Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Quindecim epistulae ad Martinum Georgium Kovachich, editio electronica (), Verborum 12898, epistulae 15, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skrlepistkov].
Ceterum recte observas complura, quae iam antea legibus sancita fuerunt,
postquam harum memoria intercidit, tanquam simplices consuetudines allegatas
fuisse. Remonstravi id ego in compluribus meis ad decreta, quae commentatus
sum, praesertim vero ad Decretum Andreae 3. notis, ostendique quanta iam
antea legibus sancita fuerint, quae Verboczius tanquam meras consuetudines
in opus suum retulit. Antiquarum vero legum memoria facile poterat
obliterari donec aut per praecones tantum publicabantur aut pauca tantum
scripta earum exemplaria conficiebantur. Sicuti enim privati litteras, quae
eorum iura et posessoria continebant, sollicite et usque ad superstitionem
secreta conservabant, ita e converso publicorum documentorum nulla, aut
certe exigua aevo illo cura fuit. De publico aliquo tabulario nemini vel
incidit cogitare. In 1-a periodo reges ipsi nullum fixum archivi locum
habuisse videntur. In 2-da Budae in Domo Tavernicali, sed satis obiter,
illud asservabatur. Argumento sit vel illud quod Decretum Belae 4. ex
Strigoniensi, Andreae vero 3. ex Agriensi capitulo, ad quae de instituto
tantum litterae privatorum iura concernentes pertinent, protrahi debuerint.
Verum id naturale est apud gentem continuis ferme bellis occupatam et ideo
exiguum litterarum usum habentem.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Quindecim epistulae ad Martinum Georgium Kovachich, editio electronica (), Verborum 12898, epistulae 15, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skrlepistkov].
|