Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Previous section

11. Conclusio.

Et hic est actualis omnium quae Deputationi huic elaboranda Benigno gratiose commissa sunt Obiectorum Status. Hunc si uno obtutu complectamur apparebit, quantum parte ex una postremi duo Imperantes ad excitandam Nationalem Industriam Regiam suam Sollicitudinem intenderint. Parte e converso ex alia, quanta per Vectigal Tricesimale Commercio Hungarico posita fuerint impedimenta? Quomodo genius Nationalis ad duos hos contrarios Scopos cooperatus sit? Et cum industria Commercium. Commercium vero reciprocê Industriam producat, quem in hac lucta gradum Nationalis Industria attigerit? His rite cognitis pronius iam erit Deputationi huic proponere: Quae Impedimenta? Et qualiter removenda? Quae vero adminicula tam Industriae quam et Commercio per Legislationem suppeditanda esse: humillime arbitretur.

Previous section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.