Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
§.65. Effectus quos haec Vectigalis Inaequalitas relate ad Hungariam
produxit.
Tantum adhuc est in postremo etiam Vectigali discrimen inter favores illos,
quibus Germanicae respectu Hungaricarum mercium gaudent, superest ut
Sinistros quos Systema hoc, relate ad Commercium Hungaricum effectus
producit compendio exhibeamus. 1o pertractis ad Bancalem Deputationem
Hungaricarum Tricesimarum Proventibus, dicasterium exterum influit in
internam Regni administrationem, id autem salva, quae postremis etiam
Comitiis agnita est Regni independentia admitti non potest. 2o
restrictis ad domesticam tantum consumptionem exoticis illis Articulis, qui
immediate ab extra in Hungariam invehuntur, pars maxima Beneficii illius,
quod per reseratam immediatam exoticam Importationem Hungariae
accessit, iam per idipsum enervatur. 3o relictis Germanis Quaestoribus
Naturalisationis talium exoticorum Articulorum beneficiis, qui nonnisi per
Germanicas Provincias in Hungariam penetrare possunt, Hungarus ex explicatis
§. 54. motivis, respectu talium concurrentiam eorum sustinere non potest,
adeoque 4o, cum idem beneficium relate ad Turcicas, quae vicissim per
Hungariam in Germanicas Ditiones pertingere debent merces Quaestoribus
Hungaris reciproce concessum non sit, debet totum exoticum Commercium porro
penes etiam solos Germanos Quaestores remanere. 5o Cum omnia illa exotica
artefacta, quorum Surrogatum Germanicae Fabricae praestare possunt:
prohibita sint, Germanica vero absque Portorio in Regnum invehantur, cogitur
Hungaria necessariis sibi mercibus se tantum e Germanicis Provinciis
providere, e converso 6o cum omnes illi Hungarici Articuli quibus Germanicae
Fabricae opus habent vel extra educi prohibeantur, vel certe gravibus
Portoriis impediantur, in Germanicas vero Provincias aut sine ullo, aut erga
exiguum Portorium induci permittantur, cogitur interim Hungaria complura
Producta Sua tantum Germanicis Provinciis distrahere, atque ita Regnum alias
independens ad formale ferme Coloniarum
Systema redactum est, ac Coloniae quidem Legi huic, ne aut Sua alio quam ad
Metropolim Producta distrahere, aut aliunde necessariis sibi artificiis se
providere audeant, ex pacto subiacent, Hungaria sola indirecta
Vectigalis via, per id tantum eo perducta est, quia ab activo
in regulationem eius influxu, iam dudum arcetur. 7o Ex ipso Coloniarum
Systemate debet Metropolis productorum distractionem Coloniis suis
facilitare, ideo ut hae tanto plura Metropolis artefacta possint exportare;
Hungariae ipsa Productorum Naturae in Germanicas Provincias
distractio impeditur, partim per impositiones Provinciales, partim per
vetitam beneficio aquae non tantum invectionem, sed etiam transvectionem,
partim denique per constituta nonnullis articulis maiora, quam eiusdem
Speciei exoticis Productis defixa sunt Portoria, uti id e Consignatione sub
Numero 10. iam apparuit. Et ideo 8o cum parte ex una Productorum
Hungaricorum exportatio per ipsam tot exoticarum mercium, quae materiam
Commutationis praebere potuissent prohibitionem, diminuta
sit: parte vero ex alia eorum in Germanicas Provincias distractio, non tam
per Vectigal, quam alia collateralia Impedimenta difficilior semper
efficiatur, debebit ipsa etiam artefactorum Germanicorum Consumptio in
Hungaria sensim diminui, nisi malo huic per elaborandum novum et aequianime
Vectigal remedium ponatur.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
|