Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Quindecim epistulae ad Martinum Georgium Kovachich, editio electronica (), Verborum 12898, epistulae 15, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skrlepistkov].
Previous paragraph

Next paragraph

Quod reliqua decreta adtinet; vides iam ipse quantum temporis molis huius purizatio et notarum ad concernentes articulos insertio extraxisset. Itaque lucubrationem hanc tibi in maculari submitto. Sunt ibi quidem diversae correcturae, et claves. Hae tamen scriptorem, si requisitam adhibeat attentionem non confundent. Commendo tamen tibi peculiarem vel hoc nomine in comportando diligentiam. Cum hic textus decretorum in alio et notae in alio corpore sint, ut nota textui misceatur, facile quidem evenire non potest. Verum eo facilius evenire posset ut nota aliqua articulo non suo subiiciatur, praesertim cum complures articuli nullam habeant notam. Id autem totum opus depravaret. Quare te maiorem in modum rogo ut in notis inserendis ad numerum articuli, ad quem singula nota provocat, diligentissime advertas, et si forte in ipsam hanc provocationem error calami irrepsisset, e sensu ipso colligas ad quem articulum nota talis pertineat.

Previous paragraph

Next paragraph


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Quindecim epistulae ad Martinum Georgium Kovachich, editio electronica (), Verborum 12898, epistulae 15, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skrlepistkov].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.