Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].
Previous section

Next section

§ XCVI.

Periti novi eiusmodi instituti homines, qui populum instruant, adhibendi.

In altero casu hactenus per excusos vernaculo idiomate libellos populum instruere moris fuit. Verum id exiguum vel ex eo effectum producere potuit, quod vix aliqua populi pars eiusmodi libellos legere sciat. Itaque in novis eiusmodi institutis posset quidem ea ratio iniri, ut parochi, pastores, ipsi domini terrestres, qui novam eiusmodi manipulationem ex ipsis his libellis facile percipere possunt, eam demum per populum propagent. Verum cum domini terrestres ad id lege obstringi non possint, arbitrario autem parochorum zelo aliquod magnae saepe in rempublicam utilitatis institutum committere minus tutum videatur, nil aliud superest, quam ut periti eiusmodi manipulationis homines seu domini conducantur, seu ex aliis provinciis evocentur, qui plebem de manipulatione hac edoceant.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.