricam efficiunt in 208.430 florenis; adeoque si tres hae animalium species (quoad equos enim rursus in passivo 28.508 florenorum Hungaria versatur) in unum contrahantur, sola haec rubrica exportat activum 2,606.601 florenorum. Caeterum maiales e Croatia et Sclavonia per passum Soproniensem in Styriam et Austriam, e sylvosis vero septemtrionalibus comitatibus, partim per comitatum Nitriensem in Moraviam et Aussig, partim per Posonium Viennam depelluntur. Eorum tamen pars longe maxima, non in Regno procreatur, sed e Turcia educitur constituitque haec rubrica praecipuum passivi nostri cum Turcia commercii articulum. Verum horum intuitu industria iam eo processit, ut horum greges, non tantum in sylvosis partibus glande, sed in iis etiam, qui his prorsus destituuntur, frumento, ac praesertim Turcico tritico saginari sicque ad extra vendi soleant. Quare industriam hanc non tantum exteri, sed iam etiam domestici quaestores exercent.

§ LXVII.

Tertiam activam rubricam constituit lana. Haec enim in diametro annue infert 1,838.999 florenorum. Cum in Moravia pannificinae floreant maxime, huius pars maior in hanc, reliqua in Austriam, Styriam et Silesiam effertur. Hanc exteri potissimum quaestores e prima manu coëmere solent. Pauci adhuc domestici quaestores eam industriam exercent, ut eam praeemant sicque exteris quaestoribus subministrent.

§ LXVIII.

Crudae cutes et pelles, subtracta inductione, 240.767 florenorum annuum beneficium inferunt. Haec per omnes passus et in omnes provincias Germanicas promiscue, adeoque in ipsam etiam Carnioliam e Croatia efferuntur et postea praeparatae in Regnum invehuntur; id, quod passivum illud, quod supra expressimus, constituit.

§ LXIX.

Quarta notabilis activa rubrica est vinum, licet enim de Austriaco vino quotannis ultra quam pro 500.000 florenis Hungariae inferatur; si tamen omnes, quae e Regno educuntur, vini Hungarici species contrahantur, iuxta praeassumptum diametrum prodit annuum activum in 750.781 florenis. Huius eductio quatuor passus habet: Soproniensem, per quem potissimum Silesitae notabilem eius quantitatem educunt; Posoniensem, per quem partim axe, partim etiam adverso Danubio notabilis pars, non tantum in Austriam, sed ultro etiam in imperio promovetur; Scepusiensem, per quem Podolinenses et Lublyovienses mercatores vina submontana partim in Galliciam, partim etiam Varsoviam, et quidem per Popradum et Vistulam seu ratibus, seu etiam navibus deducunt; et Transilvanicum, per quem pars eius aliqua in Moldaviam effertur.

§ LXX.

In foeno et stramine, iuxta eundem diametrum habet Hungaria annuum in 97.317 florenis activum. Totam materialis huius quantitatem vicina Austriae loca in eam, ac praesertim Viennam per axem promovent.

§ LXXI.

Lentes et pisa passivum quidem efferunt in 16.843 florenis; verum reliquae leguminum species annuum 113.045 florenorum activum in diametro efferunt. Hoc quoque productum maxima in parte Viennam infertur, pars tamen eius etiam in Styriam educitur.

§ LXXII.

Mel 103.843 florenorum activum constituit. Pars illius aliqua educitur quidem in Moraviam, longe tamen maior Viennae infertur. Nimirum conquirunt illud per Croaticos comitatus mercatores Varasdinenses idque ad nundinas Sanctae Catharinae Sopronium devehunt. Comportatur illud ad hunc terminum ex aliis vicinis etiam comitatibus ibidemque seu a Viennensibus immediate, seu etiam a domesticis quaestoribus eo fine coëmitur, ut deinde illud Viennam promoveant. In aliis Regni partibus solet cera a melle separari, et mel vel ad concernentes usus converti vel ex eo mulsum excoqui solet. Mulsum hoc potissimum pro domestico usu deservit, in partibus tamen Scepusiensibus notabilis eius pars in Galliciam distrahitur.

§ LXXIII.

Separata hac ratione cera, tota ferme in Austriam et ad Litorale effertur efficitque activam pro Regno Hungariae rubricam in 92.824 florenis. Maximam huius partem subministrat Banatus et Rosnavia, longe tamen maior est quantitas cerae Polonicae, quae per Cracoviam et Troppaviam Austriae, ac praesertim Viennae infertur.

§ LXXIV.

Cineres clavellati ultimo decennio activum diametrum dederunt in 91.316 florenis; daturi indubie maiorem, si eorum eductio versus Litorale continua libertate gauderet. Nunc id solet usu venire, ut quamprimum pretium eorum magis atque fabricantium Germanicorum interest, ascendit, evectio continuo soleat prohiberi. Donec haec admissa est, praeter Litorale in omnes Germanicas provincias, sed potissimum in Styriam, educi solet.

§ LXXV.

Eadem fere gallarum-quercinarum, quibus cerdones et pellium leporinarum, quibus pileatores utuntur, ratio, et ideo gallae quercinae nonnisi 51.221, pelles vero laporinae nonnisi [...] florenorum activum in diametro efficiunt.

§ LXXVI.

Longe maiorem his omnibus activam rubricam tabacca constituit; huius enim diameter effert annue 697.109 florenorum. Producto huic sunt quatuor eductionis passus. Nimirum Viennense abaldo, id est monopolium; duas habet subalternas fabricationis tabaccariae directiones, unam Graecii, alternam Lembergae. In centro Hungariae nempe Pestini depositorium sibi constituit. In hoc colligit quidem in omnibus Regni partibus tabaccam, quo viliori potest pretio indeque et Graecensem et Viennensem et Lembergensem fabricam providet. Hi sunt itaque praecipui, per quos pars longe maxima producti huius educitur passus; nonnisi id, quod ab hoc monopolio reliquum manet, ad Litorale evehitur et huius minima tantum pars beneficio aquae per Carolostadium, Flumen promovetur. Licet Aradiensis, Szegediensis, Szirmiensis, quin ipsa etiam Quinque-Ecclesiensis, minori impendio hac via evehi posset. Insulana tamen tota et pars Poseganae hac via per axem educi solet. Reliqua, quae per mare effertur, Hungarica tabacca per Pettovium. Tergestum cursum accipit. Olim tabacca omnis in foliis tantum educebatur; nunc exstat iam Flumine fabrica, in qua folia in pulverem elaborantur sicque praeparata iam tabacca per mare educitur. Budae et Sabariae iam ad formam Hispanicae elaboratur, verum cum hanc utrobique nonnisi singulare individuum efficiat, exigua est adhuc, quam uterque produxit quantitas.

§ LXXVII.

Theoria circulationis pecuniae in Hungaria.

Cuprum in tricesimali Hungariae tabella tamquam insignis activa Hungariae rubrica apparet exportatque in diametro annuum 951.398 florenorum activum. Et vero reipsa in tanto valore cuprum produxit; verum praeter exigua, quae Neosolii et Schémniczii inde conficiuntur fabricata, quaeve in peculiari rubrica in activo statu iam alioquin assumpta sunt, totum hoc cuprum in crudo ad Germanica depositoria devehitur ibidemque primum distrahitur. Quare cum summa illa, quae pro hoc producto obvenit, non in Hungaria, sed in Germanicis provinciis percipiatur; summa etiam haec ex activo Hungarico deduci debet. Proinde licet totale ultimi decennii activum ad 3,484.842 florenos adsurgat: cum tamen comprehensum in hac summa cupri pretium in florenis 951.398 defalcari debeat; genuinum activum in 232.447 florenis consistit.

Quodsi summae huic addatur pecunia illa, quam Augusta Aula pro sustinenda re montanistica quotannis impendere debet et quae a versatis hac in re viris, ad tres milliones devalvatur; si insuper summa illa, quam exteri mercatores, per quos maxima commercii Hungarici pars procuratur, in transportum inductarum, eductarum et transeuntium mercium expendere debent, uti et pecuniae, quas intervenientes et transeuntes exteri in Hungaria consumunt, tantum ad 467.566 florenos assumantur, facile apparebit: quod deducta, quam Hungaria pro suis necessitatibus via commercii exportat, pecuniae eidem adhuc annue influant sex milliones. Verum sicut in Hungariam praeter commercium aliis etiam viis pecuniae influunt, ita eaedem vicissim aliis etiam, et quidem longe pluribus modis educuntur. Iam primum soli camerales proventus ultra omnes erogationes circiter quatuor milliones efficiunt qui omnes e Regno exportantur; taxatoratus Cancellariae Hungaricae Viennae defixae pro mandatis chracteribus, dignitatibus facile 100.000 exportat, proventus quos ditissimi Regni magnates, qui se Viennae defixerunt, aut qui secus ex officio ibi morantur, Viennae consumunt ad 800.000 tuto assumi possunt. Sumptus, quos aut sollicitantes negotia sua aut animi etiam causa ad tempus Viennae commorantes Hungari sustinent, praesertim si vestes, quas ibi sibi curant aliaque mobilia et galanterie merces, quas per eam occasionem sibi comparare consueverunt et quae tabellas tricesimales non intrant, in reflexionem sumantur, 200.000 haud difficulter aequabuntur. Complures ex his per alias Germanicas, imo exteras etiam Europaeas provincias peregrinantur, quorum expensae ad 100.000 facile possunt calculari. Lotteria aliique fortunae lusus ad minus 100.000 quotannis evehunt. Summae, quas Hungari Germanis creditoribus debent ad quatuor milliones assumi possunt; adeoque harum interusuria evehunt 209.000 florenorum beneficium. Quod banco Viennense e sale maritimo percipit 100.000 facile aequabit. Resultans ultra tres illos, quos culturam fodinarum requirere diximus, milliones, beneficium, ad minus 300.000 exportat. Omnes hae summae insimul 1,800.000 efficiunt, qui si quatuor illis cameralibus millionibus addantur, Hungariae nonnisi 200.000 in beneficium cedere atque ita affluxum et refluxum pecuniae se quasi mutuo aequilibrare facile apparebit. Et vero si cuicunque provinciae vel duo milliones quotannis constanter vel accederent vel decederent, intra 50 annos aut redundare pecuniis aut ad extremam aeris inopiam reddi deberet. Nunc is est insensibilis circulationis pecuniae cursus, ut massa quidem eius in aliqua provincia vel augeri vel minui possit; ipse tamen affluxus et refluxus semper certam teneat proportionem. Si in Hungaria via commercii minus aeris afflueret, minus certe Hungari Viennae expenderent, minus peregrinarentur, minus per omnes, quos paulo ante declaravimus canales, pecuniae e Regno educerentur. Sicut e converso, quo plus aeris imposterum etiam commercium Hungariae infundet, eo etiam plus per eosdem canales educetur.

Neque obstat, quod in Hungaria et rerum et bonorum pretia continuo augeantur, interusuria vero a sex ad quinque per centum sponte sua reciderint. Effectum enim hunc non maior affluentis quam refluentis pecuniae quantitas, sed maior eius, quae certa proportione et affluit et refluit massae, tum celerior eius circulatio, produxit. Exstat luculentum axiomatis huius in ipsa in concreto sumpta Austriaca monarchia exemplum. Hanc usque recentiores annos in commercio semper passive stetisse constat et forte in eodem statu adhuc dum versatur: et tamen in Germanicis provinciis et pretia rerum et commoda vitae et luxus, a maiori adhuc proportione continuo creverunt. Nimirum, quia id, quod via commercii effluxit per alios canales ab ipsis exteris provinciis eidem cum faenore compensabatur.

§ LXXVIII.

Collocata praevia ratione sub obtutum et physica et politica Hungariae relate ad commercium situatione positoque ob oculos non tantum actuali oeconomiae publicae et commercii statu, sed ipsa etiam circulationis pecuniae in Hungaria theoria, superest, ut Deputatio haec ea, quae ad perducendum maiorem florem utrumque hoc obiectum, lege publica constituenda esse arbitratur, demisse proponat.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.