Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Previous section

§.87. Intrinsecus Commercii Status et Billanx Commercii Hungarici.

Ipse intrinsecus Commercii Status vel ex his quae iam dicta sunt, facile colligi potest: nimirum Systema vigentis hactenus Vectigalis Scopum ad quem dirigebatur reipsa attigit, nempe ne Fabricae in Hungaria exurgant, et ut Quaestores Hungari a directo cum exoticis mercibus praeter eas, quae pro domestica Hungariae Consumptione necessariae sunt, Commercio excludantur: effecit enim, ut omnes activas Commercii Hungarici rubricas mera Naturae Producta constituant: e quibus praecipuae sunt, Frumentum, Vinum, Animalia et Lana. Sola cuprea Fabricata, eaque nonnisi ab Anno 1778. Activam rubricam efficere coeperunt. Sed et haec iuxta Diametrum ultimi Decennii nonnisi 21.232 florenorum activum produxerunt.

Passivas e contra Commercii Hungarici rubricas mera fabricata constituunt, et ex his praecipua sunt Pannus aliaque Lanea: Tela aliaque Linea, Gozypeacea item coriacea, sericea et semisericea fabricata. Quanquam pro ipsis his Fabricis Hungaria Lanam et Coria subministret, gozypium vero nonnisi per Hungariam in Germanicas Provincias penetrare possit.

Effecit etiam Vectigalis Systema, ut directa Quaestorum Hungaricorum cum exoticis Provinciis Communicatio admodum exigua sit, sed his mercibus Hungaria per Quaestores Germanos potissimum provideatur; toto enim ultimo Decennio immediata ex exoticis Provinciis, praeter Littorale et Turciam in Hungariam Inductio nonnisi 446.026 florenos etulit, e qua Summa pro uno Anno nonnisi 44.612 in Diametro obveniunt.

E contra inductae ex iisdem Provinciis medio Germanorum Quaestorum merces decuplo fere tantum effecerunt.

Exercet tamen Hungaria activum cum omnibus advicinantibus Provinciis, praeter Turciam et suum Littorale Commercium: imo si hae etiam in generalem calculum assummantur, adhuc in duobus et aliquid supra Millionibus favorabilem Commercii Bilancem habet. Et hoc unicum est quod causam praebuit ut Vectigal Tricesimale semper contra Hungariam directum fuerit. Metuebatur nimirum ne activum Hungaricum nova quotannis capiat incrementa, sicque omnem sensim e Germanicis Provinciis peccuniam extrahat. Quare e re totius Monarchiae esse videbatur, hunc Commercii Hungarici progressum per Vectigal 30male impedire. Verum supervacaneus est metus ille, ne activum Commercii Hungarici quotannis increscat. Cum enim activae eius rubricae in Naturae Productis consistant, has augenda a proportione increscentis Populationis Domestica Consumptio sensim diminuere debet.

Dein irrepsit insignis calculi error in omnes, quae hactenus e Tabellis Tricesimalibus ductae sunt Commercii Hungarici Bilances. Nimirum Cuprum omne etiam a privatis effossum, inde a 20 Annis iuxta initas eatenus Conventiones, ad Regia Depositoria administrari debet. Totum hoc Cuprum, praeter exigua, quae Schemniczii et Neosoly ex eo elaborantur utensilia, Viennam ad Officium Cupri (Kupferamt) evehitur, ibidem divenditur, conflataque exinde Summae non Hungaricis, sed Viennensibus Cassis inferuntur. Itaque hoc titulo ne teruntius quidem Hungariae infertur. Et tamen evectio Cupri huius in Tabellas Tricesimales quotannis ita infertur, tamquod pretium eiusdem in Hungariam rediret, sicque activum Commercii Hungarici augeret. Proinde cum pretium Cupri iuxta Diametrum ultimi Decennii 1.162.402 florenos efferat, tota haec Summa ex activo Hungarici Commercii Statu exmitti debet.

Denique aequilibrium Circulantis praesertim intra Regna et Provincias eiusdem Monarchiae, peccuniae non a Solo Commercii Beneficio metiri oportet. Multae enim sunt aliae viae per quas saepe non tantum Beneficium hoc absorbetur, sed maior etiam praeterea pecuniae vis effertur: tales sunt respectu Hungariae 1o Omnes illae merces, veluti vestes, Monilia, Clenodia et minoris molis sed magni pretii utensilia, quae Hungari Viennae praesentes sibi procurant, et 30males Tabellas non ingrediuntur. 2o Sumptus illi, quos Hungari dum aut Negotia sollicitant, aut Officia vel Honores quaerunt, Viennae faciunt. 3o Taxae, quae pro expeditionibus Negotiorum, Officiorum et Honorum persolvi debent. 4o Habitatio Viennae ditissimorum Magnatum, qui omnes Bonorum suorum Proventus ibidem consummunt. 5o Interusuria quae Hungari Debitores Viennensibus Creditoribus quotannis persolvunt. 6o Lotteria Viennensis in quam notabiles ex Hungaria peccuniae influunt. 7o Lucrum quod Banco Viennense a Distractione Salis maritimi e Littorali Hungarico percipit. 8o Summae illae, quae post defalcatas pro Cultura fodinarum necessarias expensas e re montanistica quotannis Viennam deportantur. 9o Resultantes a necessariis in Hungaria expensis Proventus Camerales, qui perinde ad Cassas Viennenses deferuntur. Quantum hae Summae efficiant arithmetice definiri non potest, quamcunque tamen moderato Politico Calculo assummantur, duos certe illos et quod superat billancis Milliones facile absummunt. Et certe si in Hungariam vel duo Milliones via Commercii e Germanicis Provinciis effluerent, quin per alios iterum Canales in easdem refluant, intra 50 Annos illa peccuniis reddundare, hae vix aliquid Aeris numerare deberent. Nunc is est Naturalis peccuniae Circulantis Cursus, ut massa quidem eius in aliqua Provincia pro aliquo tempore vel augeri vel minui possit, ipse tamen affluxus et refluxus certam semper teneat proportionem. Si in Hungariam via Commercii minus Aeris influeret, minus etiam per eos, quos supra memoravimus, Canales peccuniae e Regno educeretur, sicut vicissim quo plus Aeris Commercium imposterum etiam Hungariae infundet, eo etiam plus per easdem vias educetur.

Neque obstat, quod in Hungaria pretia Bonorum crescant, Interusuria vero a Sex ad quinque pro Centum Sponte deciderint, effectum enim hunc non maior peccuniae affluxus sed celerrior affluentis et reffluentis peccuniae Circulatio produxit. Axioma hoc ipsum Sumptae in Concreto Monarchiae Austriacae exemplum probat. Hanc enim usque notabilem illam exoticarum mercium prohibitionem in Commercio passive stetisse constat. Et tamen in Germanicis Provinciis Pretia fundorum, Commoditates vitae, Luxus ipse a maiori adhuc, quam in Hungaria proportione creverunt. Nimirum quia id, quod via Commercii effluxit per alios Canales ab ipsis exteris Provinciis eidem cum foenore compensabatur.

Previous section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.