Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Quindecim epistulae ad Martinum Georgium Kovachich, editio electronica (), Verborum 12898, epistulae 15, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skrlepistkov].
Neque illud intelligo quod scribis te Lendvaio comisisse ut data diplomatica
colligat ad meam dissertationem per te, vel me subinde adiicienda; nam ad
ea, quae in dissertatione illa statui, comprobanda ego ipse sufficientia
data diplomatica adduxi. Eo tantum loco, quo ad productam per te in 2-do
Tomo Ludovici 1. donationem provoco, vacuum spatium relinquere debui pro
inserendo paginae numero, quia iste ante impressionem eiusdem tomi
determinari non potest. Quare te porro etiam requiro ut, dum tomus ille
impressus fuerit, lacunam illam expleas.

|