Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].

Next section

§ XCIX.

Status agriculturae.

In Hungaria, ubi propter soli felicitatem, terra minorem etiam laborem recompensat, aut exigua est distractionis opportunitas, ibi terra pro autumnali etiam seminatura semel tantum aut bis ad summum subigitur, neque firmationis usus viget; ubi e converso seu solum est ingratum, seu praesens distractionis occasio adest, ibi terra melius tantisper excolitur. In partibus illis, quae Austriam et Styriam propius contingunt, seu vi exempli seu populi numero seu tolerabilioris tantisper distractionis facilitate agricultura ad commodum iam perfectionis gradum assurrexit, verum et ibi adhuc pascua et vervacta vigent: et tamen in hoc etiam imperfecto agriculturae statu tanta fuit adhuc 1787. consumentium ad producentes improportio, ut ad unum consumentem sex producentes obvenerint. Ut pro una civitate 400 pagi fuerant numerati. Denique ut debuerint extraordinariae plane illae videlicet quinquennalis sterilitatis erumpentisque sub eadem belli circumstantia concurrere, ut universalis grani defectus enasci potuerit. Nunc ipsius mali huius memoria in compluribus Regni partibus, ubi antea aut nulla aut exigua admodum opera agriculturae impendebatur, industriam ita excitavit, ut minor adhuc imposterum de frumenti defectu metus subversari possit. Eductio e converso frumenti fertilioribus ita adhuc limitata est, ut tuto asseverari possit, ne quintam quidem eius, quod a domestico usu superest, partem evehi.

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.