Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Previous section

Next section

§.81us Extera, sed instabilia distrahendi Frumenti Emporia.

Talis est universim mechanicus Hungarici Commercii Cursus. Cum tamen Frumentum, Vinum et Animalia praecipuam Hungarici Commercii rubricam efficiant, operae pretium videtur, pecculiariter adumbrare per quas Scalas et passus Articulorum horum Commercium procedat.

Quod Frumentum attinet: huius praecipua distractio tunc viget, si in Italia Frumenti Caristia enascatur. Concurrunt tunc copiosi maritimi Quaestores, et triticum per ipsa interiora Hungariae Loca conquirunt. Quia tamen transportus eius per axem et tardus et sumptuosus est, ea potissimum Loca consectantur quae a Navigabili aliquo fluvio haud procul distant. Verum Caristia haec raro ultra annum durare consvevit. Et ideo dum suum quisque triticum quo citius ad mare transponere festinat, ut illud inde ad famellicam Regionem adhuc in tempore promovere possit, brevi eo res deduci solet, ut nec in fluviis naves et Nautae, nec in viis Sufficientes vecturae in tempore haberi possint, fit autem ut Quaestores, qui tardos transportus suscipiunt, diminuto interea in Regione famellica frumenti pretio, grave saepe detrimentum patiantur. Interea transportus pretium adeo elevari solet, ut ipsum hoc ulteriorem demum emptionem sistat. Atque ita Hungaria raro hactenus tali occasione vel dimidium eius frumenti distraxit, quod vendere poterat si plures, Celerriores transportus faciendi modus adfuisset. Ante postremam in Italia famem, nec via Iosephina exstabat, nec Carolina adhuc impopulata, nec Collateralibus huius pagis additus ad illam reseratus fuit. Postquam haec perfecta sunt, primus, qui enascetur eiusmodi Casus ostendet, an Navigatio Danubiana, Tibiscana et Savana stet in proportione cum harum duarum viarum vecturisatione? Id est an tantum per hos fluvios Carlostadium advehi possit, quantum vecturae harum viarum inde versus mare promovere queant?

Extra tempus Caristiae in Italia tunc tantum aliqua Tritici quantitas versus Littorale educi potest, quando illud in Banatu et Comitatu Bachiensi vili admodum pretio venit, secus illud transportus pretium sustinere non potest, plenê tamen depuratum semper evehi posse expertus in hac Linea Mercator Susani affirmat. Aliae frumenti Species id minus adhuc tollerare possunt. Et ideo Littorale Hungaricum, Ordinariis annis de exotico Turcico Tritico pro 300is circiter millibus consummare solet. Quodsi Navigatio per Mare Nigrum Consistentiam acciperet, forte Stabilior in Turcicos, ac praesertim Moscoviticos Portus frumenti evectio hac via posset procurari.

Alium notabilem distrahendo Frumento passum efficiunt, Styria et Carniolia, si in his Provinciis eius penuria enascatur: tunc enim in Carnioliam per passus Metlinkensem Mokricensem et Ranensem e Comitatu Zagrabiensi et Crisiensi, in Styriam vero per Krapinensem, Zavrschensem, Regediensem et Pinkafeldensem, aliosque minores e Comitatu Varasdinensi, Szaladiensi et Castriferrei Copiosum frumentum evehi solet. Postquam Navigatio Savana instaurata, et Carlostadii copiosa Frumenti Depositoria Stabilita sunt, iam Carniolia, imo ipsa pars Styriae, quae passui Crapinensi adiacet, in casu penuriae se Carlostadio providere coepit. Extra Casum penuriae exigua frumenti Hungarici quantitas in Provincias has distrahitur, qui enim illud eo devehit praeter onus Provincialium impositionum diversis praeterea vexis obnoxius est: nimirum Molitores et Pistores Pettovienses et Graecenses ius praeemptionis sibi arrogant hacque occasione frumento pretium pro arbitrio defigunt. Porro si Vector totum frumentum non vendat, ab eo quod revehit novam iterum 30mam in confinio persolvere debet. Ubi e converso merces germanicae si e Hungaria, quia vendi non poterant revehantur, nulli amplius 30mae subsunt.

Gallicia etiam tunc tantum Frumento Hungarico exitum praebet, si in eadem penuriam enasci contingat: verum id raro evenire solet, saepius ferme Septentrionales Regni Comitatus uti id 1788. et 1789. factum est, inde providentur. In utroque casu Bartpha, praecipuam Commercii huius Scalam efficit. Cuius quidem rei dupplex est ratio: primum quod illic pleraeque Collaterales viae confluant, veluti Ilbensis, Musinensis, Beheroviensis et Grabensis: dein quod in adiacentibus Civitati huic Locis ingens Vectorum Copia adsit.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.