Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].
Previous section

Next section

DE IMPOPULATIONE
§ LXXIX.

Naturalis populationis progressus.

In Regno minus populoso, is est naturalis populationis progressus, ut nisi bello, fame, peste aut alio contagioso morbo intercipiatur, vel vero numerus incolarum per frequentes emigrationes decrescat 30 annorum spatio suapte soleat duplicari. In Regno iam populoso aliquibus annis in aequilibrio subsistere quandoque etiam diminui, semper tamen, nisi extrinsecum aliquod seu naturae seu legislationis impedimentum obstet, intra 50 annos in una tertia augeri solet, donec eum attingat gradum, ut aut colonias emittere aut rupta inter producentes et consumentes proportione, internis vicissitudinibus agitari debeat.

§ LXXX.

Legislatio Hungarica eidem in subsidium venit.

Hungaria praesentis adhuc seculi initio in primo illo gradu versabatur; vix enim credere par est, quod eorum vel 400 animae uni quadrato milliari obvenerint, et ideo temporis illius legislatio e republica haud esse existimavit, populationem naturali tantum suo progressui relinquere, verum ut celerius eius incrementum, extrinseco etiam subsidio procuret, anno 1723. articulo 103 immigraturis in Regnum exteris eum favorem concessit, ut per sexennium a contributione publica immunes habeantur. De intraneis, qui aucto nimium domi suae numero alias seu possessiones seu comitatus impopulaturi essent, providere superfluum adhuc videbatur; in desolato enim, in quo tunc adhuc Hungaria versabatur statu, casus eiusmodi vix potuit evenire. Nunc cum populatio Regni iam utcunque aucta sit, secundum tamen gradum necdum attigerit. Porro in aliquibus partibus populus iam redundat, ubi in aliis exiguus adhuc est, relate ad terrenum, quod occupat, numerus, decidendum videtur: an subsistens iam pro incremento impopulationis legis favor porro etiam stabiliri, aut fors etiam magis extendi debeat; si ita, an impopulationem ultro etiam per extraneos, vel vero per domesticum potius populum promoveri expediat?

§ LXXXI.

Praenoscenda ad decidendam hanc quaestionem.

Antequam Deputatio haec suum de quaestione proposita sensum depromat, advertendum sibi esse existimavit:


Quod licet extranei opifices et manufacturistae, si se in Regno defixerint, populationem perinde augeat: hi tamen distinctam ab immigrantibas agricolis subeant considerationem. Illis enim 15, his nonnisi 6 annorum immunitatem lex concessit; illos ab omnibus publicis oneribus, hos nonnisi a contributione exemit, et idem de illis separatim suo loco agetur.

Quod aliam subeat considerationem illa populatio, dum integra colonia seu possessio in suo deserto illocatur, ab ea, in possessione iam exstante una aliave deserta sessio impopulatur, et ideo de his etiam obiectis separatim agi debeat.

Quod septemtrionalis Hungariae pars in systemate commercialis illius, quam § 15 stabilivimus, Regni divisionis, considerata adeo populo abundet, ut necessarium pro sustentatione vitae frumentum a meridionalibus comitatibus petere debeat. Cis-Danubiana interim in sensu eiusdem paragraphi considerata pauca quidem iam praedia contineat, vastissimas tamen adhuc habeat paludes Fertöienses, Balatonienses, Szalaenses et Kanisaienses, quae si exsiccentur, copiosis adhuc pagis locum praebere possent. Trans-Danubiana autem et Tibiscana aeque in sensu praecitati paragraphi sumpta, non modo copiosa adhuc praedia, sed plures insuper quam prior contineat paludes, ita ut his exsiccatis, ingentia adhuc illic deserta spatia superessent.

Quod quicunque favores per legem impopulationi tribuantur, propterea libertas proprietariorum in eo minime constringatur, an iis uti velint, nec ne, cum talis lex conditionatum illum sensum: si proprietarii deserta sua tenuta impopulare voluerint, suapte involvat.

His praemissis relate ad primam e propositis quaestionibus; si de novarum tantum possessionum illocatione agitur, apparet quidem septemtrionalem Regni partem eius intuitu extra casum versari. Cum tamen et in Cis-Danubiana et Tibiscana e magna sui parte populatio adhuc desideretur, subsistens pro eius incremento legis favor porro etiam retinendus Deputationi huic videtur. Imo

§ LXXXII.

Favor immigrantibus exteris per legem iam concessus magis adhuc extendendus censetur.

Relate ad secundam quaestionem: cum sola sexennalis a contributione exemptio non sit sufficiens ad alliciendos exteros colonos incitamentum, immunitatem illam non tantum ad decennium, sed ad omnia etiam reliqua publica onera, velut labores viarum, praeiuncturas, praestationes portionum et tyronum statutionem diserte extendendam esse, Deputatio haec eo magis arbitratur, quod nisi nova eiusmodi possessio exsurrexisset, omnia haec onera residui incolae alioquin non tantum decennio illo, sed toto etiam reliquo tempore supportare debuissent.

§ LXXXIII.

Hi tamen cum praeiudicio proprietariorum concedi non possunt.

Caeterum ipsi etiam hi favores paucas adhuc exteras colonias allicient, nisi insuper iisdem parata domus, prima instructio et a dominalibus etiam praestationibus immunitas per aliquot annos concedatur: haec tamen non iam ad provisionem legis, sed ad liberum proprietariorum arbitrium referuntur. Qui id rationibus suis conducere intellexerint sufficientemque ad id nervum habuerint, id alioquin praestabunt: quemadmodum complures domini terrestres hactenus etiam praestiterunt. Alios si legislatio etiam invitos cogere vellet, laederet sacrum ius proprietatis.

§ LXXXIV.

An populatio per exteros vel domesticos provehatur arbitrio proprietariorum relinquendum.

In ordine ad tertiam quaestionem nonnulae iurisdictiones huius intuitu eo mentem suam explicuerunt, ut imposterum novas colonias nonnisi ex iis Regni partibus deducere liceat; quae nimia iam alioquin populatione laborant. Ex horum alioquin colonias has e montosis et septemtrionalibus Regni comitatibus educendas esse arbitrantur. Alii vero ita existimant, ut cum plane in illis praesertim Tibiscanis partibus, ubi maxima deserta spatia reperiuntur, vastissimae etiam in horum gremio possessiones existant; redundans in his populus pro impopulatione adiacentis vacuae plagae adhibeatur. Si alterutra e sententiis his adoptanda foret, posterior vel eo nomine utilior videretur, quod deducta a montibus in planum colonia, nonnisi post secundam tertiamve generationem aëri et aquae illi insuescere; interea vero celeriter soleat deperire. Universim infitiari non licet, quod collecta e regnicolis colonia et stabilior sit et minus sumptuosa quam ea, quae ex extraneis conflatur. Verum non interest publici, ut legislatio vel in hoc genere proprietariorum arbitrio limites ponat. Unum tantum est, in quo lex proprietariorum libertati metam definire potest. Nimirum ne loca iam populosa in praedia convertere liceat. Cum enim populatio et ad utilitatem et ad securitatem publicam plurimum conferat, proprietarius, qui locum populosum sponte desolaverit, ad eius reimpopulationem per magistratum comitatus adstringendus esse videretur.

§ LXXXV.

Si deserta impopulentur, qui favores iis concedendi.

Et haec quoad colonias in ordine ad singulares sessiones; harum duplex est species: una earum, quae e loco ab olim deserto novitus efformantur, et aliae earum, quae e populosis desertae effectae nunc denuo reimpopulantur. An et qualis particulari etiam eiusmodi impopulationi favor tribuendus sit, hactenus quidem nulla lege definitum fuit. Cum tamen particulares etiam eiusmodi sessiones impopulari publici a proportione perinde intersit hocque in genere, eadem utriusque sessionum speciei ratio esse videatur, ea est demissa Deputationis huius opinio, ut his quoque sed triennalis tantum et a contributione et ab aliis quibusvis publicis oneribus immunitas concedatur.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.