Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Adhuc ante Mathiam 1um praeter Lucrum Camerae quod Regium
immediate Aerarium respiciebat, conflandum e Taxa iam medii iam unius
floreni fundum publicum necessitas durante bello saepius
expressit, qui deinde sub Mathia 1o Subsidii Nomen accepit; sub
eius successore Vladislao peccuniae exercituales invaluerunt
1566o Articulo 21. 1514o Articulo 1. quae perinde Speciem Publici, pro Belli
necessitatibus fundi constituebant.

|