Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Previous paragraph

Next paragraph

Omnia haec quorum meminimimus Plana et Schaemata in Archivo Litteralis Consilii exstant, quae licet moderno fluviorum Stagnorumque Statui planê non correspondeant, poterant tamen non exiguo pro Hydraulicae, quam Deputatio haec propositura est, commissioni usu deservire. Omnes etiam, quas praemisimus, notitiae praebebunt illi Lumen aliquod pro gravi illa Quaestione decidenda: quos (cum omnes simul inchoare res ipsa non admittat) Labores praeferentes suscipere intersit? In quo nexu Scopus exsiccationis Paludum cum efformatione artificialium pro Navigatione Canalium obtineri possit? Quale denique generale et fixum totius operis Planum ita construi possit, ut Labores non tantum ex occasione et sparsim uti hactenus suscipiantur, sed hi semper in sequelam Generalis Plani ea ratione quotannis ordinentur, ut grande illud exsiccandarum tam vastarum Palludum, obtinendaeque per intermedios artificiales Canales Commercialis Communicationis Propositum post aliquot adminus annorum effluxum obtineri possit.

Previous paragraph

Next paragraph


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.