Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Previous section

Primus Capitalis Navigationis Canalis Danubius. Eius intrinseca Impedimenta

Danubius inter praecipitem et lentum Cursum medium tenet, et ideo commodiorem prae aliis Hungariae fluviis Canalem praebet, habet tamen diversa adhuc Navigationis impedimenta, neque enim omnia eius Littora adhuc a Sylvis repurgata sunt, quo fit, ut licet eius alveus a truncis iam Saepius repurgatus sit, novi tamen eidem de tempore in tempus illabantur, qui impeditam faciunt navigationem. Quibusdam in Locis in nimium multos ramos abit, nimis multas insulas efficit id quod minus profundam tempore siccitatis aquam in principali Canali efficit; alibi per Longos nimium gyros se incurvat, qui Longiorem, adeoque magis etiam Sumptuosam reddunt navigationem, nec desunt scopuli arenosi, ad quos imperitus Navarchus Navem facile allidere potest, nec omnes adhuc molae ad innoxium Navigationi situm sunt collocatae. Et haec de Navigatione Secunda, quod ad versam attinet, Danubius Zemlino usque Földvarinum rippas ita demissas habet, ut eas omnis exundatio transcendat, et ideo nulla etiam toto hoc tractu semita attractoria hactenus subsistere potuit, aut enim pars semitae post omnem exundationem collabebatur, aut etiam succrescentia continuo fruticela impediebant.

Et ideo naves hoc tractu non equis sed hominibus attrahuntur, quod utique transportum sumptuosum efficere debet. Sed nec Földvarino usque Limites Hungariae repulsuales viae in debito statu consistunt, alicubi enim necdum plene restauratae sunt, alibi iam conciderunt, quin novae iis sunt substitutae, hic succrescrentes frutices, ibi collocata in Littoribus Aedificia attractionem impediunt. Universim sicut Danubius Hungariae fluviorum maximus est, ita etiam navigatio in eodem cum ventis et fluctibus plurimum debet colluctari. Et haec sunt intrinseca Navigationis Danubianae impedimenta, quibus antequam generalis Scopo huic Conformanda Mappa ellaboretur, ordinatum remedium adferri non potest; neque enim vel id, qui rami obstrui? Qui vero gyri transecari debeant? absque hoc subsidio tuto definiri potest. Exstant quidem in Archivo Littoralis Consilii diversorum Fluvii huius tractatuum mappae. Commissio sic dicta Rabiana 1772. generalem plane per Suas Sectiones fluvii huius mappam elaboravit: verum particulares illae mappae, nec ad hunc Scopum, nec ad eandem Scalam ellaboratae sunt. Rabiana Commissio praesentanea tantum Navigationis impedimenta removere, non vero Systematicam Danubii regulationem ponere sibi pro Scopo praefixerat, et alioquin ab eo tempore quo Rabiana Commissio processit, ingens in Statu Danubii Commutatio facta est. Quare generalis ad Scopum Systematicae fluvii huius regulationis elaboranda mappa adhucdum desideratur, pro aliquo tamen operis huius Subsidio, antiquiores etiam mappae deservire possunt.

Previous section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.