Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Reliqui Collaterales Ductus.
Quod Passus attinet: qui in haereditario Germanicas Provincias ducunt;
evectio in Austriam, cum qua Hungaria plurimam habet
Mercium Communicationem alioquin in utrumque priorem; eductio vero in
Gallitiam in tertium Capitalem ductum incidit. Reliqui
qui in Silesiam
Moraviam, Styriam et Carnioliam ducunt
passus limitaneorum ferme Comitatuum eductioni tantum
deserviunt, adeoque cum ea parte minor vigeat communicatio ducentes
etiam ad hos passus viae Collateralibus accensendae esse
videntur. In hos Capitales Ductus ex Emporialibus Locis
viae aut iam influunt, aut certe influere deberent. Harum aliquae eadem
qua Capitales viae Soliditate instauratae: aliae levius
reparatae: plurimae in Naturali adhuc suo Statu relictae sunt.

|