Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Quindecim epistulae ad Martinum Georgium Kovachich, editio electronica (), Verborum 12898, epistulae 15, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skrlepistkov].
Alterum de subsidiis ad iurisprudentiam Hungaricam erit perinde illustre. Hic
primum certe locum obtinere debet Diploma Mathaei Bani de 1270., quod
adiecta notis, quas in illud feci, suprema manu, si optas, tibi suo tempore
remittam. Nescio an tibi noti sint Zakmardiani, Szermaiani, Klosziani, et
Gregoriani, in iurisprudentiam Hungaricam manuscripti comentarii, quos ego
possideo. Item recentiores Tihanyiani, Ilgoiani, et unius adhuc illustris
protestantis advocati qui una cum Tihanyio floruit, et cuius nomen mihi in
praesens in memoriam non venit [advocati]. Item Ambrosovszkiani. Horum tu
notitiam a protestantibus impetrare debes. Ceterum longum, quo polleo, rerum
usum tibi hoc in genere subsidio esse posse ipse agnosco. Verum id ego haud
secus praestare possum, quam si tu mihi elaborata tua per partes submittas,
id quod per episcopum Mandich tuto praestare potes. Hac enim sola ratione
ego cognoscere possem quid addendum, quid omittendum, qui comutandum esse
censeam.

|