Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
No 10.
Verum Polonici plane adeoque exotici aliquot in Consignatione sub Numero
10. contenti Articuli minus atque Hungarici, dum Germanicis Provinciis
inferuntur Portorium dependunt. Vigent praeterea adhuc
Provinciales illae impositiones, quas gravis Portorii
vices subire, vel solus ordinarii vini articulus satis
ostendit. Istud enim e praescripto vectigalis nonnisi 18 xr.
Consumptionali Germanico Portorio subiacet, verum titulo
Impositionis Provincialis 2 florenos ab Urna dependere
debet, id quod gravius quam 30 per 100 Portorium effert. Maior adhuc et
aequitati magis adversa est illa pressio, quod Vinum Hungaricum in
Austriam beneficio Danubii invehere non liceat, sed per
Continentem invehi debeat, eo indubie ex fundamento,
quod Terrestris Transportus prae aquatico sit magis
sumptuosus, collaterales eiusmodi et extrinsecae seu
Impositiones seu Prohibitiones eo magis Commercium Hungaricum premere
debent, quod in Vectigali nunquam exprimantur, Quaestores vero Hungaros
eo magis confundunt, quod ab ipsis plerumque ignorentur: atque ita
Hungarica Producta, gravem reipsa Censum dependunt, dum Germanicis
Provinciis inferuntur, ubi e contra Germanico Producto dum Hungariae
inferuntur, nulli prorsus Consumptionali Portorio subiacere supra
vidimus.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
|