Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Proiectum exsiccandi Districtus Hanszags, et Stagnorum Förtöiensium
Ut Palludes quas per varias Regni partes immensum ferme Spacium occupant
exsiccentur adhuc Augusta Maria Theresia distinctos in respectivis
Districtibus Commissarios, qui Opus hoc dirigant, cum necessariis
Geometris ordinavit. Proponebatur eotum ut per Stagna Lacus
Fertő Paludesque Districtus Hanszags dicti in
fluvium Rabam, non procul ab eius in Danubium influxu
Canalis ducatur, quo ingens illa Palludum Plaga exsiccari possit. Cum
opus hoc Comitatum Castriferrei, Soproniensem, Mosoniensem, et
Iaurinensem iuxta respiciat, Convocati fuere omnium horum Comitatuum
Deputati cum suis Geometris, adhibitus Hydraula Regni
Krieger, necdum enim Hydraulicum Departamentum exstabat.
Collata fuere Consilia, efformata Plana, Subducti Laboratorum et
sumptuum calculi. Verum totum hoc Opus in quaestione illa quis? In qua
proportione Comitatus concurrere debeat? Subinde adhaesit. Princeps
tamen Eszterhazÿ ab Eszterház versus Iaurinum sat longum
Canalem fodi curavit, sed cum multos transversos Canales duxerit,
exiguam adiacentem tantum Terreni partem exsiccavit.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
|