Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].
Obviarum aliquot herbarum tinctoriarum, quas solum ipsum sponte producit, usum, iam quidem plebs ipsa in variis Regni partibus habet easque ad tingenda sua mappalia adhibere solet, ad has tamen in ea quantitate, ut iis constituti ad diversas fabricas lineas, laneas, gosypiaces et sericeas, tinctores provideri possint, colendas, nemo hactenus manum admovit. Duae sunt, quarum praecipuus in fabricis illis usus est. Rubia tinctorum, vulgo Krach, et isatis
, quae Germanice Wenigd appellatur. Illa in Banatu pluribusque Regni comitatibus sponte crescit et a plebe pro domestico usu alla minuta adhibetur. Verum ut in maiori quantitate haberi et fabricam aliquam providere possit, apta ad id mola eget, quae in toto Regno necdum existit. Isatidis culturam, ut inducat piae memoriae Imperatrix, omni, qui hanc susceperit, 50 terrarum iugera gratis et erga decennalem immunitatem in bonis cameralibus addixit. Nemo tamen vel hac liberalitate ad suscipiendum hoc opus in hodiernum diem permotus fuit.

|