Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Verum praeter has rubricas multiplices praeterea solent esse Regni
necessitates pro quibus nullas praeter defixam 1687. Articulo 25. in
1000 aureis Indigenatus Taxam fundus adfuit. Itaque iam 1723. Status
Regni Cura incessit, ut per instituendam aliquam Oeconomiae Publicae
Speciem, pro variis Regni necessitatibus fundus aliquis confletur,
detuleruntque erecto in iisdem Comitiis Consilio Locumtenentiali
Provinciam per articulum 115. ut Proiectum Fundorum, e quibus Publica
eiusmodi Oeconomia institui possit elaboret, et proximis Comitiis
referat. Proiecto hoc nec in subsequis 1712 nec in Anni 1741 Comitiis
exhibito. Coeperunt Status ipsi Obiectum in Diaeta ista agitare,
proposuerantque Principi pro conflanda eiusmodi Cassa Publica Sequentes
Fundos 1o ut 15 denarios qui pro Stipendiis Dicasteriorum in Comitiis
1723. pretio Salis adiecti fuerunt, Cassae Regni inferantur, ex hac
Dicasteria exolvantur, et quod reliquum fuerit in Beneficium Cassae
Publicae cedat. 2o Ut a Singulo Boum et Equorum pari 1 florenus, a
Sabellico 3 denarii, ab ove unus, a Centenario Tabacae dum haec e Regno
educuntur 6 denarii ad rationem Cassae Publicae
persolvantur. 3o Ut Taxa Indigenatus ad 3000 aureos elevetur. 4o Ut
exteri Beneficia Ecclesiastica tenentes eandem cum Indigenis Taxam
persolvant.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
|