Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Alter Capitalis Ductus Vienna per Budam in Transylvaniam.
Alter Capitalis Ductus Vienna per Budam in
Transylvaniam et per hanc in Moldaviam, et
respective Valachiam procedit, in hoc ductu Budam usque
tota ferme via iam sollide instaurata est. Inde usque Transylvaniam per
eiusmodi plagas ducit in quibus necessaria pro Constructione materialia
desiderantur. Hunc quoque ductum Danubius et Tibiscus intersecat, ac
navali quidem qui Danubio intra Budam et Pestinum imponitur
ponti vigens in eodem tariffa sufficientem pro eius conservatione fundum
praebet: vel hoc tamen onus cursus Commercii iam resentit; Tibiscus
etiam ad Szolnokinum ponte constratus est, sed qui nullam interim
stabilem dotem habet; caeterum ductus quidem hic Buda alium ramum etiam
format, nempe per Temesvarinum in inferiorem Valachiae partem ad
Zemlinum. Cum tamen maxima pars commercii Buda Zemlinum secundo Danubio
cursum habeat, via haec in linea commerciali nonnisi pro collaterali
haberi potest.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
|