Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Denique proponebatur iam etiam efformandus ope fluviorum Hernandi,
Ungs Laboren et Lanorecz in Popradum Canalis,
Laborque hic B. Laurentio condam Orczy, qua Commissario Regio obvenerat.
Cum Popradus in Danajecz, iste in
Vistulam, hic vero in mare Balticum effluat, per
Canalem hunc reserata fuisset Navigationi Hungaricae et omnibus suis
navigabilibus fluviis postquam hi pro adversa navigatione debite aptati
fuissent, in Balticum, adeoque in omnia etiam ulteriora maria, via: quod
quidem Beneficium quibusvis impendendis in Opus hoc sumptibus
praevaleret. Verum re penitius investigata compertum fuit molimini huic
Longitudinem Ductus, altos praeruptos et Saxosos, qui eum intersecant
montes, exiguum,3 quod fluvii illi vehunt aquae volumen, verbo naturam
ipsam adversari.

|